INDEX CAPITVM.
LIBER PRIMVS De Magnetica attractione.
DE magnetis nominibus, & praecipuis locis in quibus inuenitur. cap. I.
1.
De varÿs magnetum qualitatibus, ac proprietatibus, cap 2.
3
De duplici magnetis, ac magneticorum facie, qua ad polos conuertuntur. cap. 3.
5
Qua ratione, seu via hae facies magnete sint dispositae, cap 4.
9
Qua ratione possit in magnete vera eius longitudo cognosci, & poli eius inueniri, cap. 5.
12
Vtrum antiquis nota fuerit haec virtus dirigendi se ad polos, cap. 6.
19
Aliorum opiniones de causa motus magnetis, & magneticorum, quo diriguntur, vt sua longitudine meridianum obtineant, cap. 7.
24
Gilbertì opinio de causa motus magneticorum. cap. 8.
31
Magnetem ab interno principio moueri, & dirigi in polos, & ad suum meridianum se conformare; & qualis sit huiusmodi motor. cap. 9.
33
Quale sit huiusmodi principium motus magnetici. cap. 10
35
Quam conuenienter hic magneticus motor in vniuerso sit positus. cap. 11.
37
De instrumento buius magnetici motus, & qua ratione moueat magnetica. cap. 12.
41
In ferrum etiam hanc virtutem, quae à natura est instituta ad magneticum motum, & conuersionem in polos, deriuari, cap. 13.
43
De terminis magnetici motus. cap. 14.
46
Terminus magnetici motus non est coelo; quocunque in puncto tãdem deinde ponatur. cap. 15.
47
Magnetem, & magnetica non dirigi ad vllum determinatum punctum in terra; tamquam ad proprium terminum, quem vbique respiciat. cap. 16.
51
Vniuersum terrae globum vim magneticam obtinere experimentis comprobari. cap. 17.
57
Cur in toto terrestri globo sit haec vits magnetica; vt scilicet firmetur in suo situ melius. quam grauitate, nec fluctuet ad motum cuiuscunq, rei grauis super terram. cap. 18.
66
Confutatur Gilberti opinio terram esse magnum magnetem cap. 19.
72
De inclinatione magnetica, qua infra horizontem aequilibrata ferramenta descendunt, ac primum de ratione construendi instrumentum declinationis. cap. 20.
78
De gradu ad quem descendunt magnetica infra Horizontem per hanc inclinationem pro varia locorum latitudine. cap. 21.
82
Qua ratione videatur corrigenda ista regula directionum magneticarum ex aliquo physico experimento. cap. 22.
87
De declinatione magnetica à veris polis terrae, deq; eius causa; & tandem de terminis magnetici motus. cap. 23.
90
De causa huius magneticae directionis in polos telluris. cap. 24.
95
LIBER SECVNDVS De Magnetica directione.
 
FErrum, & magnes se se re ipsa attrahere ostenditur. cap. 1.
99
Quid alÿ senserint de magnetica attractione. cap. 2.
100
Expenditur opinio Petri Peregrini de magnetica attractione. cap. 3.
109
Proponitur Gilberti opinio de causa magneticae attractionis. cap. 4.
115
Attractiones magneticas fieri per qualitatè duarum facterum. cap. 5.
117
De natura qualitatis duarum facierum; & eius facultate motiua, & alteratiua; & quo modis existere possit. Cap. 6.
119
Quomodo haec qualitas producatur. cap. 7.
128
Quid requiratur, vt haec qualitas hoc existendi modo producatur, & ferrum magneticae excitetur. cap 8.
130
De situ, quo hae qualitas duarum facierum est in magnete ipso in ordine ad agendum. cap. 9.
135
Quo situ haec qualitas propagetur per medium. cap. 10.
138
Cur magnetica supra magnetem determinata ratione dirigantur. cap. 11.
144
Qua ratione inueniri possint proportiones, quae requiruntur ad determinandam inclinationem magneticorum supra magnetem, & ad causam explicandam. cap. 12.
152
An detur alia qualitas duarum facierum diuersa a magnetica; & an detur alia vnius faciei propria naturae ferri: & vtrum qualitas magnetica terrae sit eiusdem speciei, cum qualitate duarum facierum magnetis. cap. 13.
154
De causa cur magnes magnetem trahat. cap. 14.
161
De causa cur magnes nunc ferrum attrahat, nunc repellat. cap. 15.
168
An pars magnetis, quae in Septentrionè conuertitur sit vere Septentrionalis. cap. 16.
174
De ellectricis attractionibus, & primo de multiplici discrimine inter magnetis, & electri attractiones. cap. 17.
178
Qua ratione proprie ellectrica trahant ad se alia corpora. cap. 18.
181
De causa ellectricarum attractionum. cap. 19.
183
Confutatur Gilberti opinio de ellectricis attractionibus, & cur humida, bulle in aqua, & aliaconfluant: hanc verò non eb e ellectricam attractionem, cap. 20.
187
Explicatur ratio ellectricae attractionis, cap. 21.
191
LIBER TERTIVS Effectus ad directionem spectantes.
 
RAtio, & forma addendi hunc librum. cap. 1.
197
Vnicam tantum habet magnes dimensionem, secundum quam extenditur etus virtus. cap. 2.
199
Non dirigitur magnes suis polis ad polos coeli, nec ad aliquod astrum; sed ad polos terrae, cap. 3.
202
Non habet magnes vim se dirigendi ad alias: partes, quam ad polares; nec vllam habet faciem orientalem, aut occidentalem. cap. 4.
204
Non solum inutiliter, sed omnino pernitiosè fit versorium in formam crucis. cap. 5.
207
Polare facies nunquam per se in magnete mutantur, cap 6.
210
Variantur puncta polaria diuiso magnete per parallelum aequatoris; non variatur axis, nisi diuiso per parallelum axi. cap. 7.
212
Diuiso magnete per parallelum fiunt facies oppositae, quae prius erant coniunctae; iterum tamen amant eodem modo coniungui. cap 8.
214
Magnes no vbiq: terrarum directè dirigitur ad polos variat tamen etiam ista variatio à polo pro varietate locorum. cap. 9.
216
Si causam deuiationis à vero meridiano cognouissent per hanc potuissent Americam certo signo priecognoscere,& praedicere illius orbis inuentores. cap. 10.
118
Non est constanter eadem magnetis à vero Meridiano deutatio in quolibet puncto eiusde meridiani cap. 11.
219
Longitudo terrestris inueniri non potest per magneticam directione ad polos cap. 12.
221
Deuiationes, caetcris paribus, maiores sunt in polaribus regionibus, quam in aequinoctialibus. cap. 12.
222
Potest certius per magneticas directiones inueniri latitudo regionis, seu altitudo poli, quam etiam linea meridiana. cap. 13.
230
Bilances exactifsimae non siant ex ferro, sedex quolibet alio metallo. cap. 14.
232
Vix supra pariclem versorium certum suum inuentre potest aliquando meridianum; ac maximo periculo ibi dirigitur. cap. 15.
233
Pyxis alicubi terrarum, etiam benè excitata, non dirigitur ad polum, aut ad vllam partem cap. 16.
234
Potest contingere, vt progrediendo eodem recto itinere supra terram indirectum, pyxis de repente conuertat se ad oppositam partem. cap. 17.
237
Est haec verticitas primario in magnete, quo se conuertit ad polos, sed haec eadem etiam ferro communicatur. Cap. 18.
238
Verticitas semper ferro communicatur secundum maiorem ferri longitudinem; quacunque ratione ferrum magneti applicetur. cap. 19.
241
Solo ferro magneticè excitato expeditè cognosci potest directio, & inclinatio magnetica; quam vix cognoscere pob umus ipso magnete. cap. 20.
245
Ferrum acquirit verticitatem, non solum magnetem tangendo, sed etiam solum propius accedendo, nec solum pars ferri, quae tangit, sed etiam opposita per se virtutem concipit. cap. 21.
248
Ferrum, si collocetur secundum longitudinem supra magnetem, acquirit verticitatem contraria ratione, ac sit in ipso magnete. cap. 22.
251
Nunquam ita ferrum magneticè excitatur quin vtranq: faciem simul acquirat.c.23
252
Ferrumsi à polo magnetis tangatur medium in extremitatibus oppositis eandem habibit faciem. cap. 24.
253
Quaelibet facies magnetis ferrum magneticè excilat; sed quam virtutem dedit vna, altera ausfert, vt sua ratione immittat qualitatem cap. 25.
256
Potest ferri verticitas contactu euisdem magnetis immutari quoties libuerit; imò etiam mutabitur magnete debiliori cap. 26.
258
Versorium accurent ad lamellae centrum; dum illa centro magnetis polum tangit, & refugit ab eodem lamellae centro, dum procul remouetur magnes, & tamen lamella non murat verticitatem. cap. 27.
263
Idem punctum magnetis, quod communicault ferro vim se conuertendi ad Austrum, poterit etiam communicare vim se conuertendi ad Septentrionem, incorrupto magnete. cap. 28.
265
Ferrum oblongum, maxime in ordine ad directionem, melius excitatur, quam rotundum, aut quadratum. cap 29.
267
Ferreus puluis, si contineatur vnitus verticìtatem concìpit certam ex contactu magnetis; sed si misceatur iterum amittit, seu amittere videtur. cap 39.
369
Siduo, vel plura versoria simul applicentur ad magnetem, coniunguntur ad tangendum eudem polum; remoto magnete, a coniunctione illa abborrent, & parallela constituuntur. cap. 31.
271
Perniciose in eodem instrumento, si non sit maximum, plura collocantur versoria, vt illis meridiana linea ostendatur. cap. 32.
273
Duo tantum corpora hanc verticitatem habent in se à natura, & alÿs tribuunt corporibus, magnes scilicet, & tota terra: non ad amas, on aliud. cap. 33.
274
Omnes acus & ferrei obeli, etiam si nunquam magnetem tetigerint, conuertunt se ad meridianum magneticum, si aquis imponantur; non tamen semper conuertunt eandem partem in Septentrionem. cap. 34.
275
Ferrum si incanduerit, refrigeratum in linea meridiana, aut erectum verticitatem acquirit satis insignem cap 35.
280
Ferramenta igniaria omnia, si librentur ex filo partem infernam conuertunt in Septentrionem manubrium in Austrum. cap. 36.
282
Omnia ferramenta, quae longo tempore, aut in merediana linea, aut erecta supra terram mansere, determinatam acquirunt verticitatem; quam etiam acquirunt ferrei lateres. quibus solent viae insterni. cap. 37.
283
LIBER QVARTVS In quo ponuntur effectus ad attractionem spectantes, & corum causae.
 
GVR istius attractionis causae adeo hactenus ignotae fuerint. cap. 1.
285
Contrariae facies in magneticis corporibus solaese mutùo coniungunt, similes semper se fuglunt. cap. 2.
286
Si magnes secetur secundum longitudinem, partés, si suspendantur, non cohaerent amplius eadem ratione, qua prius erant coniunctae; sed solum contrario situ coniunguntur. cap. 3.
288
Si versorium supra magnetem suspendas, vel supponas, illius extrema constanter accurente ad illam magnetis partem, quam semel tetigere. cap. 4.
289
Versorium supra lapidem positum contraria ratione se dirigit, atque si applicetur ad alterum polorum magnetis. cap. 5.
290
Si lapis rumpatur in parallelo, & eodem modo, que prius erant coniuncta partes, librataeconfluunt, & contraria etiam ratione copulantur. cap. 6.
293
Sicollocentur prope duo versoria, vel suspendantur duo magnetes ita vt ab inuicem recedere non possint, collocabunt se in situ parallelo magneticorum longitudines. cap.7 pag.
294
Si duo versoria super ponantur vnum alteri, conuertent se inuicem contrario situ, & apposita ratione conformabunt. cap. 8.
297
Varie mouetur versorium ad motum magnetis iuxta positi pro varia collocatione ipsius lapidis, & motu vtriusque. cap. 9.
298
Fabulosum est quod duo homines possint quasi se alloqui è remotiffimis, & clausis locis, per duorum versoriorum mutuam directionem. cap. 10.
301
Commouent se versoria, & magnetica trahuntur, si sint in debita distantia quocunque corpore interposito etiam solidissimo perinde ac si eßest solus aer. cap. 11.
306
Magnes trahit magnetem omnis generis, ferrum venam ferri, laieres ferreos arenam nigram, & si quae sunt alia huiusmodi ferrea corpora non aliud. cap. 12.
312
Magnes ex omni parte ferrum trahit; neque vlla est facies magnetis, quae ferrum absolute repellat cap 13.
314
Si polus magnetis puta, Australis in puluerem ferreum immittatur, sit ille polus veluti barbatus, cui si admoueatur alterius magnetis pariter pars Australis, repelluntur veluti contrario vento, & inhorrescunt pili, admota Septentrionali aduocantur, & comuntur. cap. 14.
315
Si pendeant ex eodem polo magnetis duo obeli, ex impulsu vnius alter etiam impellitur; etiam si non tangantur: & si pendeant ex filo duplici supra eundem polum ab inuicem vtroque extreme discedunt. cap. 15.
318
Si supra magnetis polum gladiuma manubrio ad cuspidem ductando frices, virtus communicatur gladio: Si vero a cuspide ad manubrium fricationem deducas, videtur auferri, non tamen aufertur cap. 16.
320
Ferro ferrum à magnete surripitur, quod magneti adhaerebat; non tamen propterea plus est virtutis in ferro, quam in magnete. cap. 17.
323
Potest ferrum suspendi inter duos magnetes; ac pronde poss et esse verum ex doctrina magnetica, quod dicitur de arca Mahometis, nist aliunde constet esse falsum. cap. 18. pag.
334
Potest etiam vnico solum magnete, metaphysicè loquendo, suspendi ferrum vt pendeat in libero aere. cap. 19.
336
Motus perpetuus non viditur posse fieri per magneticam attractionem; & si posset fieri, quae ess et tentonda via. cap. 20.
338
Nec magnes trahit propriè ferrum, nec ferrum ad se magnetem prouocat, sed ambo pari conatu ad inuicem confluunt cap. 21.
346
Ferrum ignitum non trahitur à magnete. cap. 22.
347
Tam magnes, quam ferrum per vehementem ignitionem verticitatem amittit, non per fricationem allij; non per interpositionem adamantis; nec alia simili re; sed ferrum statim iterum illam acquirere porest, magnes non item. cap. 23.
350
Vena ferri imbecillis; & iners post longamignitionem verticitatem concipit etiam nullum tangendo magnetem. cap. 24.
354
Exterminatur etiam virtus a ferro longis temporum iniuriÿs, & si ad longum tempus desineatur in contrario fitu atque postulet eius directio. cap. 25.
356
Magnes bene conseruatur in ferreo puluere, & in purpureo panno; sed praecipue conseruatur si detincatur in conuenienti collocatione in ordine ad vniuersum. cap. 26.
357
Mognes melius trahit ferrum mundum, quam rubigino sum, melius aciarium, quam ferrum commune; melius temperatum quam molle, vnde versoria perfecta siant ex aciario temperato cap. 27.
361
Si ferri vncia pendeat ex magnete addita alia ferri vncia pendebit, addita semiuncia plumbi non pendebit amplius sed decidet ferrum. cap. 28.
263
Magnes vniuersaliter non fortius suspendit directè in polo, sed firmius adhaeret ferrum si lateri adiaceat conuententer, quam si pendeat ex polo. cap. 29.
365
Magnes in polis trahit solum serrum per extrema, & erigit; in lateribus trahit per medium vt sibi adiaceat cap. 30.
371
Ferrei fenestrarum cancelli semper inferna parte trahunt versorij partem, quae in Austrum dirigitur, superiori, quae in Septentrionè sic, & ferramenta, quae ad ignem adhibentur, manubrio trahunt Septentrionalem, cuspide, quae ad ignem adhibetur, Australem versorij partem. cap 31.
371
Ferrum ex magnete melius suspenditur in parte crassiori, quam in graciliori. cap. 32. pag.
374
Versoria melius siunt ex optima materia, ex figura oblonga potius, quam quadrilatera, & excitantur melius in veroque extremo, quam in altero tantum. cap. 33.
376
Figura magnetis tantum facit ad suspendendum ferrum vt aliquando imminuto lapide, si non iuuatur vis attractiua, certè non imminuatur. cap. 34.
382
Ferrum alias magneticè excitatum facilius saepè trahitur, nonnunquam tamen aegrius adhaeret. cap. 35.
384
Magnes iuuatur ad suspendendum ferrum adiuncto sibi altero magnete, si conuenienter adiungatur; quod multripliciter potest contingere. cap. 36
386
Impeditur magnes ab attractione, & cogitur sibi ferrum adiunctum relinquere aduentu alterius magnetis non conuenienter positi: quod dupliciter contingit. cap. 37.
390
Polus magnetis, qui in Septentrionem dirigitur in nostro hemispherio, matorem ferri quantitatem suspendit, quam polus ille, qui dirigitur in austrum. cap. 38.
393
Ferrum iuuatur ad actiones magneticas à praesentia magnetis cap. 39.
395
Eadem ferri facies, seu extremitas, si nunquam fuerit magnetuè excitum ferrum, posita supra versorium in nostro himisphaerio trahit partem australem; eadem posita infra trahit partem Septentrionalem eiusdem. cap. 40.
397
Si ferri vna extremitas, dum ferrumiacet horizonti parallelum, ad versorium applicetur, trahet crucem versorij, exempli causa; si ferrum erigatur perpèdiculariter, vel quasi perpendiculariter, eadem extremitas trahet iam cuspidim. cap. 41.
401
Si ferrum oblongum iaceat horizonti parallelum ex diuersa collocatione, siue meridionaliter, siue in parallelo, trahet diuersam versorij extremitatem. cap. 42.
403
Magnes iuuatur maxime ad suspendendum ferrum ex coniunctione cum ferro, magis etiaquam ex coniunctione cum altero magnete. cap. 43.
404
Si praeforato per axem magnete inferatur in foramine clauus ferreus, iuuatur summopere magnes ad magneticas attractiones. cap. 44.
407
Si magnes imbecillior fuerit, & superponatur polo lamina ferrea, vix versorium conuertitur ad polum ipsius magnetis, sed conuertetur ad extrema lamellae. c. 45.
409
Alia etiam via ex nonnullorum placito magnetica virtus incrementum accipiit. cap. 46. pag.
411
Indicis Capitum Finis.