ORDINIS CONSPECTUS.
CAPUT I.
De Mutuo et Usuris, atque origine et causis erroneae opinionis apud Majores de illicitis usuris.
pag. 1-16.
SECTIO I. Opinionis historia.
pag. 2-8.
I. Quid sit mutuum?
 
II. Mutuo potest accedere stipulatio de Usuris.
 
III. Ista stipulatio nec illicita Jure Naturae, nec per se inhonesta hodie potest videri.
 
IV. Quo casu ea honesta esse desinat.
 
V. Ab antiquissimis inde temporibus ad saeculum 18 fere medium adversus licentiam usurarum disputatum fuit.
 
VI. Aristotelis, Senecae, Plutarchi ea de re philosophia. Additur de CATONE et CICERONE.
 
VII. De Patribus Christianis.
 
VIII. Erronea Patrum opinio in Jus Canonicum recepta, communis tandem omnium in Europa error fuisse videtur.
 
IX. Tandem extiterunt qui contra dixerint. CAROLUS MOLINAEUS, CALVINUS, SALMASIUS, NOODTIUS, quorum ultimus rem omnem confecisse potest videri: ut tamen, etiam deinde, extiterint viri eruditi, necesse ducentes de re denuo dicere: ubi nuncupantur DE LA PLACETTE, THOMASIUS, BOEHMERUS, FORMEYUS SCHOTTUS.
 
SECTIO II. Origo et Causae erroris.
pag. 8-16.
X. Apud Veteres duae sunt erroneae opinionis causae - una est, quod originariis rerum notionibus deinde nimium adhacserint Posteri: altera est, quod ilico Usurarum stipulationibus sese immiseuerit hominum avaritia qua re factum, ut res a rei abusu non, nisi difficillnno negotio, poruerit separari.
 
XI. Prima causa exponitur - dicitur de originaria mutui notione, cui deinde Posteri adhaeserunt.
 
XII. Transitus fit ad originariam fructuum notionem.
 
XIII. De fruotibus dicitur et de originaria fructuum notione, ejusque arctis limitibus, deque extensione, quae dcinde sed sero. ejus facta fuit.
 
XIV. Conclusio sit loci de prima apud Veteres erroneae opinionis causa.
 
XV. De secunda causa erroneae opinionis apud Veteres dicitur.
 
XVI. Ad Recentiores decurrit disputatio - Apud hos darur concursus eausarum erroris, din retenti, de licentia usurarum. Tandem tamen extiterunt, qui eum errorem impugnare fuerint ausi.
 
CAPUT II.
Loca nuncupantur, in quibus HUGO GROTIUS de licentia usurarum dixit. Verbo dicitur de tempore, quo ea loca scripta, quo edita esse debeant intelligi. Doctorum virorum hic ab auctoris sententia notatur dissensio, quorum dux esse videtur JANUSBARBEYRACIUS. Laudata GROTII löca latius exponuntur.
pag. 17-31.
I. Status quaestionis de Usuris tempore GROTII. Operae pretium est definivisse, quid in quaestione adeo gravi praestiterit GROTIUS; cum pro laude hic contumeliam receperit.
 
II. Quatuor loca GROTII nuncupantur, ubi de licentia Usurarum dixit.
 
III. Loca duo priora (Adnotationes ad LUCAM et Manuductio ad jus Hollandicum) in Carcere Lupistenensi scripta sunt.
 
IV. Ad hoc igitur tempus (1619 - 1621) referatur etiam, quod ad LUCAM scripsit de usuris.
 
V. Dubitatio de tempore et dissensio.
 
VI. Dissensionis illius unns auctor videtur BARBEYRACIUS.
 
VII. Loca GROTII latius exponuntur. Adnotatio ad LUCAM.
 
VIII. Mannductio ad Jus Hollandicum.
 
IX. Locus de Jure Belli et Pacis.
 
X. De epistola ad SALMASIUM dicitur.
 
CAPUT III.
GROTIUS defenditur adversus inculpationes inconstantiae ac vitiositatis in quaestione foenebri
pag. 32-57.
I. De praestantia doctrinae GROTIANAE de Usuris, maxime ad locum LUCAE; quae quidem, quod ad fundamenta attinet, omnia continere videtur, ex quibus construi potuisset opus absolutissimunt NOODTII de Foenore et Usuris. Quod licet ita sit, magno tamen huic vira male intellectus, male habitus fuit GROTIUS.
 
II. Fuisse etiam ante NOODTIUM, qut HUGONEM GROTIUM male intellexerint. NOODTII vero aucroritatem, viro maxime nocuisse, quam ceteri scilicet fuerint secuti: quam et JANUS BARBEYRACIUS fuit secutus; sed facta immutatione in accusationis formula; ut adversus lios duum - viros sit dicendum
 
III. Accedit duum-viris, amplissimus Curiae Flandriae Praeses, GULIELMUS SCHORER, qui Inconstantiae accusationi adjecit Vitiositatis criminationem. Et sic adversus hos Triumviros erit disputandum
 
SECTIO I. Adversus NOODTIUM disputatur.
pag. 34-40.
IV. Quia NOODTIUS, de lege Mosaica dicens, adversus GROTIUM monuerit. In summa dicit, GROTIUM sibi non constitisse, GROTIUM alia scripsisse in Adnotationibus ad LUCAM; alia in opere de Jure B. et P.
 
V. Ostenditur, GROTIUM in hoc eodem opere de Jure B. et P., libro I. c. I. accurate idem docuisse de lege MOSIS, qued in adnotationibus ad LUCAM docuit; nec GROTIUM esse dicatur, qui libro I æliud, libro II totum aliud de re docuerit. Unde NOODTIO, ceteris concludendum fuerat, GROTIUM ita acceptum male intelligi.
 
VI. Lex igitur hic apud GROTIUM non venit sensu legis, proprie sic dictae, nec pro norma generali morum, qua omni Usura interdicitur, quod patet et sequenti § pho XXI.
 
VII. Abstinet quidem GROTIUS, (quod et ipse dixit in adnotationibus) ab Usurarum nomine, sed rem clare exponit.
 
VIII. Lex igitur hic nec venit pro lege Civili, nec pro generali morum règula, qua omni Usura interdicitur; idque confirmatur per ea, quae traduntur § XXII.
 
IX. Nihil restat, quam ut GROTII disputatio in § XX n. 3. ad unum egestatis casum, eaque sufficientia legis Mosaicae, de qua dicit, restringatur ad indicium illud aequitatis, de quo alibi dixerat.
 
X. Dicta confirmantur - doctrina GROTII quo redeat, docetur.
 
XI. Cautio quaedam proponitur.
 
XII. Conclusio fit contra NOODTIUM.
 
SECTIO II. Adversus BARBETRACIUM disputatur.
pag. 40-45.
XIII. BARBEYRACIUS edidit anno 1720 opus GROTIANUM de J. B. et P. - Quid dixerit de inconstantia GROTII in quaestione soenebri.
 
XIV. Deinde anno 1724, Gallicam dedit operis GROTIANI editionem. - Quld in hac editione de re dixerst.
 
XV. BARBEYRACIUS NOODTIUM in primis sequitur.
 
XVI. BARBEYRACIUS quo modo a NOODTIO differat.
 
XVII. BARBEYRACII error ostenditur.
 
XVIII. Conclusio.
 
SECTIO III. Adversus GULIÈLMUM
 
SCHORER disputatur.
pag. 45-51.
XIX. Ampl. SCHORER GROTIANAM edidit manuductionem in Jus Hollandicum.
 
XX. Quid ad eam manuductionem scripserit, quod ad hanc rem pertinet; nominatim etiam adversus BARBEYRACIUM.
 
XXI. Ampliss. SCHORER meliora BARBEYRACII consilia maxime videtur praetervidisse. NOODTIUM sequi maluit, quam BARBEYRACIUM.
 
XXII. NOODTII sententia supra suit refutata.
 
XXIII. NOODTII sententiae, de GROTII inconstantia in quaestione foenebri, SCHORERUS susspicionem adjecit Vitiositatis animi in GROTIO, ac si GROTIUS, velo ad ventum tracto et ut Pontisiciis blandiretur aliter sensisset de re, aliter scripsisset.
 
XXIV. Praesidis defensio frustra tentatur.
 
XXV. Praesidis error contracte proponitur. Conclusio.
 
ADDITAMENTUM. 
GROTII locus ad LUCAM.
pag. 52-60.
GROTII locus in Manuductione.
pag. 60-64.
GROTII locus de J. B. et P.
pag. 64-67.
GROTII epistola ad SALMASIUM.
pag.
67-71.