INDEX
REFVTATIONVM
LIBELLIDE ECCLESIASTICA
& Politicâ Potestate, cuius Author
in decursu huius examinis
dicitur Anonymus.
1. REDARGVITVR Anonymi principium, quo asserit partes esse per totum, & docetur esse quidem propter, non tamen per totum. pag. 12.
2 Quòd Christus fundando Ecclesiam priùs, essentialius, & immediatiùs claues ipsi Ecclesiæ nõ dedit, quàm D. Petro & Apostolis, seu quàm Pontifici ac Prælatis. pag. 13.
3 Quòd hæc propositio sapiat hæresim, nempe propriè datas esse claues Ecclesiæ. pag. 22.
4 Quòd ineptè, falsò & temerè dixerit, Christum per hæc ver Dic Ecclesiæ, Ecclesiam sufficientem & Architectonicem constituisse. pag. 24.
5 Quòd similiter falsum sit, Christum suos Apostolos collectiuè misisse, id est eis simul & coniunctim iurisdictionem contulisse. pag. 29.
9 Explicatur quomodo intelligedi sunt Cyprianus & Augustinus quando dixerunt claues esse datas vnitati, vbi expositio contraria Authoris Anonymi reprehenditur. pag. 31.
7 Exponitur quod ex B. Bernardo adfert, & in eum retorquetur. pag. 37.
8 Quòd falsò & cum iniuriâ Prælatorum dixerit, potestatem Ecclesiæ in facultate excommunicandi conquiescere. pag. 39.
9 Quòd electiones non sint de iure diuino & naturali, vbi ostenditur propositionem Authoris Anonymi Pontifici, Regi, Prælatis, totique Regno Galliæ iniariam maximam inferre. pag. 42.
10 Quòd seditiosè & temere dixerit omnem Principatum quoad vim coactiuam ab hominum consensu pendere. p. 48.
11 Quòd definirio Ecclesiæ ab eo allata mala sit, & hæresim manifestè sapiat, & in eâ cõtineantur quædam regi iniuriosa. pag. 52.
12 Quòd schismaticè & cum Philippo Morneo dixerit Ecclesiam posse subsistere sine Papâ. pag. 54.
13 Notatur mendacium, quo sedem Pontificiam per 7. annos vacâsse scribit, cum ne-quidem per tres vacauerit. p. 59.
14 Nonesse oligarchiã quando Pontifex alios ab Episcopis pro Ecclesiæ rebus cogit, eo siqdem nomine sacrum Cardinaliã collegium sugillat Anonymus. p. 61.
15 Quòd ad hæresim Aërianam quâ Paroeci aus sacerdotes æquantur Episcopis, accedat Anonymus. p. 65.
16 Infallibilitate decernendi non esse in Concilio Pontifice destituto. vbireprehenditur Anonymus quòd à multitudine Prælatorum Concilÿ valorem & infallibilitatem pear. pag. 68.
17 Non esse de fide Pontificem habere infallibilitarem decernendi, certiùs tamen & probabiliùs esse eumquatenus agit vt Pontifex, illam habere. pag. 72.
18 Quòd destruat Anonymus statum Ecclesiæ Monarchicu, cum dicit ad iustam moderationem non vnius tantùm Romani Pontificis, sed duorum aut trium cõsensum requiri. pag. 75.
19 Pontificis præsentiã in Concilÿs non adimere Episcopis ius definiendi, pag. 76.
20 Expositio hæretica Anonymi, quâ promissionem Christi de fide Petri non defecturâ, ad solum tempus pabionis refert. pag. 79.
21 De fallacià dicti secundum quid, ad dictum simpliciter. pag. 85.
22 Propositio Anonymi seditiosa: præstat lege quã Rege gubernari, vbi ostenditur eam hæreticis fauere. pag. 86.
23 Anonymu viam sternere ad inobedientiam, & ad appellationes continuas, cum decretales & bullas Pontificum affirmat non esserecipiendas, nisi antiquis conformes sint: vbi ostenditur eum Canonem Si Romanorum & Canonem omnia falsò citasse. pag. 92.
24 Hæresi affine esse quod ait, omnes decretales editas ante Nicenum Conciliu esse exiguæ fidei. & de Hincmaro Rhemensi. pag. 94.
25 Lutheri, Caluini, & valdensium propositio, Ponticem non posse condere Canones. pag. 99.
26 Contra fidem esse hanc Anonymi propositionem, à Gregorÿ VII. tepore omnes nationes Christianas suisse summis ignorantiæ tenebris consopitas, & de Gregorio VII. pag. 109.
27 Pebimè sentire Anonymum cum innuit Pontificem esse superfluum, & non necessarium. pag. 112.
28 Quòd summus Pontifex sine Concilio Episcoporum Aristocratico excommunicationes legitimè ferat, & olim tulerit. pag. 115.
29 Quòd imprudent eradduxerit Anonymus verbailla Christi, Regnum meum nõ est de hoc mundo, &, vulpes foueas habent, filius aute hominis non habet vbi caput reclinet. pag. 119.
30 Quòd adulterauerit dictum Constantini, vos intra, ego autem extra à Deo Episcopus constitutus sum. pag. 120.
31 Exponitur dictum Optati Mileuitani Ecclesia est in Republicâ. pag. 123.
32 Schismatica propositio, Principes politicos posse Concilia Oecumenica conuocare. pag. 127.
33 Quòd Petrus non sit per Ecclesiam. pag. 133.
34 Quòd Anonymus ignoranter, nedicam hæreticè distinerit statum à Regimine, & illum voluerit Monarchicum, hoc verò Aristocr aticum. pag. 138.
35 Explicantur duæ propositiones quas dicit non esse vnius abis. pag. 139.
36 Quòd falsa & stulta sit ea propositio, nos nõ posse esse beatos nisi libertate ferendæ sententiæ in Concilijs. pag. 141.
37 Quòd Papa solu deponi possit propter hæresim. p. 143.
38 Quòd summi Pontifices etiam in propriâ causâ audiendi sint. pag. 148.
39 Quòd Catholici non sint despoticè Pontifici Romano subiecti, eti amsi ipse sit supremus in Ecclesia. pag. 150.
40 Quòd Anonymus contradicat decretis Facultatis Parisiensis. pag. 152.
41 Recensentur Doctoru Parisiesium, à quibus recebit Anonymus, locupletibima contra ipsum testimonia. pag. 193.
42 Breuis ad Anonymum exhortatio. pag. 159.