INDEX
RERUM NOTABILIUM.
Numerus Romanus Tomum, Arabicus Paginam signat.
A
ACtiones humanæ quædam ab omnibus vituperatione dignæ habentur. T. II. Pag. 3. Liberæ objectum sunt Juris naturalis. 151. Non vero necessariæ. 156. Omnes necessarias adstruere est evertere Jus naturale. 156. Habent aliquam moralitatem etiam præconceptæ ad legem Dei. 210.
Æternitas animæ humanæ an & quomodo certo dignoscatur. I. 163. Quomodo Juri naturali conveniat. II. 202.
Alberti (Valentinus) quodnam statunt primum Juris naturæ principium. II: 34. Refutatur. 35.
Amor purus quomodo intelligendus. II. 91.
Andersonius (Joannes) affirnat Groenlandos in statu naturali vivere. I. 310. 328.
Anima humana immaterialis est, & spiritualis. I. 149. Naturaliter immortalis. 157. De ejus æternitate imprudentissime dubitatur. 103. Post mortem manere, consentiunt omnes Gentes. 168. Non ignoratum id a Jobo. 133. Nec ab Hebræis vetustioribus. 182. Stoici putarunt non manere semper. 157. A Cicerone derisi. 166. Quomodo a corpore in suis actibus pendeat. 160. An detur in ipsa pura intellectio. 162. Quomodo post hancvitam mutetur. I. 15.
Ansaldus (Castus Innocons) unde principiorum Juris naturæ certitudinem repetendam censeat. II. 237. Refellitur 238. Ejus sententia ad Atheos revincendos minus idonea. 242.
Aristoteles quo sensu disciplinæ morali adimat certitudinem. II. 252.
Anthropomorphitæ dicendi non sunt, qui Deo perfectiones humanas sano sensu tribuunt. II. 20.
Athei quomodo lege naturali obligari censeantur a Wolfio. I. 87. Quomodo revincendi. 87. Sunt ad omnia vitia proclives. II. 197.
Atheismus an bonis moribus societatique per se noxius. II. 197.
Athenagoras num damnaverit secundas nuptias. I. 19.
Auctoritas præsertim divina, non est a juris naturæ doctrina semovenda. I. 26.
B
BArbeyracus (Jo:) neglectum moralis doctrinæ, multosque errores Patribus Ecclesiæ affingit. I. 13. Refellitur, 13. & 18. Immerito laudatur a Thomasio. 14. Laudat ipse Pufendorfium. 48. Quem in pluribus notat. 50. Perperam explicat jus permissivum. 94. Legis definitionem a Pusendorfio datam reprchendit. 92. Jus imperandï divinum ex sola repetit creatione. 124. Tria constituit juris naturæ principia. II. 96. Erroris facti reprchenditur. 125. Inanis ejus timor dispellitur. 126. Male cuetur Pufendorfium. 152.
Belligerantes an a juris naturæ legibus exempti. II. 225. EAfatum illud, jura legesque inter arma silere, explicatur. 227.
Bonum est voluntatis objectum. I. 219. Particulare quomodo cum idea beatitudinis nectatur. 196. 219. Definitio boni non oinnibus una. 219. Affenatur vera. 219. Bonum duplex. 219. Alia boni divisio. 221. Quantum erret Hobbesius in idea boni assignanda. 221. Refutatur. 222. Non affectibus & passionibus, sed ratione æstimandum. 225. Bonum alterius quomodo cum appetentis bono conjunctum. 227. Aliorum bonum velle rationi consentaneum. 229. Boni apprehensio quomodo appetitionem præcedat. 236.
Buddeus (Franciscus) juris ignorantiam deplorat. I. 3. Auctoritatem Patrum Ecclesiæ magni facit. 18. Romanam Censuram Grotiani Operis injuste suagillat. 37. Pusendorfium commendat. 48.
Burlemaquius (Jo: Jac.) quomodo Jus permissivum explicet. I. 94. Quomodo divini Juris fundamentum. 144. Tria statuit Juris naturæ principia. II. 96. De obligationis natura quid sentiat. 191. In damnatum utilitatis principium incidit. 192. Refellitur 192.
C
CAini fratricidium non probat statum naturalem hominis esse bellum omnium in omnes. I. 253.
Casus proprie dictus nullus in Universo. I. 196. Casu inducta lesum conformitas quo sensu dici possit. II. 320.
Clemens Alexandrinus Deum non facit auctorem idolatrici cultus Astrorum. I. 19. Stoicis non favet. 20.
Clericus (Joannes) Jobo & antiquioribus Hebræis perperam tribuit ignorantiam imortalitatis animæ. I. 173. 184.
Coccejus humanas actiones omnes necessarias este docet. I. 189. In quo libertatem constituat. 189. Refellitur. 189. & seq.
Cogitatio nequit corpori seu materiæ convenire. I. 154.
Commiseratio non est unum ex principiis Juris naturæ, ut vult Rousleau. II. 104. Ex ca omnes sociales virtutes non oriuntur. 106.
Consilium a lege quo pacto distinguant Hobbesius. I. 97. & Pufendorfius. 98.
Corruptio per peccatum inducta statum naturalem hominis non constituit. I. 52.
Creaturæ cur a Deo conditæ. II. 5.
Cumberlandus (Ricardus) Hobbesium resutat. I. 46.
D
DEmonstratio quo pacto habeatur in moranbus. II. 252.
Deus est fons primarius Juris naturæ I. 122. Universi provisor. 128. Negantes Deistæ refutantur. 130. Omnes habet persectiones. 127. Cur mala permittat. 133. & seq. V. Malum. Cur non omnes homines in officio contineat. 135. Cur peccatum permiserit. 136. Etiam minima curat. 137. Illi competit legitimum jus imperandi. 139. & II. 5. Omnia quæ fecit, juxta eorum naturam conservat. 164. Ejus præscientia libertati non officit. 203. Decuit, ut crearet hominem, qui cognoscere, colere, & amare eum posset. 275. Creato homini linguam & notiones statui suo congruas concessit. 292. Hominem in domestica societate collocavit. 292. Naturales leges condidit. II. 5. Non creavit hominem exlegem. 5. In quem finem Creaturas condiderit. 5. Nifi naturales leges tulisset, conservationi societatis satis non prospexisset. 7. In altera vita retributionem operibus servat. 15. Quomodo hanc retributionem sperare possimus. 15. Malis actibus quomodo offendatur. 17. Vindictam quomodo sumat. 17. Perfectiones humanæ quo sensu illi tribuendæ. 20. Deum a ratione sibi relicta potius ut Doctorem cognosci, quam ut judicem, asserit Thomasius. 22. Refellitur. 22. Deum colendum quomodo inepte probet Wolfius 64. sicut & diligendum. 73. Deus Sibi ipsi lex est. 214. Suæ sapientiæ, ac sanctitatis lege quomodo adstringatur. 220. Jus naturæ mutare num possit. 221. Quaratione in eodispensare dicatur. 223. Num Juris Gentium sit auctor. 290.
Dei existentia verbis admittitur, re tollitur ab Hobbesio. I. 42. Clara est, & facile detegi potest. 123. V. Existentia.
Deisiæ Dei providentia Mundum regi negant. I. 128. Eorum argumenta. 130. solvuntur. 132.
Divortium quomodo vetitum probet Thomasius. II. 231. Refellitur. 231.
Dunius (Emanuel) quodnam statuat Juris naturæ fundamentum. II. 116. Nonaullæ illi propositæ difficultates. 117. Juris Gentium quamnam exhibeat ideam. 299. Quibus subsit difficultatibus. 302. Rejicitur status bestialis & ferinus, quo aliquando vixisie homines ponit. 305. 312. 327. Unde difficultas juxta ipsum admittendi Jus Gentium in sensu proprio. 320. Hominibus in serino statu nonnisi ideas corporeas & crassas tribuit. 328. Timendum ne ejus doctrina saveat Libertinis. 330. Quid ab ipso explicandum desideretur. 332.
E
ENs æternum admittendum. I. 123. Item necessarium. 124. & a se 124. Nequit esse materia. 124. nec mens humana. 125. Entis infinite boni & perfecti idea non pugnat cum idea Judicis, & vindicis. II. 19.
Epicur æismo adhæret Thomasius. I. 57. Illi favet Wolfius. 72. Epicuræi homines omnes in stultos partiebantur & sapientes. 60. Juxta illos, in quo sita sit cogitatio. 148.
Existentia Dei demonstratur. I. 123. Facile detegi a quocumque potest. 123.
F
FElicitas juris naturæ effectus. II. 126. Communis potior privata. 126. Felicitas hujus vitæ imperfectissima. 137. Quomodo spectanda ab operante. 138. Felicitas etiam alterius vitæ sperata non est fundamentum naturalis obligationis. 179.
Finis actionum nostrarum quinam. II. 134. Finem præstituere ad rationem pertinet. 134. Finis proximus juris naturalis quis. 135.
Finis medius. 136. Ultimus 137.
Fleischerus (Jo: Laur.) Juris naturæ studium neglectum deplorat. I. 5. Naturalia præcepta esse tantum paterna Dei monita putat. II. 28. Refellitur. 28. Quantum suis doctrinis Epicuræismo faveat. 29. Quam inepte ratiocinetur. 31.
Fons errorum in Religione & moribus quinam. I. 237.
Fundamentum Juris naturæ non est utilitas propria. II. 108. Num sit Verum. 116. In cognitione ordinis æterni, & incommutabilis collocandum, 112.
G
GAstrellus (Franciscus) obligationem Juris naturæ a spe consequendæ felicitatis deducit. II. 129. Refellitur. 180.
Gajus quomodo jus naturæ definiat. I. 120.
Gassendus plus æquo Hobbesium laudat. I. 46.
Grotius (Hugo) bene judicat de Scholasticis. I. 6. Plura ex ipsis exscripsit. 7. 36. Egregie sentit de Ecclesiæ Patribus. 17. Juris naturalis restaurator audit a Protestantibus. 32. Quid de illo sentiant Buddeus & alii. 32. Quid de ejus opere de jure belli & pacis judicet Pufendorsius. 34. Quid Schmausius. 34. Nec Conditor, nec Rest aurator juris naturalis merito dicendus. 35. Operis de jure belli & pacis scopus. 35. Legem divinam positivam universalem admittit. II. 228. Num jus Gentium positivum, voluntarium universale posuerit. 286.
H
HObbesius (Thomas) quodnam juris fundamentum statuat. I. 42. Dei existentiam evertit. 42. Ejus perversæ ratiocinationes. 43. Nonnulla ejus errata. 44. Protestantium varia de illo judicia. 44. & seq. & Catholicorum. 46. A nonnullis merito reprehenditur. 46. Legem male definit. 97. Quomodo legem a consilio distinguat. 97. In quo diviaum jus imperandi constituat. 139. Cogitationem materiæ tribuit. 148. Libertatem cum necessitate conjungit. 188. Rectam rationem quomodo definiat. 214. Quantum erret in definitione boni tradenda 221. Refellitur. 222. Statum hominis naturalem esse dicit bellum omnium in omnes. 251. Refellitur. 251. & seq. Pessime de Imperantibus meritus est. 260. II. 39. 189. In statu naturali easdem ac in civili passiones & vitia viguisse ponit. I. 260. Jus unicuique in omnia tribuit. 265. Quot hinc sequantur absurda. 266. Naturalem statum hominis socialem esse inficiatur. 293. Ejus argumenta refelluntur. 298. & seq. Quale constituat primum juris naturæ principium. II. 36. Primam naturæ legem quamnam definiat. 36. Refellitur. 39. Leges quomodo juxta ipsum obligent. 184. Refellitur. 185. Juris naturalis destruit certitudinem. 235.
Hebræi antiquiores animæ immortalitatem cognovere. I. 184. Hebræorum disciplina de Jure Naturæ & Gentium a Seldeno explicata. 38.
Heineccius (Jo: Gotlieb) quid de Juris naturalis Scriptoribus sentiat I. 9. Non recte judicat. 12. Tria statuit juris naturalis principia. II. 96. Ejus axiomata. 97. In quo reprehendendus. 97. In quo nimium sibi plaudat. 99.
Hypotheses variæ circa formationem Mundi an noxiæ esse possint. I. 287.
Hominis perfectio moralis in quo consistat. II. 6. Quomodo jure naturæ homo liber dicatur. 272. Nunquam fuit in statu silvestri & ferino. 305.
Honestum quid sit. I. 105. A decoro quomodo distinguatur 107.
Hockius (Jo.) statum naturalem domesticum admittit. I. Distinguit statum hominis in naturalem, domesticum & civilem. 107.
Hubnerus (Martinus) definitionem legis a Pufendorsio datam non probat. I. 92. In quo illum reprehendat 212. Schmausium damnat. II. 23. Intrinsecam virtutis pulchritudinem, & amabilitatem deridet. 86. Refellitur. 87. & seq. Divinam voluntatem rationis nostræ examini nimium subjicit. 89.
I
IDeæ universales efformari posiunt sine ope verborum. I. 291. Idea Judicis & Vindicis in Deo non pugnat cum idea summi Boni. II. 19.
Ignorantia Juris naturæ num a culpa excuset. II. 256.
Immaterialitas Animæ humanæ demonstratur. I. 149.
Immortalitas Animæ humanæ demonstratur. I. 157. De ca perennis extat & universalis consensus Gentium. 168. Agnita fuit a Jobo. 173., & a vetustioribus Hebræis. 182.
Imputabilitas quid, & quo nitatur. I. 207. & 212. An, & quomodo distinguatur ab imputatione. 212. Imputantur etiam actiones metu extortæ. 209.
Indifferentia æquilibrii non datur. I. 199.
Intellectio pura quid sit. I. 161. Animæ immortalitatem evincit. 163.
Intellectus quomodo voluntatem dirigat. I. 234. 243. Quomodo de sua rectitudine queat esse certus. 244. Emendandus ut corrigatur voluntas. 245.
Job Animæ immortalitatem agnovit I. 173.
Isorropia quid fit. I. 200. Libertatem homin s evincit. 200. Quomodo tollatur juxta Bælium. 201. Quomodo juxta S. Thomam. 202.
Jurisprudentia quid. I. 113. In quibus versetur. 113. Ejus divisiones. 113. Quomodo ab Ethice distinguatur. 114. Ad Jurisprudentiam naturalem spectant officia hominis erga Deum, & ad seipsum II. 149. & seq. Male eam a Morali Theologia distinguit Pufendorfius. 152. Omnino tollitur sublata intrinseca moralitate actionum. 212.
Juristarum antiquorum mens in definiendo Jure Gentium explicatur. II. 170. 177.
Juris etymon, variæque significationes. I. 90. Variæ ejus definitiones, & divisiones 91. & seq. Jus pro Lege sumitur 91. V. Lex. Pro attributo Personæ. 100. Quid fit. 100. Variæ ejus divisiones. 101. & seq. Jus pro adjuncto actionis quid. 102. Quomodo dividatur. 103. Jus pro Arte seu Scientia. 112. V. Jurisprudentia.
Jus Gentium quæ complectatur. II. 266. Quid illius nomine intellexerint Romani Jurisconsulti 268. Quo sensu isti illud a jure naturæ secernant 269. Quomodo explicatum a S. Thoma V. Thomas S. Sumine possit pro ea juris naturæ parte quæ Gentium officia moderatur 280. Jus Gentium positivum universale & voluntarium ex parte materiæ non distinguitur a jure naturæ. 283. V. Lex. Jus Gentium positivum ac voluntarium sumptum pro facultate admitti debet. 286. Non datur universale voluntate Imperantis quoad integras Gentes. 289. 296. Num ejus Auctor dicendus Deus 290. Quænam idea probabilissima Juris Gentium. 293. Debet esse arbitrio constitutum 293. & aliquam habere universalitatem 293. non esse contrarium rationi. 293.
Jus naturæ apud Hebræos. I. 38. Quænam ejus præcepta juxta Seldenum. 39. Num comprehendat abstinentiam a sanguine. 40. Jus naturæ evertitur ab Hobbesio. 4. Quomodo tradatur a Wolfio. 63. Juris naturæ definitiones plures. 116. Quænam probandæ. 118. Deus primarius ejusdem fons. 122. dupliciter spectari potest. II. 1. Est regula naturalis actionum liberarum. 2. Ejus primum principium non est convenientia cum statu integritatis. 34. nec divina voluntas, seu convenientia cum divina sanctitate. 35. nec sui ipsius conservatio. 36. nec socialitas Pufendorfiana. 40. Non recte constitutum a Wolfio. 40. V. Wolfius. Unicum ejus statuere principium non est necessarium. 93. Qui plura statuunt, non reprehendendi. 96. Tria constituit Barbeyracus & Heineccius, & quænam. 97. Duo Rousseau, & quænam. 100. Quam inepte. 101. & seq. Si unum constituatur, est in naturalis ordinis custodia collocandum. 112. V. Ordo. Ejus finis ambitu hujus vitæ non concludendus. 123. Ad ipsius custodiam conferunt cum virtutis impulsus, tum præmiorum ac poenarum incitamentum. 124. Ejus objectum quale. 139. & seq. V. Objectum. Sumendum prout opponitur positivo & revelato. 142. Non in voluntate, sed in ratione quærendum. 143. Ab eo non sejungenda officia hominis erga seipsum & Deum. 148. Quomodo illi competat æternitas. 203. immutabilitas. 221. Unde hæc illi conveniant. 223. Ejus universalitas ostenditur. 225. Ejus claritas. 256.
Jus imperandi hominibus Deo convenit. I. 139. Ejus fundamentum juxta Hobbesium, Pufendorfium, Barbeyracum, & Burlemaquium. 140. Verum constituitur. 143. V. Deus.
Justitia quid sit I. 19. Variæ ejus divisiones. 16. & seq. Distinctio inter commutativam & distributivam. 117.
Justum quid sit. I. 105.
L
LAngius (Jeachimus) Vvolfium de sublata humanorum actuum libertate, & de patrocinio Atheis impenso accusat. I. 71. 84.
Leibnitius præsert Thomam Campanellam Hobbesio. I. 45. Nonnisi ex prævalentibus extrinsecis motivis voluntatem agere posse docet. 200.
Lex quomodo definiatur. I. 91. Definitionem Legis Pufendorfianam reprehendunt Hubnerus & Barbeyracus. 92. Leais divisiones. 93. Num ad legem spectet permissio. 94. Legis a consilio discrimen. 97. Legum finis qualis. 98. Non arbitrio sed a ratione sumendæ. 99. Lex duo involvit Dispositionem & Sanctionem. II. 9. Ad veram legis rationem quid requiratur. 23. Leges humanæ firmæ non sunt fine conscientiæ obligatione. II. 8. Spes & metus ineitamento sunt ad legum custodiam. 183. Legum conformitas quomodo dici possit casa inducta. 310.
Leges naturales a Deo sunt hominibus impositæ. II. 5. Suam sanctionem habent. 12. Consilii loco eas habendas, perperam asserit Thomasius. 22. Lex naturæ prima & fundamentalis Hobbesii falsa. 39. Eas solum agnoscit Rousseau quæ ex parte animali hominis sequuntur. 103. Obligant nedum in externo, sed in interno foro. 184. sumptæ tantummodo ut dictata Rationis vim legis non habent. 197. Sunt universales. 227. Quo sensu æternæ. 202. & certissimæ etiam præcisa reveiatione. 235.
Lex divina positiva universalis non datur. II. 229. Leges Hebraico Populo constitutæ non sunt universales. 229. V. Præceptum.
Libertas hominem eximit a necessitate non a Providentia divina. I. 137. Quid sit. 188. Ea donatus est homo. 188. Eam tollunt Spinosa. 189. 194. Thomasius. 189. Coccejus. 189. Bælius. 195. Nulla est in ordine ad bonum in communi; integra erga particularia bona. 198. Est fons & radix imputabilitatis. 207. 213. A metu minuitur, non tollitur. 209. Nulla in voluntate juxta Thomasium. 241. Omnimoda est inutilis homini. 315.
Lingua primo homini a Dco indita. I. 285. Ea usus est Adam statim a sua creatione 285. Non fuit donum in se supernaturale. 285.
Lockii sententia de possibilitate materiæ cogitantis. I. 149. refellitur. 154.
Lucretius quomodo cogitationem explicet. I. 148.
M
MAlebrancbii systema dificillime cum libertate conciliatur. I. 206.
Malum triplex in Universo. I. 132. Mala cur Deus permittat. 132. & seq. Quomodo bona sint relate ad Universum. 132. Quomodo ex naturæ legibus consequantur. 132.
Materia æterna non est. I. 124. Nec cogitationis capax. 154.
Materialistæ quomodo cogitationem explicent. I. 148.
Mascovius (Gotosridus) statum naturalem quomodo comparet cum civili. I. 309.
Mens humana non est ens necessarium. I. 125. V. Anima.
Moralitas quomodo insit actibus humanis præconceptis ad legem Dei. II. 211.
Methodus geometrica ad præcepta juris naturæ demonstranda null at enus est necestaria. II. 245. Scholastica in tradendo jure naturali geometricæ præferenda videtur. 249.
N
NAtura humana secundarius & proximus fons est juris naturalis. I. 146. Nimis diminute considerata a Pufendorfio. 232. De se ad pacem tendit, non ad bellum. 253. Non confert unicuique jus ad omnia. 265. Quam imperfecta fuisset in hypothesi Rousseau. 269.
Natura rerum quo sensu sit regula certitudinis. I. 212. Semper est unisormis. 214.
O
OBjectum juris naturæ nimium limitat Schmausius. II. 139. Ad illud pertinent quæcunque deducuntur legitime ex ejus principiis. 141. Sunt omnes actiones liberæ. 151. Etiam internæ. 151. Non item necessariæ. 156.
Obligatio proprietas est juris naturæ. II. 159. Activa male definitur a Wolfio. 160. Distinguenda ab impulsione ad agendum. 161. Superiorem imperantem supponit. 162. Quo sensu dicatur naturalis. 163. Passiva quid importet. 167. Quomodo jus & præcedat, & sequatur. 170. Eam ex metu privatæ vindictæ deducit Schmausius. 172. Refellitur. 175. Non oritur ex spe felicitatis. 179. Quo sensu admittenda interna obligatio rationis. 193. Imbecillis hæc est, & infirma. 195. Obligationis tum activæ tum passivæ notiones. 166. Num aliqua daretur secluso Deo. 166.
Officia hominis & Christiani simul tradi recte possunt. I. 11. Ex naturali lege quæ respiciant. II. 41. 81. Quibus regantur virtutibus. II 41. 81.
Ordo triplex in homine. II. 4. 81. Nullus sine legibus subsistere potest. 7. Ex eo officia omnia hominis deduci posiunt. 80. Ordinis naturalis custodia Ethices universæ principium. 83. Æqualitatis ordo inter homines qualis. 83. Ordinis naturalis cognitio juris naturalis fundamentum. 112.
Originale peccatum omnium humanarum miseriarum caussa. I. 323.
P
PArkerus (Samuel) Hobbesium reprehendit. I. 46.
Patres Ecclesiæ ignorantiæ accusantur a Barbeyraco, & Thomasio. I. 13. Defenduntur. 15. Eorum auctoritatem magni fecere Grotius. 17. & Buddeus. 18. In plurimos errores lapsos asserit Barbeyracus. 13. Vindicantur. 17. Eorum scripta a cordatioribus Protestantibus laudata. 118.
Patris jussa tantummodo consilia esse autumat Thomasius. II. 26. Resellitur. II. 26.
Pax homini naturalis, secus bellum. I. 263. V. Status. Pacem quærendam, non est prima naturæ lex. II. 37.
Peccatum est malorum caussa. I. 134. 323.
Poenoe naturales juxta Thomasium veræ poenæ non sunt. II. 23. Refellitur. II. 23. & seq. Quomodo respectu Dei arbitrariæ dici possint. 24.
Permissio in jure quid sit. I. 94. Permissio peccati non adversatur providentiæ & bonitati Dei. 136.
Proeceptum de sanguine non comedendo num naturale & universale. I. 40. Preceptum de Societate conjugali & familiæ non singulos afficit. II. 45. Præcepta juris naturalis demonstrari possunt, 243. Sunt clara, ita ut eorum ignorantia generatim non excuset. 256.
Polygamia qua lege prohibita. II. 232.
Principes summi legibus juris naturæ obnoxii sunt. II. 225.
Proescientia Dei necessitatem non infert voluntati humanæ. I. 203.
Providentia Dei Universum regit. I. 128. Ex malorum mixtione commendatur. 133. Sapienter permittit quosdam defectus. 134. Non illam dedecet permittere peccatum. 136. Etiam minutissima curat. 137. Non tollit libestatem. 203.
Principia prima Juris naturæ in ratione, non in voluntate sunt quærenda. II. 43. Schmausii contrariæ rationes reselluntur. 144. Quomodo dicantur infantibus impressa. 146. Illorum certitudo non est ex sola traditione repetenda. 137. Demonstrari possunt. 244. Illorum ignorantia invincibilis non datur. 256.
Principium primum Juris naturæ non est convenientia cum statu integritatis. II. 34. Nec voluntas divina. II. 34. Nec sui ipsins conservatio. 37. Nec socialitas. 40. Nec studium vitæ sellcissimæ, & maxime diuturnæ. 49. Nec sui ipsius, statusque sui perfectio sensu Wolfiano. 50. Num necesse sit unicum statuere. 94. 96. Non est amor sui & commiseratio erga alios, ut vult Rousseau. 100. Quodnam statuendum. 79. 83.
Probabilismus rectæ rationi opponitur. II. 260. Non est Ecclesiæ Romanæ doctrina. 263. Merito rejicitur a Protestantibus. 259. Ab Ethnicis Philosophis repudiatus. 264.
Protestantes ignorantiam juris naturæ exprobrant Scholasticis. I. 2. Ipsi vicissim de eadem arguuntur a Thomasio. 6. Confusionem Catholicis tribuunt in doctrina Juris naturæ tradenda. 5. Dispellitur hæc criminatio. 6. Scholasticos contemnunt. 7. Eos tamen laudat Grotius. 7. De instaurato Juris naturæ studio gloriantur. 8. Hæc jactatio retunditur. 21. Errores varios in juris doctrinam intulerunt. 8. Tempore priores a posterioribus improbantur. 22. Laudandi in eo, quod Jus nat. velut peculiarem, separatamque disciplinam tradant. 24. Damnandi vero, quod ab ea omnem auctoritatem rejiciendam putent. 26. Plerique ab errore statuendi utilitatem pro juris naturalis fundamento non recedunt. II. 109. Cavendum illis est a doctrina Schmausii. 177. Eorum indoles in juris naturæ tractatione. 234.
Proximus qua ratione diligendus juxta Wolfium. II. 58. Quomodo nunquam præoccupandus. 187.
Prudentia quomodo dividatur. I. 113. Ejus leges non custodiuntur in usu Probabilismi. 261.
Pseudopolitici Principes summos a legis naturæ obligatione eximunt. II. 225.
Pufendorsius (Samuel) cur Catholicos Scriptores nullos sibi allegandos censeat. I. 3. Grotium primo extollit, dein deprimit. 32. Censuram Romanam Grotiani Operis carpit. 37. Quid de Hobbesio sentiat. 45. Protestantium de eo judicium. 47. Mascovii. 49. Barbeyraci. 50. Aliorum. 49. Illiberalia ejus convitia. 52. Arrogantia. 53. Paralogismi. 53. Quomodo legem a consilio distinguat. 98. Divinum jus imperandi unde desumat. 142. Coacti nomine quid intelligat. 202. Coactionis nomen nimium dilatat. 202. Metus causa plura virtuti contraria licere arbitratur. 200. Resellitur. 200. Ejus æquivocatio detegitur. 211. Nimis diminute ad scopum suum naturam humanam considerat. 235. Triplicem hominis statum naturalem ponit. 250. Statum naturalem hominis quomodo consideret. 292. Socialitatem primum esse juris naturæ principium defendit. II. 40. Quam inepte caput de Religione a juris naturæ tractatione abscindat. 42. Refellitur. 149. Utilitatem præcipuum juris naturalis fundamentum ponit. 110. Finem juris nat. ambitu præsentis vitæ concludit. 123. Juri naturæ præcipuum decus adimit. 124. Actiones internas juri naturali perperam subtrahit. 151. Moralitatem omnem abnegat actibus humanis præconceptis ad Dei legem. 209. Refellitur. 210. Quo sensu dicat uniformitatem legum casu inductam esse. 320.
R
RAtio recta in quo sita juxta Hobbesium. I. 214. Quomodo efformetur. 215. De ea contradictiones Hobbesii. 216. Semper uniformis esse illa debet. 216. In statu naturali non solum privatum bonum, sed etiam generale totius hominum communitatis curare debet. 218. Quomodo obliget. II. 193.
Regula seu norma datur, ad quam homines actiones suas liberas exigere debent. II. 2. & seq.
Religio Catholica impetitur a Pufendorfio. I. 52.
Revelationem divinam a jure naturæ omnino sejungendam absurde docet Thomasius. I. 26. Privata revelatio ad certitudinem præceptorum juris naturæ habendam non est necessaria. II. 235.
Rousseau (Jacobus) statum hominis naturalem silvestrem statuit, solitarium, beluinoque similem. I. 269. Ejusdem status quasnam constituat functiones. 270. Illi originariam selicitatem adtribuit. 272. Resellitur. 273. & seq. Male se purgat hypotheticas simulans ratiocinationes. 279. Ejus simulatio detegitur. 281. Falso nonnullas statui hominis convenientes dotes artificiales appellat. 283. Ejus hypothesis seu hypothetica historia inutilis ad intentum. 280. Societates omnes exosas reddere conatur. 289. Omnia in principio tyrannica fuisse dominia innuit. 290. Ejus principia bominis socialitatem evincunt. 297. Ejus falsum & seditiosum dictum. 320. Refellitur. 320. Duo statuit juris naturæ principia, & quæ. II. 100. Inepte ratiocinatur. 101. Leges naturales repetit ex sola parte animali hominis. 103. Refellitur. 103. Sibi non cohæret. 104. 107. Commiserationis regula quam statut mstitiam continet. 105. Inepte ex illa cmnes sociales virtutes deducit. 106.
S
SAlmasms (Claudius) quale de Grotii orere judicium ferat. I. 34.
Sanctio in lege quid. II. 9. An Legibus naturalibus conveniat. 10. Tum respectu vitæ præsentis. 10. quæ tamen imperfecta est. 13. tum respectu vitæ futuræ; quæ perfectissima est. 13. Hæc solo naturali lumine satis innoteséit. 14. Objecta soluta. 14. Sanctionem legibus naturalibus denegat Thomasius. 22. Refellitur. 22.
Scriptura sacra legem nedum positivam, sed & naturalem continet. I. 30.
Schmausius novum Juris naturalis svstema procudit, & quare. I. 9. Revelationem a jure naturali omnimode segregat. 26. Quæ in Scriptura continentur, ad solum jus positivum pertinere perperam putat. 30. Ejus de Grotio judicium. 36. Objectum Juris naturæ nimium coarctat. II. 139. V. Oljectum. Juris principia non in ratione, sed in voluntate collocat. 143. Resellitur. 143. Obligationem ex metu, & privata vindicta repetit. 172. Resellitur. 175.
Scholastici a Protestantium criminationibus vindicantur. I. 5. 9. II. 203. 214. I audantur a Grotio. I. 6. Quo sensu legem ærernam admittant. II. 202. Nimium aliquibus exosi. 210. De Jure Gentium quid sentiant. 278.
(Joannes) Jus naturæ ex Hebræorum traditione exponit. I. 38. Præceptum abstinentiæ a sanguine inter leges naturales immerito recenset. 40. Peculiaria dominia a Dei determinatione facta docet. 269.
Similitudo est causa amoris. I. 227. 254. II. 84.
Societas duplex & qualis. I. 252. Nulla sine ordine. II. 7. Ejus conservatio non est primum juris principium. 40.
Spinosa (Benedictus) libertatem homini eripit. I. 189. Necessario determinari ab externis causis docet. 194. Oppositam sententiam ignorantiam & præjudicium appellat. 195. Jus naturale funditus evertit. II. 156.
Status Civilis statui naturali est absolute præferendus. I. 312. Spectata præsenti hominum conditione est omnino necessarius. 329.
Status naturalis hominum quotupliciter sumatur. I. 250. Non est bellum omnium in omnes. 251. Non est ex pace belloque confusus, & magis inclinans ad bellum. 263. Est per se pacificus, & solum per accidens bellicus. 263. Non esset in eo unicuique jus in omnia. 265. Neque essent homines sylvestres, solitarii, & belluino more viventes. 269. Perperam ille exprimitur a Pufendorfio fictione hominis utcumque, & undecunque in mundum projecti, sibique plane relicti, 292. Status naturalis est domesticus. 285. Et absolute socialis. 293. Non esset adeo felix ut contendit Rousseau. 304. Nec adeo miser ut putant Hobbesius, & Pusendorfius. 308. Aliquando extitisse videtur. 325. Multiplicato hominum genere vix ac ne vix quidem diu durare potuit. 326. In statu naturali adhue existunt aliqui. 327. Fortasse etiam aliqui populi. 328.
Stoici Animam post mortem non semper manere sentiebant. I. 157.
Svvartzius statum naturalem respectu totius generis humani nunquam extitisse assirmat. I. 226.
T
TImor coactionem inducere putat Pusendorfius. I. 208. Error ejus detegitur. I. 208. Voluntarium quomodo minuat. 209.
Thomas (Sanctus) quomodo Jus definiat. I. 91. Rationem reddit cur similitudo sit causa amoris. 227. 254. Exponit quomodo alteri benefacere sit causa delectationis. 255. 260. Illi falso Hobbesii sententia de bello omnium in omnes tribuitur. 261. Hominem ad societatem natum quomodo probet. 295. Probat Providentiæ convenire defectuum permissionem. 154. Docet quomodo in isorropia se determinet voluntas. 202. Moralitatem actionibus convenire ante legem Dei probat. 215. 257. Oninia pacem appetere docet. 255. 260. Putat in statu innocentiæ, si perdurasset, civile aliquod regimen futurum. 312. Statum civilem necessarium asserit. 323. Explicat quomodo bene vel male agendo homo retributionem mereatur. II. 18. Ordinis custodiam pro primo juris naturæ principio habet. 83. Ipsum respicit, dum præcepta legis naturalis exponit. 84. Quomodo jus Gentium in jure naturali comprehendat. 273. Et ab illo distinguat. 276. Socialitatem principium juris Gentium statuit. 277.
Thomasius juris ignorantiam exaggerat. I. 5. Quid de Ecclesiæ Patribus sentiat. 16. Quid de auctoritatis usu in doctrina juris tradenda. 26. De Pufendofio quid judicet. 48. Illius errores auxit. 55. Ejus arcana ecclesiasticæ historiæ particula. 16. Ejus jactantia. 55. Ipsius svstema ad Epicuræismum, proxime accedit. 57. & II. 47. Refellitur. 57. & 47. Quomodo legem definiat. 91. Distinctionem justi, honesti, & decori in quo collocet. 102. II. 49. Libertatem humanam evertit. 188. Voluntatis naturam male explicat. 232. Ab intellectu regi negat. 234. Refellitur 234. & seq. Libertate eligendi privat. 241. Statum hominis naturalem in quo constituat. 263. Surdum a nativitate negat posse cogitare, ac ratiocinari. 291. Legibus naturalibus veram rationem legis adimit. II. 22. Patris jussa vult esse potius consilia, quam præcepta. 27. Refellitur. 27. Quodnam primum juris naturæ principium statuat. 45. Privatam utilitatem juris naturæ fundamentum asserit. 110. Jus naturale funditus evertit. 156. Obligandi principium unde desumat. 182. Legem æternam Scholasticorum figmentum appellat. 203. Illos inscitiæ redarguit. 203. Legem positivam divinam universalem ponit. 229. Quænam ejus præcepta constituat. 230. Quibus rationibus eam postmodum destruat. 231.
Thomistoe physicam præmotionem cum libertate conciliant. I. 204.
Traditio sola totam non sundat juris naturæ certitudinem. II. 238.
V
WAgnerus (Jo: Georgius) Hobbesium inter juris restauratores perperam recenset. I. 42. Veram Juris Gentium ideam oppugnat. II. 281. Refellitur. II. 281.
Veritates naturales tum naturali lumine tum revelatione probantur. I. 9.
Verum quo sensu dici possit Juris naturalis fundamentum II. 13. 116.
Vicus (Jo: Baptista) verum ftatuit Juris naturalis fundamentum. II. 113. Quid Juris Gentium nomine intelligat. 299. Ejus de ferino hominum statu fictio refellitur. 307. Inaniter putat suum systema ad Providentiæ commendationem conducere. 311. Etymologias ex orientalibus linguis deductas irridet. 315. Græcorum fabulosa traditio ejus hypothesi non savet. 317.
Universalitas an soli legi naturali conveniat. II. 227.
Virtus est quæ facit hominem bonum. II. 131. Ac merjtum parit. II. 131.
Vitium est ordinis naturalis perversio. II. 82. Facit bominem malum. 131.
Vitriarius (Renhardus) Juris Gentium universalis & positivi extantiam adstruit. II. 284. 290.
Vvolfius (Christianus) quid de Scholasticis senserit. I. 6. Quid de ipso sentiat Langius. 23. Quid Schmausius. 62. 64. Minus recte versatus est in jure naturæ tradendo. 63. Ejus methodus incongrua. 63. Quibus scripserit. 66. Multa inutilia, & puerilia suo operi permiscuit. 67. Quales ejus demonstrationes. 68. II. 72. Quid pollicitus non præstitit. 69. Inerrantiam sibi videtur adscribere. Epicuræismi fautorem se quadantenus præstitit. 72. Ejus lectio Juvenibus noxia. 77. An virtutes ministras voluptatis effecerit. 78. Quid de Atheis sentiat, & an eis patrocinatus dici possit. 85. 8. 6. Ejus doctrina moralis qualis. 88. Quodnam statuat primum Juris naturæ principium. II. 50. Quomodo cum Hobbesio, & Spinosa sentire videatur. 51. Virtutis nomine solam utilitatem designat. 52. 128. Nimia ejus prolixitas & redundantia. 56. Non recte præceptum de Proximo diligendo ex suo principio deducit. 58. Nec aliud de Deo diligendo. 64. Obscuram exhibet persectionis ideam. 66. Obligationem activam prave definit. 160. Atheis Jus naturæ commune facere studet frustra. 162. Obligationem passivam in quo constituat. 163.
Voluntas ad summum bonum determinata est. I. 98. Quomodo ab extrinsecis motivis determinetur. 200. In æqualitate motivorum quomodo se determinet. 200. Potest velle & desiderare bonum alterius. 225. Quomodo definiatur a Thomasio. 232. Quomodo dirigatur ab intellectu. 234. Libertate spoliatur a Thomasio. 241. Quomodo conferat ad intellectus rectitudinem. 244. Voluntati divinæ quomodo obediendum. II. 199. Ejus objectum V. Bonum.
Voluptas Epicuri qualis. I. 58. 72. Num voluptas percepta ex re cognita, vel ex ejus cognitione dici possit amor. II. 75.
FINIS.