LIBRI PRIMI
CAPITVM SYLLABVS.
CAPVT I.
 
Opusculi Distributio, & Libri primi Ordo.
Pag. 1.
CAP. II. Qualia sint, qua Maris dominio reluctari videntur, & adversùs illud solent objici.
Pag. 3.
CAP. III. De Maris, in questione, vocabulo. Et Iuris Distributio, quoe disquisitioni inserviat.
Pag. 13.
CAP. IV. De Dominio, tum communi omnium, tum privato. Hujus initia sive per distributionem, sive per Occupationem
Pag. 19.
CAP. V. Dominii Effectus privati. Et qualisnam, in vetustioribus rerum Distributionibus, Maris habita fueritratio.
Pag. 28.
CAP. VI. Ius Divinum, seu Divina in Sacris literis effata Dominio Maris privato favere. Etiam & diffusissimum Mare Occidentalem Terrae sancta plagam alluens seu insignem saltem ejus partem, ex assignatione Divinâ, juxta Iurisconsultos Ebroeorum, Territorio Israëlitico cessisse.
Pag. 33.
CAP. VIII. Ius Naturale Permiffivum (eujus beic usus est) è Gentium illustriorum civiliorumque, tum prisci tum recentis oevi Moribus Placitifq; esse eliciendum.
Pag. 55.
CAP VIII. Ordo quae è seculorum Populorumque complurium moribus, Ius de Dominio Maris Privato Permissivum elicietur. In feculo Fabuioso expressa satis esse hujus testimonia. Et obiter de Romanorum Mari Mediterraneo, cujus Imperium Cneio Pompeio mandatum est.
Pag. 61.
CAP. IX. Primum apud Graecos, in tempore Historico, Maris Dominium; id est Minois seu Cretense.
Pag. 68.
CAP. X. Dominium Maris Syriaci, AEgyptiaci, Pamphylii, Lydii, AEgaei, Gentes in Oriente illustres septemdecim invicem succedaneas, per complures quamlibet annos cotinuos, non aliter ac Continentis seu Insularum, post Minoem Cretonsem, obtinuisse.
Pag. 73.
CAP. XI. De Laconico atque Attico dominio Marino; quin & hoc non modo à Graecis, verum etiam à Persis, in federe, agnito.
Pag. 82.
CAP. XII. Alia, quae sparsim occurrunt, de Maris dominio in Orientalium moribus Testimonia.
Pag. 88.
CAP. XIII. De Spinetis, Tyrrhenis, Carthaginiensibus, aliis in Occidente Maris Dominis.
Pag. 95.
CAP. XIV. Populi Romani & qui in Orientali Imperio mores eorum sunt secuti Dominium Marinum.
Pag. 98.
CAP. XV. Privatorum Hominum in Imperio Romano Dominium Marinum cum Imperatoriâ in Oriente Sanctione, quae, abrogatâ prorsus Maris communione, quae à nonnullis obtendebatur, perpetuâ, idque urre injustâ, etiam privatorum in ca dominium stabilitur.
Pag. 114.
CAP. XVI. De Maris dominio in Gentium, quae etiamnum florent, moribus. Primo de Venetorum Mari Adriatico, Genuen sium Ligustico, Tuscorum Tyrrheno; & demùm de Mari Ecclesiae Romanae, seu Romani Pontificis.
Pag. 126.
CAP. XVII. De receptis apud Lusitanos & Hispanos, circa Maris dominium, moribus.
Pag. 136.
CAP. XVIII. Quatenus in Gallorum moribus sententiisve admittatur Maris dominium privatum.
Pag. 141.
CAP. XIX. Dominium Maris privatum in Danorum, Norvvegorum, Suecorun, Polonorum, Turcarum moribus receptis.
Pag. 150.
CAP. XX. Respondetur ad objectione, de libero Mercatoribus, Peregrinis, Navigantibus Transitu.
Pag. 156.
CAP. XXI. Respondetur Objectioni, de Natura Maris fluxiti & perpetuo mutante. Flumina etiam & Aërem conterminum (quae magis fluxilia) in proprietatë transire.
Pag. 161.
CAP. XXII. Objectis de Finium & Terminorum Maris defectu, ejusque magnitudine & inexhaustâ abundantiâ, respondetur.
Pag. 170.
CAP. XXIII. Testimoniis, quae Scriptoribus aliud agentibus excidêre & in Maris dominiu aefferri solent, respodetur.
Pag. 183.
CAP. XXIV. Ad objectionem ex Iurisconsultis veteribus depromptam, responsio.
Pag. 188.
CAP. XXV. De Responso Antonini Augusti, se Dominum esse Mundi, legem autem (ut vulgo vertitur) Maris, in L. Deprecatio. ff. tit. de lege Rhodia. Verus ejusdem resposisensue, &nova versio; sed genuinae In eo nibil comperiri quod dominio Maris omnino refragetur.
Pag. 197.
CAP. XXVI. Recentiorum Iurisconsultorum sententiis, quà adversantur, maxime Ferdinandi Vasquii & Hugonis Grotii, respondetur.
Pag. 211.
LIBRI SECVNDI
CAPITVM SYLLABVS.
CAPVT I.
Dicendorum in libro hoc ordo. Oceanus Britannicus quadrifariam partitus.
Pag. 221.
CAP. II. Britannos Oceanum cognominem, maximè qui Australis est & Orientalis, in Romanorum potestatem nondum redactos ut dominos cum Insulâ occupâsse
Pag. 229.
CAP. III. Septentriionalis Maris dominos suisse Britannos, antequâm subjugati sunt Romanis. Et Mare & Tellurem unicum Imperii Britannici corpus constituisse.
Pag. 246.
CAP. IV. Oceani Britannici Dominium ipsam Britanniam Magnam devictam sequebatur, sub Claudio & Domitiano Casaribus.
Pag. 250.
CAP. V. De Romanorum Dominio in Mari Britannico, ut Insulae appendice, à Domitiano ad Constantium Chlorum Casarim seu Diocetianum.
Pag. 257.
CAP. VI. De Dominis Maris Australis & Orientalis Britannicum comitante Imperium à Constantini Magni tempore usque dum Insulae valedicebant Romani. Id totum praefecturae Comitis litoris Saxonici per Britanniam subfuisse. Et de Classe, sub Romanis, Britannieâ.
Pag. 264.
CAP. VII. Expenditur sententia virorum aliquot doctorum, qui litus Saxonicum cujus Comes ille per Britanniam maritimus dictus est, litus volunt esse Britannis Cismarinum & plane refellitur.
Pag. 281.
CAP. VIII. E Claudiano & Numismatis aliquot Antonini Pii Augusti indicia de Britannia Insulae & Oceani sui Imperio & Dominio individuo.
Pag. 295.
CAP. IX. De Maris Britannici Dominio postquam Romanorum Imperium exuerant incolae.
Pag. 300.
CAP. X. Anglo-saxonum & Danorum Britanniae Australis imperium occuparitium Dominium marinum tum ex Saxonici regni initiis, tum copiis eorum victoriisque Navalibus elicitur.
Pag. 305.
CAP. XI. Imperium Marinum Anglo-saxonum & Danorum in Britanniis regnantium, ex Tributis & Clientum fiduciariorum officiis ad rem Nauticam partinentibus, itedem obsevandum. Et de Tributo seu stipendio Danegeldo dicto, quod Maris Tutela proestavi solebat.
Pag. 316.
CAP. XII. Edgari & Canuti Regum Angliae, aliaque expressissimae de Dominio corum decessorumque Marine tessimonia Et de adversi litoris, illae in avo, gentibus Menitum.
Pag. 336.
CAP. XIII. Testimonia de Marino Regum Anglia Dominio, post Normannorum adventum, per Capita generatim indicatur.
Pag. 345.
CAP. XIV. Reges Anglia post Normannorum adventum, Maris circumstui dominos perpetuo suisse, Primo exejus veluti provinciae seu Territorii Custodiâ seu praefecturâ, id est, jure Admirallatûs Anglicani singulari, probatur.
Pag. 348.
CAP. XV. Maris Anglicani dominium ex Tributis seu Vectigalibus ad ejus Custodiam, post Normannorum ad ventum, indici, pendi, postulari solitus, sirmatur.
Pag. 358.
CAP. XVI. Ex Condicillorum Regiorum seu diplomatum quibus praesici soliti Admiralli, tenore & varietate, de Maris Anglicani & Hibernici dominio obsevationes.
Pag. 369.
CAP. XVII. Satis expressis in Admiralli Angliae summi praesecturae codicillorum formulâ verbis, à vetusto ad nostrum avo. Mare (cujus tutelae ab Angliae Rege ut domino praesicitur) Aquitanico, Normannico, Picardico litare ad Austrum terminari.
Pag. 378.
CAP. XVIII. De Admirallis Regni Gallicani seu in adverso litore constitutis; corum origine, Natura, varietate. Mare ipsum Britanniam & Gallias interluons, ut prasicientis Territorium seu Provinciam ea in praefectura minimè contineri, nec quid in inhaberi quod Rezu Angliae dominio Marino reluctatur.
Pag. 389.
CAP. XIX. In dominio Insularum litori Gallicano praejacentium, perpetuo à Regibus Angliae retento, possessionem Maris, in quo sitae sunt, à Majoribus acceptam conspici.
Pag. 404.
CAP. XX. Ex veniâ Transeundi seu praeternavigandi sive indulgeri solitâ Exteris sive petviâ, dominium & possessio Maris Regibus Angliae asseritur.
Pag. 419.
CAP. XXI. Piscandi in Mari veniam ab Angliae Regibus, concedi solitam Exteris, Piscatoribus, item Tutelam ab eis, ut in suo Territorio, praestitam, Dominii corum insigne vetus esse ac manisestum.
Pag. 433.
CAP. XXII. Leges & Termini Exteris invecem hostibus sed Anglo amicis, in Mari à Regibus Angliae ponisoliti, Dominium corum testantur. Et de Regiis in Mari Conclavibus seu Cameris. De singulari item perpetuarum in Mari circa insulas Normannico litori proejacentes induciarum jure.
Pag. 443.
CAP. XXIII. Tabulae Sacrorum Scriniarum publicae, in quibus antiquitus Dominium Maris Regibus Angliae,obiter & tum à Rege ipso tum ab Ordinibus Parlamentariis, aliud agentibus, idque verbis expressissimis & summâ cum deliberatione, ut jus certissimum exploratissimumque, tribuitur.
Pag. 461.
CAP. XXIV.De luris Patrii commentariu moribusque receptissimis, quibus sive asseritur sive admittitur Dominium Regum Angliae Marinum.
Pag. 471.
CAP. XXV. Minoris notae Testimonia aliquot Vetera de Dominio, quod tractamus, Marino.
Pag. 486.
CAP. XXVI. Ab Exteris, quorum maximè interest, Dominium Regum Angliae marinum solenni, ex veteri instituto, velorum demissione recognosci. Et de Edictis binis, ea de re, Regum Galliarum.
Pag. 491.
CAP. XXVII. Quamplurimarum Gentium circumvicinarum, Dominii Regis Angliae Marini, in libello antiquitus publicè edito, seu Actione ab iis simulcum Anglu in Reginerum Grimbaldum Francicae classis praefectum institutâ, Recognitio. Et de implicata etiam in ipsius defensione, huju smodi recognitione.
Pag. 497.
CAP. XXVIII. Libelli superiori in Capito memorati Exemplar & Autoritas.
Pag. 512.
CAP. XXIX.Dominii Regum Angliae Marini in Flandrensium ad Edvvardum sicundum legatione, Recognitio.
Pag. 524.
CAP. XXX. De Regu. Magua Britanniae in Mari, quod Insulae Occiduum est, dominio seorsim agitur.
Pag. 529.
CAP. XXXI. De Regis Magnae Britanniae dominio in Mari Scotico, Orientali maximè & Septentrionali.
Pag. 544.
CAP. XXXII De Iure quod Regi Magnae Britanniae in vasto & apetto Septentrionis Mari competit. Et Conclusio.
Pag. 551.