INDEX
TITVLORUM, CAPITUM, ET PROPOSITIONUM,
Quibus Præsens absolvitut Opus.
Vbi quidquid in hoc Opere potissimùm expenditur, 'ac
demonstratur, breviter aperitur.
Ræfatio:
j.
PPARS PRIMA.
 
Animæ Humanæ Natura ab Augustino detecta in Libro de Animæ Quantitate.
 
AVGVSTINVS MEDITANS.
 
In Libro de Animæ Quantitate.
 
In hac accuratissima Animæ humanæ investigatione Universi Operisidea & materia, quinctiam Augustinen is Philosophiæ, Mentis nostræ indolern respicientis, veluti flos acrobur continentur.
xj
DIVI AVREL II AVGVSTINI
 
Hipponensis Episcopi, de Animæ Quantitate Liber.
 
Expositio. Explanatur Titulus, seu quid hìc Anima, quidve significet quantitas, enucleatur.
18
Admonitio.
 
Præmisso Capite octavo Libri primi Retractationum Divi Augustini, plura salubriter admonentur.
21
CAPVT I.
 
De Animæ Quantitate.
 
Divi Augustini Textus. Expositio textus. Potissimùm hic expenditur, quàm utile & necessarium sit se ipsum accuratè investigare; atque quid inquirendum de Anima, & hæc undè sit exponitur.
23
CAPVT II.
 
Textus Expositio. Qualis sit Anima intelligens aperitur. Dubitatio unà emergit ac solvitur, an Anima etsi a Deo facta, Deo tamen similis dici valeat. Obiter Animam cogitando veluti selpsam progignere, ac identidem cum Deo se ipsam incessanter intueri ostenditur.
28
CAPVT III.
 
Textus. Expositio. Quæritur quanta sit Anima. Distinguitur Quantitas in Quacitatem molis, & virtutis. Animam nulla corporea magnitudine tumere asseritur. An quod corporea caret mole, aliquid verè sit inquititur. Error illorum refellitur, qui senlum adhibent ac phantasiam, ut incorporea cernant. Ac tandem in Vniverso res insectiles, & inextensas florere, affirmatur, quæ corporeis naturis magnoperè præstent.
32
CAPVT IV.
 
Textus. Expositio. Iustitiam meliorem corpore; atque adversus Scepticos, haud apparentem, sed veram Virtutem esse ostenditur. Ex eo quod Anima ponatur incorporea, ne utiquam curn falsis ac larvatis rebus confund i assirmatur. Quæritur an verè inter incorporeas naturas adnumerandus sit Humanus Animus.
35
CAPVT V.
 
Textus. Expositio. Vulgi error circà Animæ nostræ in corporis organis expansionem innuitur. Vera Ratio a falsà secernitur; Quando in iudicium erumpendum sit, exploratur. Ex imaginum magoitudineque memoriæ insident, Animam incorporea melse subtiliter ac solidè demonstratur. Refellitur præiudicata illorum opinio, qui pu ancin speculis haudres, sed rerum inspicere imagin's. Quo pacto in reticularem oculi rumcam res externæ suas imprimant imagines, investigatur, atque tandem Animam insectilem, & a subtilissimo corpore selunctam esse probatur.
44
CAPVT VI.
 
Textus. Expositio. Sensus & imaginandi facultatum corporis dimensiones minimè selungere valere ostenditur. Expenditur lineæ natura, & solo intellectu concipiposse, statuitur. Quam turpe sit rerum scientiam negligere, ut nimiùm voces excolamas aperitur.
50
CAPVT VII.
 
Textus. Expositio. Quid sit corporum figura, & quo pacto hæc in rectas lineas desinat, indagatur. Animæ naturam, aut ratione, aut authoritete nobis innotescere, rudioribusque hominibus salubriorem ac utiliorem authoritatem esse admonetur. De immenso sciendi impetu agitur, & quid maximè Veritatis inquisitioni obsit, examussim expenditur.
54
CAPVT VIII.
 
Textus. Expositio. De triplici rectæ lineæ motu ac circuli genesi sermo habetur. Solo circulo solida Problemata Analysis ope solvi posse innuitur. Trianguli rectilinel natura, & origo explanatur. Mathesim evidentia, & certitudine singulis humanis artibus, ac disciplinis præstare admonetur. Ac postremò in Triangulo Equilatero singulos angulos invicem equari, Geometria docente, statuitur.
60
CAPVT IX.
 
Textus. Expositio. Figurarum præstantiam ab equalitate maximè pendere firmatur. Ostenditur triangulum equilaterum aliis triangulorum speciebus antecellere. In triangulo Equilatero speciem quandam inequalitatis, & dissonantiæ inter illius angulos, & latera contineri demonstratur. Triangulo Quadratum perfectius esse ostenditur. Qua ratione in geometrics figuris quædam immutabilis Iustitiæ æquitas essulgeat, aperitur.
63
CAPVT X.
 
Textus. Expositio. In quadrato summam æqualitatem minimè florere dupliciter demonstratur. In medium affertur circulus, cui quadrata figura inscribitur, ut planiù sconstet quantum hæc ab æqualitate recedat.
67
CAPVT XI.
 
Textus. Expositio. Interplanas figuras circulum maxima æqualitate gaudere firmatur. Exponitur ratio, cur incorporea & insectilia, corporcis ac sectilibus rebus præstent. Puncti mathematici natura, & insigniores astectiones enucleantur; atque illud in Quantitate continua summè potens, ac longè robustius esse demonstratur. Declaratur quo pacto insignissima Circuli æqualitas à maxima Punctivi, & potestate pendeat. Postremò quantùm Arithmeticæ Vnitati geometricum antecellat Punctum aperitur.
69
CAPVT XII.
 
Textus. Expositio. Quo pacto quævis corporis dimensio mensuretur, quidve sit corporis altitudo explanatur. Corpore, linea, superficie, ac Puncto invicem comparatis, lineam superficiei & corpori præstare, Punctum linea perfectiùs esse, concluditur. Nontantùm veram lineam, verùm & Animam illam intuentem, incorpoream esse probatur. In dubium vertitur an incorporeum ab Anima corporea cerno possit.
77
CAPVT XIII.
 
Textus. Expositio. Quid sit Ratinalis Anima inquiritur. Animum nihil aliud esse quàm Animum statuitur. Legitima Animæ definitio ab Augustino excogitata quam diligentissimè exponitur; atque Christiani Philosophi admonentur, ut Ethnicorum doctrina reiecta, solum Augustinum de Mentis humanæ natura ratiocinante audiant.
83
CAPVT XIV.
 
Textus. Expositio. An Animæ intellectivæ Quantitas, seu locale spatium insit, inquiritur. Animam & linea & corpore meliorem esse ostenditur. Augustinensis Argumentatio roboratur. Insectilium rerum visac potentia commendatur. Exemplo circuli incorporeæ & insectilis Animæ porestas & præstantia explicatur. Nihil incorporeis rebus potentius, & magnificentius este statuitur. Postremò Veritatemiis tantum manifestari, qui illam castè, ac piè inquirant, admonetur.
87
CAPVT XV.
 
Textus. Expositio. De Mathematicarum disciplinarum utilitate, & præstantia agitur; Quid sit impudens Dubitatio declaratur. Certiorem ac notiorem nobis esse Animum, quam corpus ostenditur. Duplex dubitatio in medium affertur; qua Epicuri Sectatores Animam corpoream, & divisibilem esse probare contendunt.
93
CAPVT XVI.
 
Textus. Expositio. Maius, & Melius invicem discrepare tirmo & acuto ratiocinio demonstratur. Virtutis natura detegitur, atque in quadam æqualitatis specie, & ordineres amandi, fitam esse probatur. Denique concluditur adversus Epicurum, Animam adaucto corporehaud maiorem, sed meliorem dumtaxat evadere. An temporum incrementa tandem Animo profint, exploratur.
97
CAPVT XVII.
 
Textus. Expositio. Non modo locorum, verùm neque tempo um incrementa ad Animum augendum conferre subtiliter ostenditur. Quo pacto secundum Augustinum corporum incrementa à vi seminis, & ab occulta quadam numerorum natura pendeant explanatur. Virtutem incorpoream esse, et ab hac Animæ incrementa solummodo originem trahere aperitur. Demum concluditur Animam haud quantitate molis, sed tantùm virtutis ac potestatis pollere.
101
CAPVT XVIII.
 
Textus. Expositio. Ulterius disputatur, an crescente corpore pariter et Animus augeatur. Idcircò prore nata exponitur, quid contingat Puero loquendi usum acquirenti, quin etiam sermonis institutio et natura paucis exponitur. Ac demùm statuitur Artium exercitatione haud maiorem, sed peritiorem humanum fieri Animum.
103
CAPVT XIX.
 
Textus. Expositio. Quæritur, an Animus humanus cum discit, maior, cum vero obliviscitur minor fieri dicatur. Corporis et Animi incrementa quadam proportione invicem convenire ostenditur. An Anima corporis organis adnexa, secum artes ac disciplinas attulerit, in dubium revocatur. Platonica Reminiscentia exponitur, atque pro viribus erroribus expurgata, Orthodoxæ Doctrinæ accommodatur.
107
CAPVT XX.
 
Textus. Expositio. Hic primò sub quæstionem cadit, an cum corporis pariter, et Animæ acgentur vires; mo cet quantitate amplior fiat Animus. Epicuri radocinatio qu'un fallax sit & inanis ostenditur. Quidad vires augendas tum Animæ, tum corporis maximè conferat, explanatur. Tandem consicitur, nulla corporum magnitudine hominis cumere Animum.
111
CAPVT XXI.
 
Textus. Expositio. Aperitur, quà ratione Animus in corpore esse, corporer que organis adnectidicatur. De Acthereo Halitu in cerebro, nervorumque origine potinsiteùm regnante, copiosè agitar. Ex quibus causis corporis emergant vires, statuitur. Acpostramò corporis adauctis viribus, haud malorem evadere Animum ostenditur.
115
CAPVT XXII.
 
Textus. Expositio. Epicuri dubitatio ex sentiendi facultate deprompta exponitur. Ingeniosa & solida Augustini Definitio de sensus natura in medium adducitur, atque diligenter examinatur. Dum enixé inquirtur, quid contingat oculo Solem inspicienti, oculum sentire ubi non est, demonstratur. Ut qua ratione sensuum operatio innobis perficiatur, planius innotescat, de nervorum & ætherei halitus indole, & usu plura haud contemnenda excogitantur. Atque dum humanuin corpus veluti machina, & masicum instrum entum imaginatione revolvitur, quo pacto corpora externa Animum ad sentiendum provocent, aperitur.
121
CAPVT XXIII.
 
Textus. Expositio. Accuratiùs Augustini Definitio de sensus natura ad examonis trutimm revocatur. Aliud esse sintire, diud cognoseere probatur. Augustini definitio denuò in dubium vertitur.
128
CAPVT XXIV.
 
Textus. Expositio. Augustinensem Definitionem circa sensus inturam legitimum & rationi consentaneam esse oslenditur. Sana Definitionis dotes expenduntur. P una sibi objicit Augustinus, quibus tradita de sentum indole Definitio, obscura, & vitiosa ede videtur.
131
CAPVT XXV.
 
Textus. Expositio. Iterum Augustinus in dubium vertit, an sensus definitio, quam suprà tradiéit, excella, aut defectu laboret. Ut sensus a ratione & scientià secernatur, plura de Rationis, Scientiæ, & ratiocinacionis naturà accuratè discutiuntur. Ut a sensuum imaginibus, & corporum consuetudine avocemus Animum, nos hortatur Augustinus.
137
CAPVT XXVI.
 
Textus. Expositio. Definitio sensus ab Augustino excogitata, sanioris Dialecticæ legibus consona ostenditur. Quomodo insectilis & incorporeus Animus undique in corpore sentiat aperitur. Animam sentire ubi non est, acutè, & solidè demonstratur.
142
CAPVT XXVII.
 
Quæritur, an, citrà ingeniti luminis iniuriam, Anima corpori copulata, in corpore tamen verè non esse, dici valeat? Quo pacto Anima in corpore sit exponitur, & an Serpentum discillo corpore, & Anima pariter solvatur, expenditur. Postremò dubitatur, an lacertorum discislorumfragmenta invicem disiuncta, vivere possint, etiam si illorum Anima insectilis esse concedatur.
147
CAPVT XXVIII.
 
Textus. Expositio. Qua ratione serpentes discissi, illorum insectili Anima integra, & incolumi remanente, adhuc in suis partibus, & fragmentis vivant, elegantissimo Nominis exemplo, ingeniosè declaratur ab Augustino.
151
CAPVT VI.
 
Textus. Expositio. Quanta sit intelligentis Animæ virtus ac potestas expenditur. De Animæ potestate, in septem veluti gradus distributa, agitur, ubi abditiora Asceticæ sive Misticæ Theologiæ arcana paucis aperiuntur.
155
CAPVT VLTIMUM.
 
Humanum Animum inter Deum & corpora collocatum, singulis præstare corporibus ostenditur. De duplici Animæ nostræ impetu ad Verum, & infinitum Bonum sermo habetur. Septem gradus, per quôs ex infimioribus ad sublimiora ascendit Animus, ulteriùs enucleantur.
164
SALUTARIS ADMONITIO.
 
Ut Animus ad se ipsum accuratè inquirendum, disponatur; humanæ quoque literaturæ vitia nullo negotio detegantur, atque vitentur. In hac Admonitione potissimùm quo pacto Deus luminosus unà & tenebrosus, vestigabilis, & incomprehensibilis sit, ingenioso, & firmo ratiocinio explicatur. Rationis & Fidei natura peculiari methodo investigatur. Literariæ hominum exercitationes in necessarias, utiles, supervacaneas, & noxias distinguuntu. Inconcusa tandem regula firmatur, qua necessariè, & utiles disputationes a supervacaneis, & noxiis citrà dubitationem secerni valeant.
169
PARS SECUNDA.
 
Animæ Humanæ Natura ab Aagustino detecta in Libro x. De Trinitate.
 
Augultinus Animæ nostræ naturam, mira quadam Analysi, summoque acumine pervestigans in Libro x de Trinitate. Seu Authoris Paraphrasis in Librum Decimum Aurelii Augustini de Trinitate.
190
Augustini Investigatio de Mentis Humanæ natura in Libro x. de Trinitate, diversa ratione exposita. Seu Augustini Animus suæ Naturæ insignius, ac Princeps attributum, analytica, methodo excogitans.
210
In hac subtilissitua, & penè Divina Humanæ Mentis disquisitione, mira quadam sagacitate, dum ab Animo quidquid extraneum est & sub opinionem cadit, accuratè detrahitur, quid verè sit Animus manifestissima scientià detegitur; ac identidem Animum incorporeum, nobisque corpore notiorem esse, planisnissimè innotescit.
 
PARS TERTIA.
 
Animæ Humanæ Natura ab Augustino detecta in Libro de Animæ Immortalitate.
 
Apparatus. Ad Animæ Humanæ immortalitatem, iuxta firmiorem Augustini methodum propugnatam, à captiosa Adversantis Epicuri argumentatione quàm facillimè vindicandam. Sequentibus constat assertionibus.
221
Hie sequentes demonstratur Propositiones,
 
PROPOSITIO PRIMA.
 
Non est à Ratione alienum in rerum Universitate substantiam aliquam elucere, quæ nihilaliud fit præter Animum, cuius nempè natura in ipsamet intelligendi potestate, quovis alio posthabito, fita sit,
121
Demonstratur I.
 
Posita Supremi Numinis existentià;
 
Demonstratur II.
 
Posito fortuito athomorum concursu, iuxtà insanientis Epicuri somnium.
 
PROPOSITIO II.
 
Possibilis est finitus, & imperfectus Animus qui a corporis dimeusionibus abhorrens, totus sit Animus.
125
PROPOSITIO III.
 
Posito finito, & imperfecto Animo, qui nihil aliud fit quam Animus, evidenter possibile est, adeò poste illum organico corpori coniungi, ut mutuum quoddam commercium, ac reciprocus quidam operationum nexus in ter Animum, & organicum corpus oriatur, atque ab eo ille pendere appareat, quo tamen nexu soluto, incolumis, atque illæsus manere, & subsistere valeat Animus.
126
PROPOSITIO IV.
 
Neutiquam Rationi adversatur, sed insigniter verisimile est, humanum Animum nihil aliud esse, quàm Animum, inextensum omninò, & incorporeum.
127
PROPOSITIO V.
 
Si Animus humanus insectilis est, & incorporeus, nempè totus Animus, nullo pacto soluto corpore, iuxta Epicuri principia, interire potest, sed immortali, & sempiterna vita gaudere oportet.
133
PROPOSITIO VI.
 
Si eadem res A, æquè profluere potest à causa B, & C, nisi evidens, & indubitata accesserit ratio, quæ ostendat oriri potius à principio B, quam C, aut vicissim, dubium, & incertum manet, an positærei A, vera sit causa positiùs B, quam C, atque adeò tam opinio statuens rei principium esse B, quam ea, quæ docet effe C, obscuritate atque incertitudine laborat.
134
PROPOSITIO VII.
 
Si magis verò consonet, commodius, & simplicius captu, ac explicatu fit, positam rem A, emanare potiùs à principio B, quam C, aut vicissim, insigniter probabilior crit opinio statuens causam rei A, efse B, non autem C, & vicissim.
134
PROPOSITIO VIII.
 
Ex hoc quod res A proficisci potest à principiis B, & C, nisi evidenter pateat non oriri actu à principio B, evidens, & manifestum adhuc non erit principium positæ rei A, non effe C.
134
PROPOSITIO IX.
 
Si eadem res A, æquè oriri possit à duplici principio B, & C, & ex alia parte apertissima, & irrefragabilis Ratio elucescat, qua mens assentiri cogatur rem actu profluere à principio B, non autem C, evidentifsimum erit pofitam rem A actu profluere à principio B, non autem C, ut omninò falleretur, atque iniuriam inferret Rationi, qui pofthabito principio B, ad exponendam originem, & causam expositæ rei A, non B, sed C, potius adhiberet.
135
PROPOSITIO X.
 
Sires A, nullam necessariam connexionem habeat cum principio B, ut æquè emanare possit à principio C, qui, firmissimo assensu citrà dubitationem, ludicaret positam rem A, oriri a principio B; nisi accefserit evidentia, quod potiùs proficiscatur à principio B, quam C, in fallacem, atque captiosam argumentationem incideret.
135
PROPOSITIO XI.
 
Singula argumental, quæ pro Animæ mortalitate ab Epicuri Secratoribus, & potissimùm à Lucretio in libro 3. de Natura rerum in medium afferruntur, sophismatis, ac illegitimæ ratiocinationis vitio adeò laborant, ut non tantum non infirment; verum & roborent saniorem de Mentis humanæ immortalitate doctrinam, quamfirmiter, & fide, & ratione docente, profiteinur.
135
MENTIS, ET CARNIS CONFLICTVS
 
feu
 
AVGVSTINVS, ET EPICVRVS
 
invicem pugnantes.
 
Caro five Epicurusin Libro tertio Lucretii de rerual/Natura, pro Animæ mortalitate certans.
 
SOPHISMA I.
 
depromptum ex Lucretii libro tertio.
237
Expositio. Epicuri sententia de Animæ humanæ natura in medium affertur, Subdola quædam & inanis Epicuri Sectatorum exponitur argumentatio.
 
Confutatio Prima Lucretii argumentatio refellitur. Augustinensi ratiocinatione Animud athomis minimè constare ostenditur. Nostri Apparatus ope, Lucretiana Sophismata deteguntur. Quam absurda difficilior, & a veritate ahena sit doctrina Epicuri demonstratur.
 
SOPHISMA II.
244
Expositio. Subdola Epicuri ratiocinatio, deprompta ex coniunctione nexu & incremento Animæ cum corpore, declaratur.
 
Confutatio. Fallax Epicuri Argumentum oppugnatur. Adaucto corpore haud maiorem, sed mehorem Ananum fieri, statuitur. Corpore senescente, aut enervato, haud rarò intelligendi facultatem augescere ostenditur.
 
SOPHISMA III.
247
Expositio. Duo captiosa Epicuri argumenta ex ægritudine, dolore, Animæque mutabilitate accepta, explanantur.
 
Confutatio. Quam infirma sit Epicuri ratiocinatio, nostri apparatus ope, ostenditur. Ex Humani Animi mutabilitate nullo pacto legitima ratiocinatione illius mortalitatem inferri posse ostenditur. Epicurus suismet armis oppugnatur.
 
SOPHISMA IV.
252
Expositio. Lucretii argumentatio deprompta ex vini & morbi potestate in homine, in medium profertùr.
 
Confutatio. Epicuri ratiocinium expenditur, & nostro accedente Apparatu fallaciæ convincitur. Principium a Lucretio firmatum ipsamet Epicuri. Doctrinà falsitatis convincitur. Lucretius ad suum errorem agnoscendum & emendandum cogitur. Nova, pro Epicuri sententia argumentatio aperitur, ac paiiter quantùm hæc à veritate deviet, ostenditur.
 
SOPHISMA V.
260
Expositio. Lucretii argumentatio ex ficta Animæ divisibilitate, morbo, ac lanitate accepta, explanatur.
 
Confutatio. Noftro auxiliante Apparatu, quàm fallax sit Epicuri ratiocinum ostenditur. Cur Anima tandem à corporeo recedat detegitur. Exemplum de Aere, & Horologio exponitur. Qua ratione Animus ab agendo in organo corporeo ceffet declaratur.
 
SOPHISMA VI.
265
Expositio. Duplex Epicuri argumentatio pro Animæ mortalirate explanatur, quæ potissimùm ex Animæ sede, & agendi modo in corpore organico educitur.
 
Confutatio. Utraque Lucretii dubitatio, ex nostro Apparatu, ut subdola & inanis rejicitur. Duplex operationum genus in humano Animo distinguitur. Quàm immanè tandem decipiatur Epicurus, aperitur.
 
SOPHISMA VII.
269
Expositio. Epicuriratiocinatio collecta, exhominis interitu, & Animi propensione ac amore erga corpus, explicatur.
 
Confutatio. Fallacem, ac nullius momenti esse Lucretii argumentationem ostenditur. Cur organico corpore perturbato ab agendo cesset Animus, expenditur. Triplex natura, qua costat homo, accuratè exponitur. Ac demùm nostro opitulante Apparatu, Lucretiani Sophismatis fraus evelatur.
 
SOPHISMA VIII.
274
Expositio. Lucretii Paralogismus potissimùm ex dependentia operationum Animæ ab organis corporis depromptus, enucleatur.
 
Confutatio. Epicuri detegitur error. Quam fibi repugnet Epicuri sententia, demonstratur. Qua ratione Animus in aliqua corporis parte insigniter vigere, aut sedem obtinuifle dicatur, paucis exponitur. Humanum Animum, ut fit, & vivat, haud sensu, & phantasia, sed sola intelligendi virtute indigere, probatur. Quo pacto intelligens Animus à corpore seiunctus, ignis actione excruciari valeat, aperitur.
 
SOPHISMA IX.
280
Expositio. In medium profertur Lucretii Argumentatio, qua Animam sectilem & extensam, adeoque mortalem esse probatur.
 
Confutatio. Quam levis & captiosa sit Lucretii dubitatio ex nostro Apparatu osten ditur.
 
SOPHISMA X.
283
Expositio. Duplex Epicuri exponitur Argumentatio ex Animæ origine, & oblivione potiffimum accepta.
 
Confutatio. Epicuri Dabitatio solvitur. Animum hau lin femine propagari statuitur. Platonis, ac Pythagoræ de Animorum præexistentia ante corpora exponitur opinio. De Pythagorica Metempsicosi, atque de ortu & origine Intelligentis Animæ secundum Orthodoxorum doctrinam agitur. Epicureæ ratiocinationis dolus detegitur. Ex ingenitis primarum veritatum notionibus adversus Epicurum immortalem esse humanam Mentem ostenditur.
 
SOPHISMA XI.
287
Expositio. Explanatur Epicuriratiocinatio, quà ex corporis solutione, & modo quo corporeis organis insinuatur Animus, Animum cum corpore pariter solvi, & interire deducitur.
 
Confutatio. Insidiosa & fallax Epicuri argumentatio detegitur una ac refellitur.
 
SOPHISMA XII.
289
   
Expositio. Epicuri argumentatio deprompta ex nexu, & congruentia, qua invicem Animus, & corpus copulantur, in medium affertur.
 
Confutatio. Duplex Epicuri Sophisma, nostro accedente Apparatu, detegitur & oppugnatur.
 
SOPHISMA XIII.
292
   
Expositio. Fallax Lucretii Argumentatio exponitur, qua ex Mortis metu, & variis hominum moribus Animorum caducitatem ostendere Lucretius enititur.
 
Confutatio. Lucretianæ ratioeinationis vitia deteguntur. Pythagorica Matempsicosis ut fidei ac Rationi diffentanea rejicitur.
292
   
SOPHISMA ULTIMUM.
294
   
Expositio. Declaratur postrema Lucretii argumentatio adversus Animorum æternitatem, ubi à partium enumeratione Animum morti obnoxiuin esse subdolo ratiocinio probatur. Confutatio. Quam imperfecta sit ac mendax Epicuri ratiocinatio aperitur, Insectilia Epicuri corpora, & hiane, tanquam delirantis philosophiæ commenta, refelluntur. Innovum sophisma incurrere Epicurum ostenditur.
 
MENS
 
five
 
Augustinus pro sempiterna Mentis humanæ natura pugnans, In libro de Animæ immortalitate.
 
Prima Augustini argumentatio deprompta ex artium, ac disciplinarum immutabilitate.
297
   
Textus.
 
Exponitur, & roboratur Augustini argumentatio.
 
Augustinensis argumentationis Analysis, in qua sequentes propositiones demonstratur.
 
I. Quid sit disciplina diligenter expenditur.
 
II. Immutabiles, & à cortuptione Immunes sunt Disciplinæ. III. Semper esse & existere disciplinas necessum est. IV. Haud nusquä, sed alicubi vivere, & regnare Disciplinas oportet. V. Substantia, cui Disciplina inseparabiliter inest, immortalis est, & sempiterna. VI. Disciplina soli Animo inseparabiliter inhæret. VII. Cum Homines ratiocinantur, verè Disciplinas possident, quas haud corpus, fed Animus in se habet.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
V sus Augustinensis argumentationis, nostro accedente apparatu, ad evertendam Epicuri doctrinam de humanæ Animæ natura, & compositione.
 
Secunda Augustini Argumentatio ex Rationis natura deprompta.
 
Textut.
 
Augustinensis Argumentationis Analysis, in qua sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. Ratio aut Animus est, aut in Animo. II. Ratio immutabilis est. III. Omne corpus mu-
 
INDEX
 
tabile est, IV. Ratio verè præstantior est corpore. V. Ratio verè est, atque in Universo existit, VI. Quævis corporis harmonia, & quidquid in ca continetur, corpori inseparabiliter inest.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Vsus Augustinensis argumentationis, nostrique apparatus ad impium Epicuri dogma oppugnandum.
 
Tertia Augustini argumentatio ex ipsamet Animi virtute, & immutabilitate deprompta.
318
Textus.
 
Analysis primæ partis, in qua sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. Quædam constantia virtus est. II. Omnis virtus potest aliquid agere, nec cum non agit aliquid, virtus non est. III. Omnis porrò actio movetur, aut movet.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Analysis Secundæ partis, in qua sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. Nullus motus sine substancia. II. Omnis substantia aut vivit, aut non vivit. III. Omnis substantia, quæ non vivit, exanimis est, & nulla exanimis actio.
 
Synthesis, in qua Animærationalis immortalitas demonstratur.
 
Analysis tertiæ partis, in qua sequentes propositiones demonstratur.
 
I. Corpus cum movetur, & loco, & tempore mutatur. II. Animus corpus tempore movens, tametsi ad unum finem tendic, tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura facere. III. In intentione Animi perficiendi motum Corporis, præteritum, præsens, & futurum quodammodo in unum conjunguntur, in Corpore verò, quod movetur, successive tantum; & fluendo continentur.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Usus Augustinonsis Argumentationis, & nostri apparatus, ad Epicuri fallacias detegendas.
 
Quarta Augustini Argumentatio ex Artibus in Animo delitescentibus deprompta.
334
Textus.
 
Analysis, in qua sequentes præpositiones demonstrantur.
 
I. Sedes virtutum in Animo tantummodo collocatur. II. Artes immutabiles sunt. III. Si aliquid immutabile, & selnpiternam est, esse tamen, ac vitam ducere non possit, nisi inseparabilitec in aliquo subjecto; & illius subjectum semper esse, ac vivere necessum est. IV. In quovis hominis Animo Artes inseparabiliter vivunt.
 
Syntesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Vsus Augustinensis Argumentationis, & nostri apparatus ad Epicuri errorem oppugnandum.
 
Quinta Augustini Argumentatio deprompta ex necessaria humanæ Mentis conjunctione cum immutabili Ratione.
342
Textus.
 
Analysis, in qua sequentes præpositiones demonitrantur.
 
I. Tunc solum interit res, cum illius insignius, ac necessarium attributum mutatur, ac perit II. Humanus Animus sive ratione suæ finitæ naturæ, sive corporis occasione, mutationem quandam subeat, tantùm secundum attributa contingentia, non verò necessaria mutatur.
 
Aynthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Vsus Augustinensis Argumentationis, & nostri apparatus ad Epicuri dogmata consutanda.
 
Argumentatio sexta de prompta ex co, quod immutabilis Ratio nulla vi ab humano Animo sejugi valeat.
347
Textus.
 
Analysis, in qua sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. Quid sit humana Ratio accuratissimè exponitur. II. Humanus Animus in comutabili veritati necessario conjuagitur. III. Nullius Corporis vi ab Animo se jungi potest Ratio. IV. Nullus Creatus Animus Verum ab alio Animo sejugere potest. V. Nunquam incomutabile Verum delerit Animum; Sed illi perpetuò conjungitur. VI. Nequit ipsemet Creatus Animus voluntate se ipsum à Vero separare. VII. Quidquid immutabile, & sempiternum est, si alteram rem inferioris ordinisità aficiat, ut ei vit am impartiens, inseparabiliter jungatur, eam quodammodo cogit esse, ac pariter immortalem, facit.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Vsus Augustinenfis Argumentationis, & nostri apparatus ad Epicuri errores refelleudos.
 
Septima Argumentatio deprompta ex ipsamet Corporis immortalitate.
354
Textus.
 
Analysis, in qua sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. Humanus Animus melior est, ac præstantior Corpore. II. Corpus ut corpus est, adeò est immortale, ut numquam tandem intereat. V. Potest aliquid ità tendere ad nihilum, ac perpetuò desicere, ut nunquam tamen omninò destrui, & interire valeat.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Vsus argumentationis Augustinensis, & nostri apparatus ad Epicuri doctrinam falsitatis convincendam.
 
Octava Augustini argumentatio deprompta ex ipsamet corporis immortalitate, haud ratione molis, sed specici, & pulchritudinis.
 
Textus.
 
Analysis, in qua sequentes propositiones demonstrantor.
 
I. Corpus non seipso, sed potentioris, & superioris Naturæ virtute factum est. II. Vis corporis effectrix non tantùm in corporibus molem, & extensionem, verùm & speciem, ac pulchritudinem perpetuò fovet, ac tuetur. III. Non tantùm corporibus verùm etiam, & humano Animo sua inest species, ac pulchritudo.
 
Synthesis, in qua Animæ rationalis immortalitas demonstratur.
 
Vsus Augustinensis argumentationis, & nostri apparatus ad Epicuri doctrinam evertendam.
 
Nona Augustini argumentatio deprompta ex ipsiusmet humanæ Mentis vita, & incorporea natura.
365
Textus.
 
Analysis, in qua sequentes propositiones demonstratur.
 
I. In homine Animi vita Ratio, corporis verò vita ipsemet Animus est. II. aliqua res moveri propriè dicitur, cum exanimis manens, à vita deseritur, aut impropriè, quia corpus mortale est, & in partes solvitur, aut quía corporis affectio quædam, & temperatio est, quæ soluto corpore, in nihilum abit. III. Humanus Animus, ut intelligat, & incorporea cernat, necessum est, ut à corpore se se avertat, ac removeat. Quæ autem citrà corporis auxilium intelliguntur, maximè sunt sensibilium rerum naturà certiora quidem, & evidentiora. IV. Humanus Animus non est ipsum corpus organicum, aut illius subtilior pars, aut illius temperatio; sed incorporeus est, & in extensus.
 
Synthesis. Mentem humanam sempiternam esse demonstratur. Augustinensis argumentationis, nostrique apparatus usus ad Epicuri Sophismata confutanda.
 
Decima Augustini argumentatio deprompta ex eo quod humanus Animus contrario careat, quo destrui possit.
371
Analysis quà sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. Falsum, aut error nulla ratione humanum Animum interimere potest. II. Quævis Natura sive simpliciter infinita, sive limitata, quatenus est, seu Essentia dicitur, prorsus contrario catat. III. Immutabilis Veritas, quæ humano Animo coniungitur, neque ut veritas est, neque ut Essentia, contrarium habere potest.
 
Synthesis. Humanæ Mentis immortalitas demonstratur.
 
Vsus Augustinensis argumentationis ad Epicuri fallaciam detegendam.
 
Argumentatio undecima deprompta ex eo quod Humanus Animus nullo pacto in corpus trasmutari valeat.
375
Textus.
 
Analysis. Quà sequentes propositiones demonstrantur
 
I. Humanus Animus nunquam appetit, ut sit corpus, quin etiam suapté natura a corpore, ut corpus est, summopere abhorret.
 
II Nulla res cogere porest humanum Animum, ut in corpus convertatur.
 
Synthesis. Humanum Animum ab interitu immunem esle ostentitur, Augustmensis Argumentationis Víus, quo Epicureæ Doctrinæ faisitas planiùs manifestatur.
 
Vitima Augustini argumentatio deprompta ex eo quod Humanus Animus, neque insomniis intelligendi potestate destitui, aut in corpus converti potest.
381
Textus.
 
Analysis, Quà sequentes propositiones demonstrantur.
 
I. In homine dormiente nullo pacto intelligendi virtute destituitur Animus, sed adhuc cogitat, & vivit. II. Propinquior magisque affinis est primis, & æternis rationibus humanus Animus, quam corpus. III. Elegantissimus rerum, & Vniversi ordo sequens est, suo perfectissimi, & incommutabilis Animi imperio finitus, & imperfectus iacet Animus, cui singula subduntur corpora, quæ ab illo, speciem robur, ac pulchritudinem acciplunt. IV. Nulla corporis mole humanus constat Animus.
 
Synthesis, Humanum Animum immortalitate gaudere demonstratur. Vsus Augustinensis argumentationis, & nostri apparatus ad Epicurum refellendum.
 
FINIS.