INDEX
LIBRORUN, ET CAPITUM PRIMI VOLUMINIS
LIBER PRIMUS.
PROTHEORETICUS.
CAPUT I.
PUfendorfius, Buddeus, Thomasius, aliique Protestantes Germani Scholasticos omnes, qui Grotium præcessere, tanquam juris naturalis ignaros, illudque perpetuo cum jure positivo, ac revelato confundentes, summa injuria traducunt.
2.
CAPUT II.
Barbeyracus, qui plaudente Thomasio, vel ipsis Ecclesiæ Patribus antiquissimis, præstantissimisque juris naturalis inscitiam affingit, breviter refellitur.
8
CAPUT III.
Vana est Protestantium Juristarum jactatio de instaurata, illustrataque, & ad perfectionem perducta a se Juris naturalis doctrina.
12
CAPUT IV.
Ratio a Protestantibus inita tradendi jus naturale ut peculiarem, separatamque discinlinam non omnino inutilis, aut illaudabilis est. Verum quod omnem auctoritatem, præsertim vero divinam, ab earemovendam plerique illorum censeant, id vero probari non potest.
14
CAPUT V.
Varia de Hugone Grotio Protestantium judicia: alii nimis illum extollunt; nimis deprimunt alii. Juris nature conditor, vel instaurator dici jure non potest: non tamen omni laude fraudandus. Grotianum opus de jure belli, & pacis haud immerito inter libros prohibitus relatus est. Castigatur in hanc rem Pufendorfii dicterium.
17
CAPUT VI.
Joannes Seldenus haud inutili labore juri naturæ ex Hæbruorum traditione explic ando se addixit: hac tamen ratione illud in tuto non posuit: immo in Noachidarum præceptis eitumerandis, explicandisque aliquantulum a veritate deflexit.
22
CAPUT VII.
Joannes Georgius Wagnerus, aliique Protestantes Thomam Hobbesium inter instauratores juris naturæ perperam, & injuria recensent. Plus æquo etiam ille a Pufendorfio laudatur.
23
CAPUT VIII.
Quanquam Pufendorfii opus de Jure Naturæ, & Gentium omnino contemnendum non sit, neque omni sit laude fraudandum; haud magnopere tamen de illius praestantia praesumendum: neque Auctor ipse admodum benemeritas de jure naturæ censendus est.
26
CAPUT IX.
Pufendorfii errata non minuit, sed auxit Christianus Thomasius. Ejus systema aut epicuræum est, aut proxime ad epicuræismum accedit.
30
CAPUT X.
Tametsi Cl. Wolfius in mathematicis disciplinis immortalem sibi gloriam merito comparavit; nihilominus in tradendo Jure Naturæ minus recte feliciterque versatus esse videtur. Systema Wolfianum humanæ Reipublicæ magis obesse quam prodesse arbitramur: quippequod magnam cum Epicuræismo cognationem habet. Quod etiam Atheis, & scelestis hominibus patrocinium aliquod præstiteric, haud prorsus injuria accusatur.
34
LIBER SECUNDUS.
De idea Juris Naturæ.
CAPUT I.
JUris etymon, variæque illius significationes.
53
CAPUT II.
Juris pro Lege sumpti definitiones, & divisiones. sus concessivum seu permissivum a Barbeyraco, & Burlemaquio perperam explicatur. Absurdum est legis a consilio discrimen, quod Hobbesius constituit, neque hunc fatis corrigit Pufendorfius.
54
CAPUT III.
Definitiones, ac divisiones Juris sumpti pro attributo persone.
59
CAPUT IV.
Juris accepti pro adjuncto actionis definitiones, & divisiones. Immerito gloriatur Thomasius, se omnium primum tradidisse discrimen justi, honesti, & decori: imo veram decori ideam neque tradidit unquam, neque habuit. Justitiæ definitio, & partitio traditur. Pufendorfii hac de re errata emendantur.
60
CAPUT V.
Juris pro arte vel scientia definitiones, ac divisiones.
65
CAPUT VI.
Definitiones peculiares juris naturæ, & in earum aliquas censura.
67
LIBER TERTIUS.
De primario juris naturalis fonte, nempe Deo O. M.
CAPUT I.
EXistentia Dei adeo clara, ac facilis est, ut quivis vel mediocri ingenio præditus adhibita mediocri attentione detegere illam possit, ac debeat.
71
CAPUT II.
Extremæ dementiæ, & impietatis est, negare, Deum universi huius, omniumque in eo contingentium providentiam, & curam habere.
74
CAPUT III.
Deo convenit verum, & legitimum jus imponendi leges hominibus. Jus istud non fundatur in sola Dei potentia irresistibili, ut Hobbesius; neque in præcellentiæ naturæ, ut aliqui docent apud Pufendorfium; nec in collatis beneficäs, ut ipse Pufendorfius censet; nec in sola creatione, ut existimat Barbeyracus, sed in creatione cum summa potentia, sapientia, & bonitate conjuncta.
79
LIBER QUARTUS.
De secundario & proximo Juris naturalis fonte, nempe humana natura.
CAPUT I.
HOmo non solo corpore constat, sed & animo prorsus immateriali, seu spirituali. Falsissimum, absurdumque est Jo. Lockii commentum, videlicet incertum esse, utrum Deus cogitandi vim possit materiæ conferre.
84
CAPUT II.
Animus hominis per se immortalis est, neque sine maxima imprudentia censeri potest aliquando periturus.
88
CAPUT III.
Humanas omnes actiones necessarias esse, post Hobbesium, & Spinosam docent ex Protestantibus Juris naturæ Scriptoribus Thomasius, Coccejus, aliique non pauci: quorum perniciosissimus error refellitur; demonstraturque, hominem esse vera præditum libertate.
105
CAPUT IV.
Libertate, qua fruitur homo in suis actionibus, nititur Imputabilitas. Confutatur gravissimus error Pufendorfii docentis, actiones metu extortas imputari ad culpam non posse.
116
CAPUT V.
Extat in homine Recta Ratio. Eam Hobbesius perperam contrahit ad veritates per ratiocinationem ex principiis deductas; & minus recte in ratiocinii actu constituit, Sed gravius errat, dum asserit rectam Rationem esse ratiocinationem cujusque propriam. Suppetit nobis certæ regula veram, rectamque rationem a falsa, pravaque secernendi.
120
CAPUT VI.
Objectum essentiale, integrumque humanæ voluntatis est Bonum, enjus traditur idea. Perperam illud definit Hobbesius per cujusque appetitum. Immerito etiam contendit, voluntatem ultra bonum appetentis proprium ferri non posse. Maxime vero errant tum ii, qui cum Spinosa se solum ac metu; tum ii, qui cum Epicuræis sola voluptate ac dolore; tum demum, qui cum Pscudopoliticis putant solo urilitatis intuitu voluntatem nostram ad volendum determinari posse.
123
CAPUT VII.
Pufendorfius nimis parce pro scopo sibi proposito humanam naturam considerat Thomasius vero vel ea non perpendit. quæ potissimum consideranda forent; vel in iis quæ perpendit, plerumque a veritate recedit. Ab intellectu voluntatem dirigi contra ipsum defendetur, & quomodo id præstet, explicatur.
129
LIBER QUINTUS.
De fiatu hominis naturali.
CAPUT I.
SEntentia Hobbesii asserentis, naturalem hominis statum esse beilum omnium in omnes sulsa, & absurda est.
140
CAPUT II.
Status hominum naturalis non est ex pace belloque confusus, ita tamen ut ad bellum magis inclinet, ut vult Thomasius: sed absolute pacificus est, solumque per accidens bellicus.
147
CAPUT III.
In statu hominum naturali fuisse unicuique jus in omnia, absurdissimum est Hobbesii commentum.
148
CAPUT IV.
Status naturalis a J. Jacobo Rousseau dicitur absurdissime esse status hominis sylvestris, ac solitarii, belluinoque more viventis Perperam etiam status idem exprimitur a Pufen lorfio fictione hominis utcunque & undecunque in Mundum proiecti, sibique plane relicti. Status naturalis est status domesticus.
151
CAPUT V.
Status naturalis hominis est socialis: seu homo est animal aptum natum ad societa tem Id pernicioso errore negat Hobbesius, cui adstipulatur Jo Jacobus Rousseau.
163
CAPUT VI.
Status naturalis nec adeo felix esset, ut contendit Rousseau; nec adeo miser, ut sentiune Hobbesius & Pufendorfius: imo posset in nonnullis cum statu civili de felicitate contendere: hic tamen illi omnino praeserendus est: oppositum frustra suadere conatur memoratus Rousseau.
168
CAPUT VII.
Status hominum naturalis aliquando extitisse videtur; multiplicato tamen humano genere vix ac ne vix quidem perdurare potuit. Nihilosecius fuerunt & nunc sunt aliqui homines; & probabiliter integri etiam aliqui populi in statu naturali. Status civilis generatim necessarius est.
180