INDEX
PROLEGOMEN.
CAPVT I.
Fvturo Logico & philosopho errorum & imperfectionum humana mentis in rebus cognoscendis originem & causus investigandas esse.
1
II. Primam errorum originem & praecipuam infirmitatum mentis nostrae causam esse praejudicatas Infantiae opiniones.
7
III. Errores infantiae redundore ad reliquam hominis atatem universam, novisque subinde erroribus augeri & confirmari.
13
IV. Errorum causas non modò in quolibet homine seorsum spectato reperiri; verio etiam in vitae societate propter conversationem aliorum cum aliis rationem humanam per omnem ferè atatem solere multis modu corrumpi.
29
V. Necessitatem atque utilitatem ariis Logicae multiplicem è superioribus elucere.
34
VI. Ex dictis intelligi plenam ac perfectam Logicam esse quadripartitam, cujus duae priores partes Geneticae, duae posteriores Analytica.
38
LOGICÆ
PRIMAE PARTIS.
CAPVT I.
Ratione sus recte usurus notabit primo rerum cognoscendarum cognitiomsque differentias, deinde suam cognoscentis atatem, ingenium, prosectus explorabit.
49
II. Praeterea, & maxime quidem, cognoscendi modum rectum tenebit, sive Methodum facilem, brevem ac tutam, id est, humanae mentis naturae congrusm, plenam & perfectam, sic juvantem, ut parte noceat. Hanc Methodum docet Logica, cujus tres sunt gradus. Horum primus perceptionem rerum claram ac distinctam promovet.
53
III. Ad perceptionem claram ac distinctam reddendam primùm & maxime necessario requiritur Attentio debita, quae comparatur rei attendendae unitate, jucunditate, novitate, sensibili praesentia, studiis Mathematicis, temporis ac loci idonei observatione.
57
IV. Durabilis ut sit attentio, intellectus postulat Thema attentione dignum, quod simplex aut complexum. Simplex est Substantia seu Res, aut Attributum, cujus specios sunt Accidens, Modus, Qualitas. Substantia aut intellectualis est, aut materialis: Homo utramque participat. Intellectualis substantia materiali est consideratu dignior.
61
V. Res intelligitur per sua attributa, & quidem per positiva, absoluta, propriae melius, quàm per negativa, respectiva, communia. Quae propria, quae communia rerum intellectualium & materialium attributa. Hominis attributa quotupliciae.
65
VI. Communissima rerum attributa sunt essentia, perfectio, unitas, relatio causae efficientis & finis, distinctio, oppositio, ordo, &c.
70
VII. Res & attributa rerum communiter in Vniversalia & Singularia distinguuntur. Scientia est universalium, experientia singularium. Vniversalia sunt Genus, Species, Differentia, Proprium, Accidens, è quibus singula iterum distinguuntur; at omnia in eo conveniunt, quòd nil aliud sint, quàm diversi de re eadem cogitandi modi.
79
VIII. Vniversalium usus in discernendis rei essentialibus & accidentalibus, in reducendis singularibus ad universalia, & contrà, in definiendis rebus obscurioribus. Definitio constat genere & differentia, vel attributo communi & proprio, & quidem tali quod inter reliquae proprietates emineat.
85
IX. Ad definiendum opus est Divisione, opus eâdem ad res omnes distincte percipiendas, nec tamen hes ideo compositas esse necesse est: Divisionem oportet esse adaequatam, sive primaria sit sive secundaria. Optima illa, quae ab ipsa rei natura petitur, & partes accuratè distinctus, & proportione quadam sibi respondentes continet.
90
X. Per divisionem ex uno siunt muka, in quibus cognoscendis ne consundamur Ordine opus est, quo à facilioribus ad difficiliora pedetentim & gradatim perveniamus. Hujus regulae specialior applicatio in simplicibus & composit is percipiendis, in rebus à prima origine ad postremum naturae complementum pervestigandis, in pluribus unius rei divisionibus se invicem excipientibus, in singularibus & universalibus, causis item & effectibus, lacem sibi ipsis reciprocam insundentibus, utili regressu intelligendis. Vnde Ordinis divisio in Syntheticum & Analyticum, Vniversalem & Particularum, Naturalem & Arbitrarium.
95
XI. Ab ordine percipiendi ad ordinem & modum judicandi, à simplicibus ad complexa, à primo Logices gradu ad secundum adscenditur. Summa regula est, ut nil nisi perceptione praevia judicemus. Haet à ratione dictata, ab omnibus etiam agnita, non tamen observata infantibus, imò nec adultis. Inde praejudicia & errores, à quibus ut liberemur, opinionum temerè antea receptarum novum examen instituendum, cognitis solis'dandus assensus, incognitis denegandus, nec tamen his abjudicanda existantia, quia sunt incognita, nec de illis, quod alia habent admixta incognita, dubitandum, nec denique laborandum nisi de perceptione propria recte formanda. Quae omnia in rebus cognoscendis semper debent, in agendis & faciendis raro possunt observari.
102
XII. Non omnia dicto modo judicata sunt aequè certa ac vera. Minùs tale est axioma contingens, eujus certitudo moralis. Magistale axioma necessarium. Necessitatis gradus primus in axiomate de omni, cujus certitudo physica, secundus & tertius in axiomate pense, & universaliter primum. Vtriusque certitudo est metaphysica, quae ex manifesto subjecti & praedicati nexu aut pugna dependet. Illustrantur haec ex universalibus, quamvis etiam locum habeant in singularibus.
109
XIII. Vtres, sic axiomata universalia sunt aut singularia, & in hoc eorum quantitas, at qualitas in affirmatione & negatione consistit. Axiomata universalia, particularia, singularia jam distinguuntur, jam confunduntur, sibi verò invicem subordinantur, hinc judicii corroborandi causa è particularibus universalia, & vicissim ex his illa colligenda.
116
XIV. Collectio illa unius axiomatis ex altero dicitur Argumentatio, quae duas habet partes. Hae in eo differunt, quod praemissae notiores ac certiores conclusione; in eo conveniunt, quòd idoneo nexu oporteat esse colligatas, isaut vel ab effectu ad causam, vel à causa ad effectum, vel à particulari ad universale, vel ab universali ad particulare mens ratiocinando progrediatur vel regrediatur.
120
XV. Veritas ut ratiocinando inveniatur incipiendum est à particularibus. Ex illis, ad colligendum universale (quae collectio vocatur Inductio) saepe unum sufficit perspexisse, saepe requiritur enumeratio omnium. Quae si institui non possit, conclusio aut fit de pluribus, ita ut excipiantur pauciora, aut etiam de omnibus, contra quae exceptio nulla est, vel pro quibus ratio similis militat, quam ob rationem quandoque singulare unum ex alio insertur, quae argumentatio Exemplum nuncupatur.
128
XVI. Sed rationisea applicatio sit Syllogismo ab universali ad particulare progrediente, qui si perfectus sit, tres habet propositiones, tres item terminos, ac semper ad primam, secundam vel tertiam Figuram, nec non ad aliquem ex quatuor decim Modis refertur. Fundamentum generale idem est omnibus figuris, at speciale insuper sibi vindicat prima, quae reliquis perfectior. Reliquae syllogismorum regulae ex figurarum & modorum exemplis facile colliguntur.
135
XVII. Sin imperfectus suerit Syllogismus, neque enim requiritur semper ad figuras & modos compositus, poterit esse hypotheticus, deducens ad incommodum, disjunctivus, dilemma, sorites, aut alius cujuscunque generis.
144
XVIII. Rationes in Sorite coacervatas, imò in alia quaevis longiore animi nostri disputatione connexas simul menti praesentes sistere, ut primas mediis, medias ultimis cohaerere appareat, memoriae res primo imprimentis, deinde retinentis munus est. Hanc sormat Logicae gradus tertius. Impressio tum rerum, sum mei ipsius ratione habita promovetur. Retentio variis etiam modis juvatur, qui tamen non satisfaciunt, nisi scribendo memoriam sublevemus, quod fieri debet hac adhibita cautione, ne scriptio sit nutrix negligentiae.
139
XIX. En occasione de Diligentia, cou communi perceptionis, judicii memoriae que adminiculo, agitur. Quibus modis ad eam instigandus animus ostenditur. Ejus partes, officia, fructus describuntur. Tandem concluditur, omnia hujus Logicae praecepta eosolum spectare, ut cogitationes nostrae in cognoscenda atque eruenda proprio Marte rerum veritate dirigantur.
144
INDEX
SECVNDÆ PARTIS.
CAPVT I.
A Priore Logicae Geneticae parte, qua nostras formamus cogitationes, transitur ad posteriorem seu Hermeneuticam, quae cogitationes interpretari docet. Hujus cum illa connexio, dignitas, utilitas multiplex ostenditur. Tum virtutes decentis enarrantur, quarum prima est, res tradendas cum traditionis fine perpendere; secund, cùm sui ipsius, tum maxime auditorum, aetatem, ingenia, profectus intueri.
149
II. Tertium est, modum tradendi rectum ienere, id est, plena & rebus conformi brevitate faulique jucunditate auditorem sic imbuere, ut veras opiniones non velut alieni ingenii fetus adoptare, sed ut suos proprio animo concipere atque eniti videatur. Hac generalis de modo tradendi observatio. Special im ejus differentiae variae. Nam traditio alia fit voce viva, alia scripto, suntque & illi prae hac, & huic prae illa suae praerogativae. Deinde alia est didactica pro ignaris & magis docilibus, alia elenctica pro errantibus vehementiusque adversantibus, quarum illa potior est & sapientiae doctori honorificentior. Traditio insisper alia acroamatica pro assiduis auditoribus, alia exoterica pro turba promiscua. Hae pro ingeniorum varietate jam sejungi, jam conjungi debent. Iinerim acroamatica praestantior, cujus virtus est, in ventionis scientiae modum simul cum ipsa docere.
156
III. Ad eo modo tradita percipienda auditori, etiam speciali de causa, necessaria est Attentio, quam & doctor parat, & res docenda, & ipse etiam auditor, qui ea quae docentur suo judicio examinare, de iis rogare, vicissimque à docente examinari atque interrogari debet modis appositis.
164
IV. Attentis animis interpretamur ea, quae tradimus, externo sermone, cujus summa virtus persitipicuras, quae comparatur vocabulis & phrasibus rebus exprimendis & intellectui informando accomnodatis. Haec si deficiant, singenda sinis, aut aliunde mutuanda; sin abundent, delectum habebimus meliorum, aut pluribus assuntis quod unideest altero pensabimus, discrimine semper inter philosophicum popularemque sermonem observato.
168
V. Generaliùs de sermone externo dicta ad efferanda simplicia, ad substantias, ad attributa, imprimis ad composita & relativa, nec non ad alia qualibet speciatim ita sunt applicanda, ut scrino exterior respondeat interiori.
174
VI. Individua quomodo velcerto vel incerto signo exprimenda: quidnam deficiente nonne generis aut speciei faciendum: quando generalibus, quando specialibus vocabulis utendum.
178
VII. In Definitionibus, tum rei, tum nominis, generatim requiritur brevitas dictionis, magis tamen perspicuitas; speciatim in illis genus proximum & differentia appositis vocibus exprimenda; harum verò constructio vocabulis vulgo communibus aut disciplinarum propriis accommodanda est.
180
VIII. Studendum porrò divisionibus rectè exprimendis, quae similiter aut rerum sunt, duobus pluribusve membris dividentibus constantes; aut vocum tum singularum, tum conjunctarum.
183
IX. Ordo doctrinae separat heterogenea, conjungit homogerica, utrorumque intuitu jam dividit, jam componit didactica at que elenctica, praemittit communiora & notiora, subjungit propria magisque difficilia, tandem onmia transitionum vinculis ligat.
186
X. Complexum thema rectius duabus effertur vocibiss. quarum aliera subjectum, altera praedicatum notat. Hinc. oritur oratio enunciativa, opposita non enunciativae: Hujus species interrogans disciplinis tradendis perutilis est: In illa sapt est partium transpositio, defectus, aus redundantia.
191
XI. Partium enunciationis nexus obscurior optimè declaratur similitudinc, quae bene conveniat cum re declaranda, & cum intellectu auditoris; pro cujus diversitate jam à corporcis, jam ab intellectualibus rebus petenda est, vel etiam à fictis. Comparatio constat protasi & apodosi. Similitudo simplex, vel composita, & haet disjuncta, continua, vel transposita est.
195
XII. Nexus necessarius aut contingens si exprimatur, constituitur Enunciatio Modalis. Dialecticus utitur contingentibus & probabilibus, quae inter disputandum asseveranter, aliàs dubitanter enunciat. Philosophus utitur necessariis, & saepe paradoxis,que dociles auditores instituendo verecunde affirmat: pertinaces redarguendo confidentiùs asserit. Haec autem sunt aut communia disciplinis pluribus, aut propria singulis.
200
XIII. Enunciationis quantitas vel definitur notis quibusdam, ut in formandis syllogismis; vel non definitur, ut in disciplinis & colloquiis quotiddianis. Analyticus, ut & Dialecticus, particularibus & exemplis priùs & frequentiùs, universalibus & regulis utuntur rariùs. Non quaelibet, sedapta solium exempla, apta regulae usum praestant. Vniversalia attributa subjecto particulari facilioris cognitionis gratiâ interdum applicantur, & prodest universalis & particularis institutio, dum inter se conferuntur, sive haec, sive illa praecedat.
206
XIV. Hactenus de complexo themate explicando: nunc de probando. Probationes promere utile, nec tamen inutile aliquando eas premere. Simile notandum de conclusionibus. Inductionis & syllogismorum compendia. Syllogismus in forma usui est disputantibus. Alii formam negligunt propositionum defectu, redundantia, trajectione. Dialecticus sparfis syllogismis. Analyticus catenatis utitur rationibus, & regressu didascalico ingeniorum diversitati consulit.
214
XV. Quaestio probanda alia didascalica, alia dialectica, aliisque argumentis illa, aliis haec indiget. Et hîc usus erebrior est deductionis ad incommodum, disputationis ad hominem, argumentationis per concessionem, syllogismi tentativi. Questionum tria sunt genera. Didascalicus syllogismus, aut demonstrativus, aut specialiter didascalicus. Dialecticus vocatur topicus.
220
XVI. Disputationis usus moderatus commoda multa proestat tum opponenti, tum respondenti: immoderatus plura involvit incommoda. Modus igitur in disputando tenendus, crebriùs ac potius in demonstrando occupatis ingemis. Thesium usus quis. In iis conscribendis quoe observanda.
225
XVII Argumenta thesibus probandis inservientia alis in artificialia, quoe petuntur à , communi aut proprio, alia artificialia, que sumunture locis Grammaticis, at ab etymologia & nomine &c. Logicis, at ab universalibus, definitione, divisione; Metaphysicis, v. g. à , &c. Regularum topicarum limitationes in analysis Logica Authorum tenendae, sed in genesi certae cognitionis natura ipsius rei spectanda est, cum canones isti omnes salt em in applicatione sint incerti.
241
INDEX
TERTIÆ PARTIS.
CAPVT I.
Logicae Geneticae, duabus partibus hactenus expositae, necessario addendam esse Analyticam. Quis hoc loco dicatur Analyticus. Quòd primum in hac Analysi esse debeat veri sensus investigatio, quod hujusinveniendi causà praecepta tradenda in Logica, & quae summatim ea sint.
250
II. In legendis/criptoribus attentionem & memoriam juvant Logica analysis, index, epitome, diaria & loci communes. Hujusinodi libri secundarii ad primarios, tanquam rivals ad fontes, ducere, non ab iis abducere debent; cùm non è sententiis praestantium aut horum singulis, quae exscribuntur sed ex toto orationis corpore potissima hauriatur sapientiae; nec melius authoris intelligendi adminiculum detur, quàm jugis lectio & auscultatio, quae duo cruditionis amanti conjungenda sunt: nec tamen pari diligentia libri quilibet evolvendi; melioris quidem notae trinae minimum lectione dignandi.
254
III. Vr sensus orationis inveniatur primò habenda est ratio Authoris loquentis, ut sua enique secundum justitiae legem sententiae tribuatur. Cognoscitur ille tum ex ipso scripto, tum è testimonio suo aut alieno, tum è titulo, nisi falsus hie fuerit. Deinde videndum, ad quem sermo dirigatur, & quomodo conveniat Authori talis personae intuitu loqui.
259
IV. Consideratis circumstantiis personarum, ad sensum orationis cruendum porrò attendenda venit materia, de qua agitur, finis & scopus, animus item loquentis, nec non linguae ejus & stylus, denique ubi & quando loquatur.
263
V. Superioribus praelibatis orationem ipsam examinat interpres, & initioquidem vocum singularum significationes indagas, in consilium adhibitis artibus Philologicis, Lexicâ, Grammaticâ, Rhetoricâ Tropus Rhetoricus in vace non statuitur sine necessitate manifestae.
271
VI. Posthaet, ut singularum vocum significatae percipiat, Interpres inter se confert orationis subjectum & praedicatum, nec non antecedentia & consequentia reliquae, loc item parallela: refers insuper vocabula tum ad communem aliorum reclè loquentium usum, tum ad propriam disciplinam.
276
VII. Postremò variae singulirum vocabulorum acceptiones interpreti pensiculandae, videlicet, utrùm vox materialiter sumatur, an formaliter; haet rursus an significativa, consignificativa, mixta; porrò collective, an distributivè accipiatur; sitne finita, en infinita, &c. quae univoca, analoga, aequivoca; quae vocum restrictio & amphatio.
280
VIII. A privarum vocum examine proceditutrad considerationem orationis integrae, cujus sensus unicus est, sive verba intelligantur in actu signato, sive in exercito; sive sensus divisus sit, sive compositus, identicus, a formalis &c.
286
IX. Vt sensus totius orationis innoteseat, imprimis videndum est, an & quomodo Scriptor semetipsum interpretetur, & quidem primo si in codem loco peristamus, deinde si loca ejusdem alia cum aliis conferamus, in quibus de cadem similive re agitur, seu suaili modo, seu dissimili. Nam brevia & prolixa, generalia & specialia, ex prosesso tractata & persunctorie tacta &c. sibi invicem lucem intelligentiae inserunt.
291.
X. Author etiam verborum suorum sit interpres agens de rebus contrariis ac dissimilibus. A contradictione, quantum fieri potest, liberandus. Sm aperta contradictio, loco posteriori tempore scripto, aut certe eo, qui est principalior, mentem expressisse judicandus. Sensus ei non tribuendus, quem suum esse negat, nisi aliis argumentis convincatur. Nam factis quoque & gestibus verba sua declarat, item consequentiis inde manifeste deductis, quandoque etiam silentio. Tacendum aliquando ad calumnias.
299
XI. Author, priùs ipse inspiciendus, per alios etians porro explicatur: nempe per criticos & correctores, per discipulos & adversarios, per commentatores, per interpretem, denique per alium quemcunque similibus u tentem verbis & sententiis.
307
XII. Sive author per semtipsins, sive per alium explicetur, utrobique habenda est ratio aequipollentium enunciationum. De synonymis quid observanaum. Calumniatorum est propter verborum diserepantiam sensûs unitatem negare, sive in verbis, sive in rebus magis illa unitas consistere judicetur.
311
XIII. Generalissimi novissimique interpretandi modi sunt, in dubiis venigniora eligere, per omnes exponendi rationes ire, plures aeque verisuniles sensus admittere, non sine justa causa damnare, nec levius erratum graviori refutatione persequi.
316
XIV. Generalibus interpretandi praeceptis absolutis speciales orationum interpretandarum differentiae recensentur, ut, quòd propriae vel figuratae, enunciativae vel non, perfectae vel imperfectae, copulam exprimentes vel occultantes, finitae vel infinitae, & quomodo negata finita dignoscatur ab affirmata infinita, definitae vel indefinitae, simplices vel compositae: ex bis expositione indigent conditionales, sed maxime comparativae, exclusivae, exceptivae, restrictivae.
320
INDEX
QVARTÆ PARTIS.
CAPVT I.
Sensu orationis percepto alia superest Analysis, ad quam instituendam praecepta Logicae Gen. non omnino sufficiunt, tanta ejus est in cogitatis alienis & propriis, humanis ac divinis dictis resolvendis necessitas. Quo animo ad hane Analysin accedendum, cur speciatim Analysis Logica dicatur, & quis ordo in praeceptis aut exemplis ejus tradendis servandus.
328
II. Opinionum varietas unde? cur necessariae ignorentur à multis aliorum non ignaris? praepropere de praxi cogitantes cur indoctiores? Parentes an bene ad certa studia filios cogant? cur pensa nimis parva nonnulli sibi proponant? cur in V.T. ad munus Leviticum aetatis maturitas requisita? cur verba rebus non respondeant? cur Logica vulgo tam sterilis? an bene cogitarint Veteres in celebratione S. Coenae exclamantes sursum corda? cur indocti meliùs quàm docti persuadeant indoctis?
334
III. Simplex non bene voce notatur composita, neque compositum simplice. Vnde Homo male dicitur, pejus Visus, Auditus &c. De nominibus Angelus & Spiritus quid sentiendum. Elegantia sermonis externi, & interni rectitudo non semper pari passu ambulant Circa vocabula necessario versatur Logicus Analyticus, aliter tamen ac Philologus.
338
IV. Positiva & negativa bene distinguuntur in his; pius, impius; male in illis: rationale, irrationale; pessume in islis: mortale, immortale. Radix hujus postremae confusionis & fructus perversi. Mortalitas & finitudo attributa vere negativa sunt, immortalitas & infinitudo positiva. Contrà posse mentiri, posse mori, negant potentiam, non ponunt.
344
V. Fons errorum praecipuns ostenditur in eo, quod homines aliquid tale actantum concipiunt in rebus congitatus atque alnis, quale & quantum quid est in ipsis cogitamibus, & rebus ad se pertinentibus. Hoc declaratur Exemplis petitis parrò a rebus quae solius sunt mentis, deinde a rebus quae solius Corporis; parrò abiis, quae sunt mentis & corporis simul, videlicet appetitu, affectu, sensu interno, & externo quintuplice; denique abiis, quae sunt prope & circanos.
349
VI. Perperam erufici peccatum attribuitur. Perperam tam Lunae illuminandi actic, quim Soli adseribitur. Perperam abstractae est notio Animalis, & hujus vitiosa.Vitae notio vaga atque incerta nimis, seu Physice seu Metaphysice capiatur. Sunile judicandum de notione Animae. Ex utriusque Vocabuli nuais laxa & obscura generalisate farrago inutilium quaestionum in Physicam introducta.
362
VII. In definitione primo examinatur, an sit ratione rei vel vocis necessaria, cum definientes alii peccent in defectu, alli in excessu; porro, an sit clara & perspicus, quae virtus tralatitiae hominis definitioni deest; adhaet, an rei naturam legitima generis ac differentiae assignatione satis evolvat (quod non fit in ista definitione hominis) & adaequet; denique, an brevitatem & alias babeat virtutes, quae in defintione Dei reperiuntur, non in vulgari hominis, quamvis in Logicae Genetica tradenda pro exemplo fueris ei assuetis lectoribus.
372
VIII. Analysis divisionis quomodo instituendae docetur exemplo hujus, qua res in cogitantes & extensas dispescuntur, ubi quaeritur primo, an necessaria sit ista divisio; porro, an recte vocabulis illis proponatur, materiales & immateriales, corporeae & incorporeae; quomodo haec it a expressae à Philosophis defensae, à lurisconsultis retenta; adhaes, an apte his vocibus, corpora & spiritus, vel illis, sensibiles & insensibiles, visibiles & invisibiles, intelligibiles & imaginabiles; praetereae, quomodo membra dividentiae opponantur, an adaequata divisio, an bene res cogitantes activa, extensae passiva voice not entur, an illae sint verè res?
383
IX. Modo tradendi scientias permeras definitiones ac divisiones nes patrocinantur antiqui, nec favet Logica; ut nec ipse humanae mentis convenit naturae, quae gandet ratiocinatione omniumque suarum facultatum exercitio; neque contenta simplice strictarum definitionum divisionumque apprehensione uberiorem rerum explicationem sententiarumque nexum firmiorem magisque naturalem desiderat.
395
X. Rejicitur modus tradendi disciplinas per meras disputationes. Diductio per communes locos causarum, effectorum &c. postponitur methodo historicae. In quovis ordine connexions est maxima habenda ratio. Sermones Christi aliquando sequuntur ordinem sogitationum, quas habebant auditores. Non modo considerandum, cur ambor quid tradat tali loco, tali modo; sed etiam cur interdum quid praetermittat, aut paucioribus attingat.
402
XI. In analysi enunciationum potissima habetur ratio veri & falsi, & causae utriusque spectantur. Errorum causae in singulis hominibus suns affectus & pracipitis animi impetus, item vitiosi habitus, uno verbo, oequilibritum perceptionis & judicii neglectum; in societate hominum & differentes sibi mutuo, & docentes discentibus, & hivicissim illis errandi praebent occasionem.
409
XII. Examinantur veritas & falsitas, & gradus utriusque in enunciationibus primò simplicibus, ubi illa, nihil dicitur quod non dictum sit prius, falsa esse deprehenditur, si de eo, quod fieri debet & potest; at contingenter vera, si de eo, quod fieri solet, accipiatur; alia, Deus necessario existit, habet certitudinem moralem & physicam, est que suo modo de omni, habet quoque certitudinem metaphysicam, estque per se & universaliter primùm, ideoque magis necessaria hac, binarius est par; deinde compositis, videlicet copulatis, hypotheticis, disjunelis.
415
XIII. Examinatur communis illa notio: causa nihil largitur effecto quod non habet, & primo inquiritur, quam diversts modis exprimatur; deinde, quomodo speciatim applicetur ad causam efficientem esse quod non est, ad causam declarantem id quod obscurumest, ad causam notum quid facientem, docontem, probantem, jus un alium transferentem, affectus in alio cientem, physice moventem, fructum edentem, denique ad causam exemplarem; ubi simul fundamentum ponitur illius demonstrationis, quae ostenditur, Deum existere, hoc argumento, quod de ente summe perfecto cogitare possinus.
425
XIV. Argument ationis examen analyticum à Quaestionis consideratione inchontur: abi videndum est, de quo sit quaestio; quid quaeratur; utrum de omni, au de aliquo tantiun; per se, an per accidens insi: subjecto tale attributum; universaliter primna, an in alio prius; simpliciter, au secundum quid; an, & quae causasit dubitandi & quaerendi; in sensu diviso, an conjuncto intelligenda quaestio; sitne una & simplen, an mutiplex; quo loco & tempore, quo fine, inso eriam à quo proponatur, & quale probationis genus exigat.
438
XV. In examine probationis distinguendum argumentum à partibus quaestionis, & maxime de praemissis inquirendum, verae sine, an , au conclusioni sccommodatae, an ea notiores, an cum ea connexae, & quomodo; ubi de imperitiae corum, qui omnis generis rationes coustundunt, aus egenere in genus transenut, aut nimis generales & remotas causas adducunt, aut statim ad miraculum confuglunt, aut à nomine, vel specie, qua tale quid videtur, argumentantur, aut imer nexum physicum & metaphysicum, inter originis, similitudinis, differentiae relationes non discernunt. Nec solion de rationibus dictis, sed etiam de indictis cogitandum.
447
XVI. In Analysi Dialectica Opponentis est, primo recte opponere, ubi de oppositione contraria & maxime contradictoria; deinde recte probare; Respondentis est examinare, an rite oppositum, quomodo probatum, distinguere sapiùs quàm negare, paria paribus regerere, generales canoues restringers.
458
FINIS.