SERIES CAPITVM.
LIBER PRIMVS.
D e Legato, eiusque multiplici munere, dignitate, Auctoritate, immunitate, & priuilegijs. Prooemium.
2
De varia nominis Legati significatione Cap.I.
5
De Legatis, qui cum Proconsulibus, & Propraetoribus in Prouincias mittebantur. Cap. II.
7
De ossicio, & auctoritate Legati Proconsulis. Cap. III.
De legatione Libera, Votiua, & Muta. Cap. IV.
De illa, quae licet legatio sit, Legati tamen nomine caret is, cui mandata est, camq, suscipit. Cap. V.
Mercatores, qui ab Imperantibus sub tacita, & occulta legatione in alienas Prouincias mittuntur, an aliorum Legatorum iure fruantur. Cap. VI.
De legationibus, quae Paruae dicuntur; vel de Municipalibus, quarum plures vnus suscipere non prohibetur. Cap. VII.
De veris, iustisque legationibus, & quis earum auctor fuerit. Cap. VIII.
De Diuinis legationibus. Cap. IX.
De legationibus profanis, seu terrestribus, veris, & proprijs; & inter quos exerceantur. Cap. X.
De persona Legati, eiusque dotibus: quòd sit indigena, rem habeat familiarem, & singularem virtutem. Cap. XI.
De ys; quae externa dicuntur, quaeque in Legato requiruntur. Cap. XII.
De aetate Legati. Cap. XIII.
De Legatis Apostolicis, a Latere nuncupatis. Cap. XIV.
De Legato Nato. Cap. XV.
De Nuncijs, quos ad supremos Principes Sedes mittit Apostolica. Cap. XVI.
De Apostolicis Nuncijs cum facultate Legatorum a la tere. Cap. XVII.
De foeminis aliqua, & an legationis capaces sint. Cap. XVIII.
LIBER SECVNDVS.
 
D e multiplici Legatorum munere. Cap. I.
De Legato; & quis sit verè, & propriè Legatus; & an verè is dici possit Legatus, qui bellum indicit, & bellum quomodo iustum dici possit. Aliqua item de pace. Cap. II.
Quid cum potentissimo Rege Philippo Tertio, coram egerim, vt cum a bello contra Serenissimum Carò lum Emmanuelem Allobrogum Ducem Max, suscipiendo, auerterem. Cap. III.
An Legatus missus, vt ductorem exercitus ab inferenda amicis iniuria abstinere petat, si repulsam passus aduersus repellentem arma moueat, ius gentium propterea violasse censeatur. Cap. IV.
De Legato, qui, vt perfectus sit, eloquens esse debet, & Principi, cuius minister est, potiùs, quàm ei, ad quem mittitur, quoad eius fieri potest, satisfacere. Cap. V.
An Legati munus in eo etiam consistat, vt pro bono Principis, & Reipublicae salute, vti possit impune mendacio. Cap. VI.
Legatio, licet ex pluribus constet, praecipuè tamen nititur mandatis, a quibus discedere piaculum est. Sed, an Legatus extra ea, quae in mandatis continentur, iure possit agere. Cap. VII.
Quae verba, quamue industriam ad Philippi Quarti Regis Catholici ex patris interitu acceptum dolorem leuandum, luctumq abstergendum, adhibuerim, statim, atque is rerum potitus est. Cap. VIII.
De Legati summa dignitate. Cap. IX.
De eadem re; ac plerisqué vltionis generibus, quibus ius gentium in Legatorum personis violantes, mulctati sunt: &, an legationum violatoribus talio impunè reddi possit. Cap. X.
Comites Legati, quales else debeant, quaeuè familia. Cap. XI.
Quo honore, quàm liberaliter, ac magnifice, quaeuè amoris significatione excipi, ac tractari debeat Legatus. Cap. XII.
Quòd a Legato suus locus tuendus sit, coque vindicanda dignitas legationis; & de ipsius Legati congressione, & admissione. Cap. XIII.
An cade sit omnium Legatoru dignitas. Cap. XIV.
De Legati auctoritate, & loquendi libertate. Cap. XV.
An eadem omnibus sit Legati auctoritas, eademque dicendi libertas. Cap. XVI.
An Legatus in legationem dacere vxorem debeat. Cap. XVII.
LIBER TERTIVS.
 
D e Privilegijs Legatorum Principum; & de sermone, quem cum Serenissimo Hispaniarum Rege Philippo Tertio, in causa Caroli Perroni habut. Cap. I.
De priuilegijs ad personam Legati pertinentibus: & an in crimen laesae maiestatis incidat, qui Legatum laedit. Cap. II.
Priuilegium non laedendorum Legatorum eatenus seruandum, quatenus illi accepto beneficio non abutantur; sed moderatè vtantur. Cap. III.
De priuilegijs, quae Legatis competunt in actionibus ciuilibus, vt conueniri non possint pro ijs, quae ante legationem contraxerint. Cap. IV.
An praefatum priuilegium habeat locum in causis, quarum lis ante susceptam legationem contestata fuit. Cap. V.
An Legatus, si actio temporalis sit, ad litis contestationem cogi possit. Cap. VI.
Si quis aliquem conueniat pro negotijs gestis ante susceptam legationem, vel tempore legationis, an possit ante exactum ipsius legationis tempus, per viam reconuentionis cogi respondere etiam alijs creditoribus, quos non conuenerit. Cap. VII.
An priuilegia solis Legatis competant, qui inter Principes vltrò, citròque commeant; an etiam minoribus, qui a quauïs Prouincia, vel ab alio loco ad proprium Principem mittuntur. Cap. VIII.
An vterque Legatus, ex quo non potest conueriri pro negatijs ante susceptam legationem gestis, etiam si fuerit lis iam contestata, cogatur saltem constituere procuratorem. Cap. IX.
De Legatiuo, seu viatico, quod nostri Salarium vocant, proficiscentibus Legatis a Principibus dari solito. Cap. X.
De muneribus, quae dantur Legatis; & vtrum ipsis Legatis, an aerarijs Principum legantium acquirantur. Cap. XI.
Anis, qui legatione functus est, se excusare ad aliam obeundam possit; aut, ea nondum peracta, alium in eius locum subrogare permittatur. Cap. XII.
An Legatus aliquam in suos familiares habeat iurisdictionem. Cap. XIII.
De domo Legati, & de immunitatum beneficijs, quibus est permunita. XIV.
De eadem re, hoc est de his, qui domus Legati immunitate frui possunt. Cap. XV.
An debitores, & decoctores, atque in duello pugnantes, immunitatis legationum capaces sint. Cap. XVI.
De Penu Legati, & de immunitatibus, quibus Penus munitur. Cap. XVII.
De represalys, & vectigalibus, quorum immunitates Legatis dantur. Cap. XVIII.
De renunciatione legationis. Cap. XIX.
De praemijs, quae reuersis Legatis dantur. Cap. XX.
An Principes priuiligia, quibus muniti sunt Legati, reuocare possint. Cap. XXI.
An vxor Legati ijsdem, quibus eius maritus, immunitatum gaudeat beneficijs. Cap. XXII.
Finis Indicis Capitum.