BREVIARIVM SEV CONSPECTVS
TOTIUS OPERIS.
Tractationem Pragensem ab Imperatore & Saxone con-
tra Protestantes, Suecos & Francos initam, pag. 3. pro-
batur esse nullam, irritam, iniquam, pag. 5. ex quinque
capitibus seu Nullitatibus generalibus.
PRIMA NULLITAS ex parte Imperatoris.
pag. 5.
I. Quia tractatio de bonis Ecclesiasticis excedit porestatem Caesaream.
pag. 7.
II. Quia fundata est in Transactione Passaviensi, quae nullius est apud Austriacos momenti.
pag. 8.
III. Imperatores ipsi fatentur sui juris non esse, quicquam in negotio religionis statuere.
p. 10.
IV. Ideoque ejusmodi pactis cum Haereticis sese obligatos non esse.
p. 10.11.
V. Quia ipsa tractatio Pragensis Imperatori & Catholicis perquam est ignominiosa.
p. 12.
SECUNDA NULLITAS ex parte Ducis Saxoniae.
p. 13.
I. Quia ipse, licet Protestantium principem se ferat, tamen divortio isto suas sociorumque vires pessumdat.
p. 13.
II. Quia tractatio pacis communis excedit potestatem Ducis Saxoniae.
p. 14.
III. Quia Transactio ista Ducis Saxoniae Protestantibus damnosa est & insidiosa.
p. 15.
IV. Et ex immani ingratitudine, & horrenda proditions emanat.
p. 16, 17.
TERTIA NULLITAS ex parte Protestantium.
p. 19.
I. Quia Protestantes incitati à Saxone bellum Imperatori intulerunt.
p. 19.
II. Quia non ad pacem, sed ad bellum novum consentire coguntur.
p. 20.
III. Regnum Bohemiae familiae Austriacae malè redditur haereditarium.
p. 22.
IV. Silesia insons juribus suis spoliata.
p. 25.
V. Lusatia iniquè à Regno Bohemiae distracta.
p. 27.
VI. Dignitas Electoralis Palatina male in Bavarum translata.
p. 28.
VII. Bavaris ex antiquo jus nullum in Electoratu.
p. 30, 31.
QUARTA NULLITAS ex parte Suecorum.
p. 36.
I. Quia Sueci suo nomine belligerantes, suo etiam jure pacisci debent.
p. 36.
II. Quia Dux Saxoniae privato nomine Suecis ultrices Diras debet.
p. 37.
III. Quia Sueci foedera & militiam turpiter deserere non possunt.
p. 38.
IV. Nec sub infida Saxonis cautione cum Austriacis pacisci audent.
p. 39.
QUINTA NULLITAS ex parte Francorum.
p. 40.
I. Quia Rex Christianißimus protectionis jure fidem Catholicam in Imperio conservavit.
p. 40, 41.
II. Protectio principum & Ordinum Imperii, Regi Francorum crimini dari nonpotest.
p. 41, 42.
III. Illustrißimus Trevirorum Elector justè & opportunè Francorum protectionem obtinuit.
p. 42.
IV. Quia Caesar lites privatas Hispanorum cum Francis toti Imperio communes facere conatur.
p. 45.
V. Quia Imperatorem causa Lotharingica nihil attinet.
p. 45, 46.
Rejiciendam igitur conspirationem istam Triumviralem; & pacem veram, honestam, & universalem, communibus armis propugnandam, concluditur.
pag. 46.47.