TOTIVS EXERCITATIONIS
SVMMA.
DOcet §. I. res indifferentes poenas incurrere magistratus, si falutem reipublicae ciuiumque aliqua ratione laedere videanrur p. 1.
§. II. Peregrinationes quoque mereri attentionem summorum imperantium p. 4.
§. III. Magnos fructus exinde percipere rempublicam 1) fi ad comparandam prudentiam politicam instituantur: quod quomodo fieri possit, rationibus & exemplis demonstratur p. 5.
§. IV. 2) Si inuenta aliarum ciuitatum cuiuscumque generis in nostram rempublicam transferantur p. 12.
§. V. Quod fulgentissimo Russorum Imperatoris exemplo lillustratur, qui artes mechanicas, rem scholasticam, politiam & disciplinam, calendarium, morem vestiendi multasque belli pacisque scientias atque artes aliarum nationum Russiae suae intulit & commendauit p. 16.
§. VI. 3) Si nationum finitimarum habitus explorentur modusque addiscatur tractandi gentes sinitimas, quarum ingenia mirifice discrepant p. 24.
§. VII. 4) Si non tantum mores emendentur, sed praciudicia cum de patria tum de exteris nationibus concepta corrigantur p. 28.
§. IIX. E contrario magnum in ciuitatem redundare detrimentum ex peregrinationibus 1) quando ad degustandas exterorum voluptates fuscipiuntur vel vt liberior sit luxuria; vnde corpora aegrota in patriam redeant aegrum animum continentia p. 34.
§. IX. 2) Quando vel fastidium odiumque patriae peregrinantes concipiunt ab eius institutis, regiminis forma & vtilitatis fundamentis animum prorsus deflectentes p. 37.
§. X. Vel quando religioni patriae nuntius mittitur per exterorum blanditias, variisque turbis ciendis materia colligitur p. 41.
§. XI. Vel quando mores histrionici, ventofi, scelesti patriae importantur & studium imitandi in sceleribus gentium peregrinarum collocatur p. 44.
§. XII. 3) Quando non parum argenti extra natale solum trahitur, in cuius loeum nulla commoda in patriam redeunt p. 51.
§. XIII. Eas ob caussas multos statuisse scriptorum, non promiscue permittendum esse ciuibus exitum ad nationes peregrinas: multos imperantium eumdem prohibuisse, alios constitutione academiarum equestrium ciues intra patrïac limites contincre voluisse. Cur non frequentiora sint Principum edicta circa peregrinandi licentiam: in exemplum sistitur & laudatur mandatum potentissimi Regis Borussiae p. 155.
§. XIV. Specialius ostenditur ob multa momenta circumstantia cohibendum esse nonnumquam peregrinandi pruritum in republica eiusque interesse, 1) Quis peregrinetur, vbi de peregrinationibus magnatum, Principum iuuentutis, procorum imperii agitur p. 61.
§. XV. Quid de mediae sortis ciuibus statuendum sit & de selectu & praeparatione ingeniorum ad peregrinationes cum fructu pérsequendas, quid obseruandum p. 67.
§. XVI. De ciuibus inferioris conditionis, de opificum excursionibns quid e re ciuitatis sit ex variis ordinationibus politicis ostenditur p. 71.
§. XVII. 2) Interesse dicitur reipublicae, quo tempore aliquis peregrinantium absit: reipublicae statum saepe requirere, ne aliquis ciuium hoc vel illo tempore excat ad exteros p. 75.
§. XIIX. & XIX. Moncut, aetatem quoque peregrinantium esse respiciendam, & disquirunt, quo aetatis tempore inter exteros maxime proficere liceat: vbi & de ephoris, qui iuuentuti peregrinanti praeficiuntur, iudicium adfertur p. 79.
§. XX. Innuit 3) non perinde esse reipublicae, quorsum excurrant ciues, vbi speciatim de peregrinationibus in Italiam dispicitur p. 89.
§. XXI. Continuat hanc materiam & caussas permultas exponit, quae saepe impediant, quo minus haec vel illa exterorum ciuitas a nostratibus adiri debeat p. 93.
§. XXII. Dari quoque caussas particulares, edocet, ob quas vni vel alteri ciuium generi aditus ad certa quaedam loca non permittendus sit, quae exemplis ilillustrantur p 98. Vbi & de peregrinatione Vindobonam versus & intra Germaniae limites instituenda disseritur.
§. XXIII. Progreditur 4) ad finem peregrinationis, qui legibus in reipublicae commoda dirigendus esse videtur p. 103.
§. XXIV. Necessarium esse iudicat, fines inutiles, illicitos & perniciosos proscribi p. 107.
§. XXV. Explanat 5) interesse principum, quamdiu aliquis absit a republica: posse ergo summos imperantes designare tempus intra quod periodus itineris faciendi absoluenda, ne respublica aliquid detrimenti ex longiore absentia patiatur p. 115.