INDEX
QUÆSTIONUM,
Quâ Philosophicarum, quâ Theologicarum hisce duobus Meraphysicæ libris decisarum, in quarum determinatione genuina Metaphysices praxis Theologica ostenditur.
 
An detur aliquis conceptus Entis quatenus Ens est, distinctus à particularibus conceptibus substantiæ & accidentis?
5
An Deus sit Ens?
9
An vox Entis Deo tribuatur per modum generis?
10
An peccatu sit Ens, vel non Ens;
12
Annon in isto Ente, de quo tractat Metaphysica, contineatur etiam Deus, cum Metaphysici de Deo tractent?
13
An Spiritus S. sit Ens dependens vel independens?
14
Vtrum actus libertatis humanæ pendeant à Deo?
14
Quomodo Deus dicitur Entis causa efficiens propter se ipsum?
14
Anne tunc, cum Deus ideam concipit in intellectu suo rei extra se futuræ, res non habeat suum esse; quod si habeat, an non sit æterna?
16
Quid est idea in intellectu Dei, de rebus creandis?
17
An singularis essentia possit esse trium personarum?
17
An quod in potentia est, habeat essentiam?
18
An existentia sit rerum Universalium, vel singularium?
18
Vtrum quod actu est, existere dici possit?
18
An sola substantia singularis existat, an etiam accidentia existant.
18
An in Deo Essentia & existentia differant?
18
An humana Christi natura, propriam habeat subsistentiam?
19
An Persona Divina in abstracto sumpta, sit finita vel infinita?
21
An humana Christi natura sit ubique, quia ejus divina ubique est?
21
An tres modi subsistendi cum essentia Dei efficiant quaternitatem?
21
An modus recte tribuntur Deo?
21
Quomodo modus Deotribuatur?
22
Quid sunt isti modi?
23
An in Deo seu essentia divina sit aliquis modus?
24
Anne, cum tres sint modi subsistendi in Essentiâ Divinâ, annon sint tria Entia?
24
Anne modi sint finiti vel infiniti?
24
An additum sit unum ex se, an propter aliud?
26
Utrum numerus cadatin Deum?
29.
An numerus propriè dictus cadat in Deum, quandoquidem consue vimus ex usu scripturæ dicere, tres esse personas uniüs essentiæ?
30.
In quo Unitas naturarum in unâ personâ consistit?
33
Utrum argumenta à simili ducta in scriptura, sint efficacia & necessaria: &, si necessaria, quomodo formanda?
34.
An Christus, dum mortuus esset, erathomo?
37.
An hac ratione solutio unionis hypostaticæ non sit separata?
37.
Utrum animæ separatæ à corpore supersint post hanc vitam?
37.
Utrum essentia singularis, essentia inquam intelligens, volens, sit persona?
37.
Quomodo Deus Unus?
38.
An Christi humanitas cum divinitate sit unum, & quale unum?
38.
Anne Veteris & Novi Testamenti Foedus sit unum?
39.
An foederati V. T. una eademque habuerint sacramenta cum Ecclesia N. T.?
39.
An unum idemque corpus numero, cum eo, quod jam circumgestamus, resuscitandum?
39.
Quomodo corpora nostra una eademque sint cum iis, quæ aliquando sunt resuscitanda?
39.
Anne eedem virtutes in vita Futura in nobis futuræ, cum ils, quæ in hac vita in nobis sunt?
40
Anne ea, quæ in scriptura tractantur, à nobis in hac vita conceptu adæquato concipi possint?
48.
An quæstio ista, quomodo & quare hoc vel illud fiat, ferenda sit in Theologicis?
48.
Sitne servanda fides hæreticis & infidelibus jurata & data?
50.
Utrum, quod in Theologia est verum, falsum esse possit in Philosophia, & quod in Philosophia verum est, falsum esse possit in Theologia.
51.
Vtrum in hac vitâ conceptus noster sit intuitivus?
52.
An peccatum, cum nihil sit, cognosci possit?
52.
Vtrum notitia Dei, quæ est in hominibus, sit nobis naturalis, nec ne?
52.
An Christus est verus Deus?
52.
Vtrum nota Ecclesiæ sit professionis verbi divini veritas?
52.
Anne, cum justificatio nostri fiat per imputationem, & justitiâ imputata nostra sit?
53.
An vera est illa justitia, & an verè justificemur?
53.
Vtrum homines fideles in V T. verè partici parint de Christo?
53.
An verè fiamus participes corporis Christi in coena?
53.
An Amen sit juramentum?
54.
Vtrum cum veritate sermonis consistere possit æquivocatio Iesuitica?
54.
An possit quis falsum dicendo, non mentiri?
54.
Vtrum Deus sciat res futuras, quia decrevit illas futuras?
54.
Vtrum Bonitas independens sui sit communicativa, & quomodo?
57.
An Deus sit libere bonus, an necessariò?
58.
An Deus cum bonus sit, communicet se, & quomodo hoc fiat?
60.
Vtrum essentiam suam Deus Pater communicarit Filio & Spiritui sancto, an verò personalitatem?
60.
Vtrumne bonum sit, vivere extra conjugium?
61.
An matrimonium, quod bonum est, ipsamque spectat speciem humanam, melius sit virginitate, Coelibatu, qui certa in dividua tantum spectat?
62.
An bonum sit in eremo vivere?
62.
Vnde pendeat bonitas rerum & naturalis & moralis?
64.
Quomodo intelligendus est locus Gen. 1. 31. Vidit Deus cuncta quæ fecerat, & erant valde bona?
65.
Anne Deus quæ facit, meliora facere possit, vel potuerit?
65.
Vtrum homo naturalis, qualis jam est, possit appetere bonum spirituale; sive, an Homo irregenitus possit appetere bonum spirituale?
66.
Vtrum homo irregenitus bonum honestum operari possit?
66.
Vtrum, si de bono honesto & utili agatur, honestum utili, an verò utile honesto sit præferendum?
67.
An malum quod sub ratione boni appetitur, accidat per se, an verò per accidens?
68.
Anne præter bonum & malum sit quoddam tertium?
68.
Anne peccatum ullâ ratione possit esse bonum?
71.
Annè bonis possit esse malè, & malis bene?
71.
Vtrum omne malum revocari possit ad malum culpæ & poenæ?
71.
Vtrum vox mali dicatur univocè vel æquivocè de malo culpæ poenæ & afflictionis?
71.
Vtrum malum culpæ sustinere possit illos respectus, ut diverso respectu sit culpa & poena?
71.
Quæ necessitas mali culpæ, & quide mprimi mali?
53
An poena sit malum?
53
Anne homo in statu integritatis stare potuit, itaut Angeli boni?
75
Vtrum homo possit propagare vitam suam ultra terminum, sibi à Deo præfixum?
75
An Deux nos possit persecté regenerare in hac vita?
79
An Deo competat Vniversale, seu, an Deo competat genus?
87
An Deus res noverit in universali, an verò particulari & singulari?
87
An Deus omnia cognoscat in Universali prius, & postea singulariter, an verò omnia simul?
88
Vtrum Deus noverit singularia, & si hæc, an etiam vilissima?
88
An corpus sit pars essentialis hominis?
89
An corpus sit resurrectutum?
90.
Vtrum homo sit totum essentiale, duasque habeat partes essentiales?
90.
Vtrum Anima rationalis sit forma hominis?
90
An Christus habeat animam & corpus humanum, an verò corpus tantùm, & Divinitas sit ipsi loco animæ?
91
An humana & Divina natura Christi sint partes ejus personæ?
92
An totius notio conveniat Deo & naturæ ejus?
92
An istæ phrases quibusdam Theologis usitatæ, Totus Christus est ubique, non totum Christi, tolerandæ sint?
93
Quomodo Deus dicatur totus ubique?
93
An Deus ubicunque est, totus sit?
93
An Christus pro toto mundo sit mortuus, & quomodo vox ista, totus mundus, soleat accipi?
93
Vtrum recte dicatur, Christum esse totum ubique?
94
An naturæ in Christo, divina scilicet & humana, dici possint partes?
94
Vtrum fractio Panis dici debeat pars integralis cænæ Domini?
95
An sacræ scripturæ duæ sint partes integrales, Lex & Evangelium?
96
An personæ in S. S. Trinitate possint dici partes?
97
Vtrum signum & signatum dici possint partes Sacramenti, ita ut dicatur constare ex signo & re signata, quandoquidem res istæ ita comparatæ sunt, ut res signata longè absit à signo, & signum à re signata?
97
An Panis & vinum in Sacramento Coenæ; sint partes necessariò integrantes, adeo utubi copia alterius signi non detur, liceat signum aliud substituere?
97
Vtrum integra sacramenti natura consistere possit sub una specie?
97
Anne fractio panis sit pars coenæ Dominicæ integrans, & si sit pars, quomodo verà possit dici celebrari cæna apud ipsos, qui eam omittunt?
98
An fidei partes duæ sint notitia & fiducia?
99
Quoniam tres sunt poenitentiæ partes, nimirum agnitio peccati, 2. fiducia remissionis peccatorum. 3 propositum non amplius peccandi; quomodo hoc stare possit cum eo quod, dicimus, poenitentiam salutarem debere ex fide proficisci; si enim ex si de proficisci dicitur, crgo non potest fidem habere pro parte, quod tamen in doctrina orthodoxa statui videtur?
99
An Homines cum omnibus partitibus integrantibus ultimo die sint resuscitandi?
99
Vtrum totum corpus idem numero resuscitandum, habiturum sit easden omnes partes integrales?
100
Vtrum monstra, quæ diversis constant partibus, id est, bestiarum & hominis, hominibus, bestiis annumeranda sint?
100
Vtrum modus componat aliquid cum re?
103
Vtrum, cum in Christo Mediatore natura duplex sit, divina & humana, utraque incompleta vel completa dici debeat?
103
Quomodo detur forma materialis?
106
Vtrum expediat homini vivere in corpore, an extra corpus?
106
An corpus sit essentialis pars hominis?
106
An sit discrimen inter animam & corpus, & in quonam potissimum discrimen consistat?
107
Vtrum pars aliqua ex se & per se pudenda dici possit, seu obscoena?
109
Vtrum homo cum omnibus membris suis resuscitandus ad vitam?
109
An dentur partes integrantes accidentium?
109
Accidentia in quid cadant?
109
Vtrum lux illa (de qua Gen. 1.) quæ antecessit solem, fuerit accidens sine subjecto factum, an vero accidens cum subjecto?
111
Vtrum Pane sublato in Coena Domini & vino, remanere possint accidentia, hoc est, sapor Panis & sapor Vini?
111
An nomen Iehovæ, quod proprium Deo est, tr bui possit Angelo, aut alicui alteri rei?
112
An propria Divine Christi nature tribui & communicari possint humanæ? & si commun cari possint, qua ratione id fieri possit?
112
An realiter communicentur idiomata sive proprietates divinæ naturæ, humanæ naturæ?
114
An in Deo sit aliqua prioritas vel posterioritas?
117
An decretum Dei de fine, prius sit decreto de mediis?
117
Vtrum justificatio nostri activa præcedat regenerationem?
118
Vtrum hoc, quod necessariò aliquid consequitur, sit effectum ejus quod antecedit, & hoc quod antecedit, necessariò consequentis sit causa?
118
Vtrum regeneratio prius fiat, antequam verbum Dei salutariter audire queamus; an verò verbum Dei prius salutariter audiamus, quam regeneremur?
118
An dispositiones præcedantin homine irregenito ad Regenerationem?
118
Vtrum Vnum & idem eadem non sint?
121
Vtrum persona idem cum essentia absoluté sit?
121
Vtrum Christus, quia ejusdem speciei naturam habet nobiscum, totam speciem humanam complexus sit hoc amore, ut pro ipsa nasceretur & moreretur?
122
Vtrum Angeli singuli, singulas constituant species?
122
Vtrum singularia quædam, v. g. Sol, Luna, Phoenix, qui unus dicitur, specierum loco venire debeant?
122
An axioma illud Philosophorum, Materia redit ad eandem formam specie, sed non ad eandem individuo, sit verum?
122
Quomodo accipiendus est ille scripturæ locus Ioh. 10. 30. Ego & Pater unum sumus?
123
An eadem justitià, quâ Christus est, justi sumus?
123
An justitia Christi nobis imputetur?
124
An eadem justitia Christi imputetur omnibus & singulis?
124
An iidem gradus glorificationis futuri sint in omnibus fidelibus in altera vita?
124
An eadem fides futura in futura vita cum ea, quæ in hac est?
124
Anne idem celum & terra permansura?
124
Quid Apostolus intelligat per illud dictum Hebr. 13. 8. lesus Christus heri & hodie idem?
124
An detur proportio Entis finiti ad infinitum?
129
An sublatâ privatione tollatur habitus, & sublato habitu pona tur privatio?
129
An regeneratio sit perfecta, perfectione partium in hac vita? vel: Vtrum, omnes facultates nostr, quæ per peccatum depravatæ erant, iterum restauratæ sint?
130
An perfecta regeneratio detur in hac vita?
130
An illa definitio, nempe, quod definitio debeat esse de idea, in Theologia locum obtinere de beat?
130
Quid sunt Ideæ, & an à Deo differant?
134
Qualis est imago in homine?
134
Vtrum Opera supererogatoria intra terminos contineantur, quos lex præscripsit, ut nempe nec ad sinistram à Lege Dei discedant, an vero non?
134
An æternitas differat ab ævo & tempore?
135
An tempus sit factum?
136
Quomodo Deo omnia præsentissima?
136
Vtrum intellectus divinus sit mensura rerum omnium, an res mensura intellectus divini?
136
An voluntas Dei sit mensura omnis boni?
136
Vtrum lex sit mensura & norma omnium bonorum operum?
136
An scriptura sit perfecta, id est, an ita se habeat, ut sit universalis norma & regula omnium dogmatum fidei, & præceptorum mo um?
137
An in Deo sit aliquid, quod numeretur & numerari possit?
137
Quomodo illud accipiendum: Ego sum primus & ultimus?
 
An infantes ante circumcisionem mortui, sint omnes condemnandi?
140
An liceat homini instituere aliquid, quod observetur ad signandam rem spiritualem signum?
140
Vnde signi crucis apud pontificios est usus, an ex instituto divino an humano?
140
Vtrum Coena Domini, sive panis & vinum in Coena Domini, sint signa memorativa?
142
Vtrum Sacramentorum finis principalis & primarius, sit confirmare fidem nostram de gratia Dei & promissionibus?
144
Vtrum in divinis detur principium?
146
Si Pater est Principium, an Filius non sit Principiatum?
147
Vtrum creatio sit ipsum agens, an vero diversum quid ab agente?
149
Vnde hoc, quod unus donetur fide, alter non? cum ex hypothesi adversariorum Deus velit omnibus istam gratiam impertiri?
151
Vnde hoc, quod non omnes, qui credunt, perseverent?
151
Vtrum aliquid, quod necessariò agit, libere agere dici possit?
151
Vtrum Deus illa, quæ decrevit efficere ab æterno, in tempore efficiat liberè?
151
Vtrum Christus, dum legem impleret, libere ipsam impleverit, utrum potuerit non implere?
152
Vtrum Deus in creatione usus aliquo instrumento Physico?
154
An Deus causa sit impulsiva tantum externa conversionis nostræ?
157
An causa impulsiva aliquid necessario agat?
 
An sit ulla externa causa impellens, quæ necessariò impellat ad agendum?
158
Qualis sit vis conseientiæ, tum ratione theoriæ, tum ratione praxis?
159
Vnde & tanta vis conscientiæ?
159
Vnde hoc, quod conscientiæ quorundam dedoluerim & resectæ sint cauteriò?
159
An specialis gratia Dei cadat etiam in Ethnicos?
160
Quidnam in causa fuerit, quod sancti Dei homines, ad conspectum Dei, ex signis extraordinariis conspicuum, ita expavescere soliti sint, ut se jam jam morituros arbitrarentur?
160
Anne Deus dici possit causa efficiens remota, quando quidem Deus essentiâ omnibus rebus intimè adest?
160
Anne possint Deo tribui effectus formales?
160
Vtrum Deus ex co elegerit nos ad vitam æternam, quia credituri eramus & in fide perseveraturi: an verò eo, quia nos elegit ad vitam æternam, elegerit etiam nos ad finem & perseverantiam in fide?
163
Vtrum Deus, dum conderet hominem, conderet ipsum ad finem ultimum, & non ad intermedios?
164
An finis der amabilitatem mediis quibuscunque & qualibuscunque?
165
An unius rei possint esse multi fines?
165
An ratione improborum damnatio possit dici finis?
166
An ista distinctio bona sit: Finis alius est operis, alius operantis?
166
An Deus propriè possit dici destinatum aut medium, quia est finis ultimus?
167
Anne male Epicurus statuerit finem hominis ultimum consistere in tranquillitate animi?
167
An actiones Dei dici debeant opera?
168
Vtrum Angeli habeant materiam & formam?
169
Vtrum materia prima hæc ipsa fuerit, de qua agitur Gen. 1. 2.?
171
Vtrum materia prima sit creata à Deo?
171
Vtrum Christus carnem suam, quam habuit, habuerit ex semine Mariæ?
172
Vtrum ex paire, corpus fiat Christi, & ex vino, sanguis ejus?
172
An Lucanthropi certis & statutis temporibus mutentur in luporum corpora, retenta forma hominis?
173
Vtrum eadem numero corpora re ceptura sumus in resurrectione mortuorum, quæ jam habemus?
173
An Accidentium detur materia & forma?
175
Vtrum in homine sint tres formæ distinctæ, vegetativa nempe, sensitiva & rationalis?
176
Vtrum anima humana sit corruptibilis?
176
Vtrum anima humana post mortem superstes maneat?
176
An si animæ luperstites sint, sentiant, an omnis sensus planè sint expertes?
177
Vtrum illud, quod speciem aliquam externam assumat, suppositum esse oporteat?
186
Vtrum actiones Dei externæ sint accidentia nec ne?
194
Quid illud sit, quod individuum substantiale corporeum constituit, sive per quod individuum substantiale corporeum existat?
177
An proprium unjus possit communicari alteri rei?
195
Vtrum Vorstius proprie statuat Deum esse quantum? an verò impropriè?
197
An aliquod corpus infinitum sit?
200
Vtrum anima liumana sit in qualibet parte corporis?
200
An quantitas discreta cadat in Deum?
202
Vtrum Qualitate aliqua, quæ alterius est, tales dici possimus?
203
Vtrum corpus agere possit in spiritum?
205
Vtrum aqua consecrata, oleum benedictum, campanæ, & id genus alia multa, fugare Dæmones possint?
206
Vtrum ignis naturalis in animas & spiritus agere possit?
206
Vtrum bené dicatur potentiam male agendi, esse qualitatem positivam, & impotentiam benè agendi qualitatem privativam?
209
Vtrum se potentia Dei extendat ad ea, quæ contradictionem involvunt?
209
An potentia passiva est in Deo?
209
Anne in nihilo fuerit potentia passiva, ut ex eo fieri potuerit Ens? Item, An fuerit potentia passiva in homine irregenito ad regenerationem? Item, in his qui resurrecturi sunt?
209
Qualis sit illa potentia verborum, quibus miracula patrata à Prophetis, Apostolis, v. g. morrui resuscitati?
209
Vtrum Coelum, cui sydera inhærent, sive potius cujus stellæ pars sunt, qualitate passibili præditum sit, loce nempe?
210
Vtrum Corpus Christi post resurrectionem visibile erat nec ne, saltem tum-temporis, cum in vicum nomine Emaus proficiscens cum discipulis, ab oculis ipsorum ad mensam sedens ablatus est?
210
Vtrum lux sit substantia?
210
Vtrum corpora gloriosa possint affici à qualitatibus afficientibus, id est an possint frigere, calefieri, &c?
211
Vtrum oblata, quibus in Pontificatu & in Ecclefiis Lutheranorum pro pane in Coena Domini uti solent, sint panis?
213
Qua ratione Deus emper consideratus est ut actus purus, cum tamen ab æterno non creaverit res?
216
Cur res non extiterunt, si Deus actus purissimus fuit?
217
Vtrum volitio, quæ actio Dei est, sive decretum Deus ipse sit?
217
Vtrum cum regeneratio nostri mole sit exigua, possit agere in carnem, quæ in regenitis mole maxima, id quod patet ex eo, quod regeneratio nostri in hac vita inchoativa tantum sit?
218
Vtrum voluntas humana in conversione nostri, Deo resistere possit?
218
Utrumne scriptura realiter agat in hominem an verò objective?
219
Utrumne quod homines dicantur proni ad omne malum, tales sint ex eo quod imitentur peccatum Adæ, an verò quod in ipsos derivetur hoc peccatum?
221
Utrumne verum sit quod vulgo dicïtur: per quæ quis peccat per cadem punitur?
222
In quonam fundatur relatio in Cæna Domini inter panem, & vinum tanquam signa & corpus Christi in mortem traditum & sanguinem ejus fusum?
226
Utrumne in istis Provinciis & regionibus, ubi nec panis esse potest, ut in America, nec vinum, loco panis & vini in Cæna Domini administranda usurpari possint ea, quæ ibi loco panis & vini sunt?
226
Utrumne panis in Cæna Domini substantialiter mutetur in corpus Christi? & vinum in sanguinem ejus?
227
Utrumne panis in Cæna Domini componatur, eo quòd sint signum?
228
Utrum Baptismi aqua componatur, quia est signum & aqua?
228
Utrumne verum sit quod à nostris dicitur modum subsistendi in divina essentia, esse relationem?
229
Utrumne cum fides nostra dicatur à Theologis justificare qua correlatum meriti Christi, ipsa sit justificatione prior natura?
231
An Dei decretum sit ipse Deus? An providentia Dei actualis sit Deus ipse, vel si Deus ipse non sit quid sit tandem?
232
Utrum creatio activa Deus sit nec ne?
233
Utrumne omnium Dei attributorum relatorum eadem sit ratio quoad relationem hanc, ut sc. ex parte Dei sit rationis ex parte creaturarum realis?
233
Utrumne principia mediata principia dici debeant?
235
Utrumne cum de ente aggregato dicitur privatio necessum est secundum easdem personas fuisse habitum, secundum quas dicitur privatio?
245
FINIS.