INDEX
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE.
PARS PRIMA.
De principiis cognitionis humanae.
1. Veritatem inquirenti, semel in vitae de omnibus, quantum fieri potest, esse dubitandum.
1
2. Dubia etiam pro falsis habenda.
1
3. Hanc interim dubitationem ad usum vitae non esse referendam.
1
4. Cur possimus dubitare de rebus sensibilibus.
1
5. Cur etiam de Mathematicis demonstrationibus.
2
6. Nos habere liberum arbitrium, ad cobibendum assensum in dubiis, sicque ad errorem vitandum.
2
7. Non posse à nobis dubitari, quin exsistamus dum dubitamus; atque hoc esse primum quod ordine philosophando cognoscimus.
2
8. Distinctionem inter animam & corpus, sive inter rem cogitantem & corpoream hinc agnosci.
3
9. Quid sit cogitatio.
3
10. Quae simplicissima sunt & per se nota, definitionibus Logicis obscuriora reddi; & talia inter cognitiones studio acquisitas non esse numeranda.
3
11. Quomodo mens nostra notior sit quàm corpus.
4
12. Cur non omnibus aeque innotescat.
4
13. Quo sensu reliquarum rerum cognitio à Dei cognitione dependeat.
5
14. Ex eo quòd existentia necessaria, in nostro de Deo conceptu contineatur, rectè concludi Deum exsistere.
5
15. Non eodem modo in aliarum rerum concept. Bus exsistentiam necessariam, sed contingentem dumtaxat contineri.
6
16. Praejudicia impedire, quò minùs ista necessitas exsistentiae Dei, ab omnibus clarè cognoscatur.
6
17. Quò cujusque ex nostris ideis objectiva perfectio major est, eò ejus caussam esse debere majorem.
6
18. Hinc rursus concludi, Deum exsistere.
7
19. Et si Dei naturam non comprehendamus, ejus tamen perfectiones omni aliâ re clariùs à nobis cognosci.
7
20. Nos non à nobis ipsis, sed à Deo factos, eumque proinde exsistere.
8
21. Exsistentiae nostrae durationem sufficere, ad exsistentiam Dei demonstrandam.
8
22. Ex nostro modo exsistentiam Dei cognoscendi, omnia ejus attributa naturali ingenii vi cognoscibilia simul cognosci.
8
23. Deum non esse corporeum, nec sentire ut nos, nec velle malitiam peccati.
9
24. A Dei cognitione ad treaturarum cognitionem perveniri, recordando eum esse infinitum, & nos finitos.
9
25. Credenda esse omnia quae à Deo revelata sunt, quamvis captum nostrum excedant.
10
26. Nunquam disputandum esse de infinito; sed tantùm ea in quibus nullos fines advertimus, qualia sunt extensio mundi, divisibilitas partium materiae, numerus stellarum, &c. pro indefinitis habendae.
10
27. Quae differentia sit inter indefinitum & infinitum.
10
28. Non causas finales rerum creatarum, sed efficientes esse examinandas.
11
29. Deum non esse errorum caussam.
11
30. Hinc sequi omnia quae clarè percipimus, verae esse, ac tolli dubitationes antè recensitas.
11
31. Errores nostros, si ad Deum referantur, esse tantùm negationes; si ad nos, privationes.
12
32. Duos tantùm in nobis esse modos cogitandi, perceptionem scilicet intellectûs, & operationem voluntatis.
12
33. Nos non errare, nisi cùm de re non satis perceptâ judicamus.
12
34. Non solùm intellectum, sed etiam voluntatem requiri ad judicandum.
13
35. Hanc illo latiùs patere, errorumque caussam inde esse.
13
36. Errores nostros Deo imputari non posse.
13
37. Summam esse hominis perfectionem quòd agat liberè, sive per voluntatem, & per hoc laude vel vituperio dignum reddi.
13
38. Esse defectum in nostrâ actione, non in nostrâ naturâ, quòd erremus; Et saepe subditorum culpas aliis dominis, nunquam autem Deo tribui posse.
14
39. Libertatem arbitrii esse per se notam.
14
40. Certum etiam omnia esse à Deo praeordinata.
15
41. Quomodo arbitrii nostri libertas & Dei praeordinatio, simul concilientur.
15
42. Quomodo quamvis nolimus falli, fallamur tamen per nostram voluntatem.
15
43. Nos nunquam falli, cùm solis clarè & distinctè perceptis assentimur.
16
44. Nos semper malè judicare, cùm assentimur non clarè perceptis, et si casu incidamus in veritatem idque ex eo contingere, quòd supponamus ea fuisse antea satis à nobis perspecta.
 
45. Quid sit perceptio clara, quid distincta.
16
46. Exemplo doloris ostenditur, claram esse posse perceptionem, et si non ît distincta; non autem distinctam, nisi sit clara.
17
47. Ad primae aetatis praejudicia emendanda, simplices notiones esse considerandas, & quid in quaqus sit clarum.
17
48. Omniae quae sub perceptionem nostram cadunt, spectari ut res rerumve affectiones, vel ut ateruas veritates; & rerum enumeratio.
17
49. AEternas veritates non posse ita numerari, sed nec esse opus.
18
50. Eas clarè percipi, sed non omnes ab omnibus, propter praejudicia.
19
51. Quid sit substantiae: & quòd istud nomen Deo & creaturis non conveniat univocè.
19
52. Quòd menti & corpori univocè conveniat, & quomodo ipsa cognoscatur.
19
53. Cujusque substantia unum esse praecipuum attributum, ut mentis cogitatio, corporis extensio.
20
54. Quomodo claras & distinctas notiones habere possimus, substantiae cogitantis, & corporeae, item Dei.
20
55. Quomodo duratio, ordo, numerus etiam distinctè intelligantur.
21
56. Quid sint modi, qualitates, attributa.
21
57. Quaedam attributa esse in rebus; aliae in cogitations. Et quid duratio & tempus.
21
58. Numerum & universalia omnia, esse tantùm modos cogitandi.
22
59. Quomodo universalia fiant: & quae sint quinque vulgata; genus, species, differentia, proprium, accidens
22
60. De distinctionibus, ac primò de reali.
23
61. De distinctione modali.
24
62. De distinctione rationis.
24
63. Quomodo cogitatio & extensio distinctè cognosci possint; ut constituentes naturam mentis & corporis.
25
64. Quomodo etiam ut modi substantiae.
25
65. Quomodo ipsarum modi sint etiam cognoscendi.
26
66. Quomodo sensus, affectus & appetitus, clarè cognoscantur; quamvis sape de iis malè judicemus.
26
67. In ipso de dulare judicia sape nos falli.
27
68. Quomodo in istis id, quod clarè cognoscimus, ab eo in quo falli possumus, sit distinguendum.
27
69. Longè aliter cognosci magnitudinem, figuram, &c. quàm colores, delores, &c.
28
70. Nos posse duobus modis de sensibilibus judicium ferre; quorum uno errorem praecavemus, alio in errorem incidimus.
28
71. Praecipuam errorum causam, à praejudiciis infantiae procedere.
29
72. Alieram errorum causam esse, quòd praejudiciorum oblivisci nequeamus.
30
73. Tertiam caussam esse, quòd defatigemur, ad ea, quae sensibus praesentia non sunt, attendendo: & ideò assueti simus de illis non ex praesenti perceptione, sed ex praeconcepta opinione judicare.
31
74. Quartam caussam esse, quòd conceptus nostros verbis, quae rebus accuratè non respondent, alligemus
31
75. Summa eorum quae observandae sunt, ad rectè philosophandum.
32
76. Autoritatem divinam, perceptioni nostrae esse praeferendam: sed câ seclusâ non decere Philosophum aliis quàm perceptis assentiri.
33
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
Pars secunda.
De Principtis rerum materialium.
1. Qvibus rationibus rerum materialium exsistentia certò cognoscatur.
33
2. Quibus etiam cognoscatur corpus humanum menti esse arctè conjunctum.
34
3. Sensuum perceptiones, non quid revera sit in rebus; sed quid humano composito prosit vel obsit, docere.
35
4. Naturam corporis non in pondere, duritie, colore, aut similibus; sed in solâ extensione consistere.
35
5. Praejudicia de rarefactione & de vacuo, hanc corporis naturam obscuriorem facere.
35
6. Quomodo fiat rarefactio.
36
7. Eam non posse ullo alio modo intelligibili explicari.
36
8. Quantitatem & numerum differre tantùm ratione à re quantâ & numeratâ.
37
9. Substantiam corp ream, cùm à quantitate suâ distinguitur, confusè concipi tanquam incorpoream.
38
10. Quid su spatium, sive locus internus.
38
11. Quomodo in re non differat à substantiâ corporeâ.
38
12. Quomodo ab eadem differat in modo, quo concipitur.
39
13. Quid sit locus externus.
40
14. In quo differant locus & spatiu.
40
15. Quomodo locus externus, pro superficie corporis ambientis rectè sumatur.
41
16. Repugnare ut detur vacuum, sive in quo nulla planè sit res.
41
17. Vacuum ex vulgi usu non excludere omne corpus.
42
18. Quomodo emendandum sit praejudicium de vacuo absolutè sumto.
42
19. Ex his ea confirmari, quae de rarefactione dicta sunt.
43
20. Ex his etiam demonstrari, nullas atomos dari posse.
44
21. Item mundum esse indefinitè extensum.
44
22. Item unam & eandem esse materiam & terrae; ac plures mundos esse non posse.
45
23. Omnem materiae variationem, sive omnem eius formarum diversitatem pendere à motu.
45
24. Quid sit motus juxta vulgarem sensum.
45
25. Quid sit motus propriè sumtus.
46
26. Non plus actionis requiri ad motum, quàm ad quietem.
46
27. Motum & quietem esse tantùm diversos modos corporis moti.
47
28. Motum propriè sumtum non referri, nisi ad corpora contigua ejus quod movetur.
47
29. Necreferri, nisi ad ea corpora contigua: quae tanquam quiescentia spectantur.
48
30. Cur ex duobus corporibus contiguis quae separantur ab invicem, unum potiùs quàm aliud moveri dicatur.
48
31. Quomodo in eodem corpore, innumeri diversi motus esse possint.
49
32. Quomodo etiam motus propriè sumtus, qui in quoque corpore unicus est, pro pluribus sumi possit.
50
33. Quomodo in omni motu integer circulus corporum simul moveatur.
50
34. Hinc sequi divisionem materiae in particulas revera indefinitas, quamvis eae nobis sint incomprehensibiles.
52
35. Quomodo fiat ista divisio; & quòd non sit dubitandum quin fiat, et si non comprehendatur.
52
36. Deum esse primariam motûs caussam: & eandem semper motûs quantitatem in universo conservare.
53
37. Prima lex naturae: quod unaquaeque res quantum in se est, semper in eodem statu perseveret; sicque quod semel movetur, semper moveri pergat.
54
38. De motu projectorum.
55
39. Altera lex naturae: quòd omnis motus ex se ipso sit rectus; & ideò quae circulariter moventur, tenderae semper, ut recedant à centro circuli quem describunt.
55
40. Tertialex: quòd unum corpus alteri fortiori occurendo, nihil amittat de suo motu; occurendo verò minus forti, tantum amittere, quantum in illud transfert.
57
41. Probatio prioris partis hujus regulae.
57
42. Probatio posterioris partis.
58
43. In quo consistat vis cujusque corporis ad agendum vel resistendum.
58
44. Motum non esse motui contrarium, sed quieti; & determinationem in unam partem determinationi in partem oppositam.
59
45. Quomodo possit determinari, & quantum cujusque corporis motus mutetur propter aliorum corporum occursum; idque per regulas sequentes.
59
46. Primae.
59
47. Secundae.
60
48. Tertia.
60
49. Quarta.
60
50. Quinta.
60
51. Sexta.
61
52. Septima.
61
53. Harum regularum usum esse difficilem, propterca quòd unum quod que corpus à multis simul tangatur.
62
54. Quae sint corpora dura, quae fluidae.
62
55. Durorum partes nullo alio glutino simul jungi quàm earum quiete.
62
56. Fluidorum particulas aequali vi versus omnes partes moveri. Et corpus durum in fluido exsistens, à minimâ vi posse determinari ad motum.
63
57. Etusdem rei demonstratio.
65
58. Si quae fluidi particulae tardiùs moveantur, quàm corpus durum in eo exsistens, illud hac in parte fluidi rationem non habere.
66
59. Corpus durum ab alio duro impulsum, non omnem suum motum ab eo mutuari, sed partem etiam à fluido circumjacente.
66
60. Non posse tamen ab isto fluido majorem celeritatem acquirere, quàm habeat à duro, à quo impulsum est
67
61. Cùm corpus fluidum totum simul versus aliquam partem fertur, necessariò secum deferre corpus durum quod in se continet.
67
62. Cùm corpus durum à fluido sic defortur, non idcirco moveri.
68
63. Cur quaedam corpora tam dura sint, ut quamvis parva, non facilè manibus nostris dividantur.
68
64. Non alia principia in Physicae, quàm in Geometriì, vel in Mathesi abstractà à me admitti, nec optari. quia sic omnia naturae phaenomena explicantur, & certae de iis demonstrationes dari possunt.
69
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
Pars tertia.
De Mundo adspectabili.
1. Opera Dei nimis ampla cogitari non posse.
70
2. Cavendum esse, ne nimis superbè de nobis ipsis sentientes, fines quos Deus sibi proposuit in creando mundo, à nobis intelligi supponamus
70
3. Quo sensu dici possit, omnia propter hominem facta esse.
71
4. De phaenomenis, sive experimentis; & quis eorum usus ad philosophandum.
71
5. Que sit ratio distantiae & magnitudinis inter Solem, Terram & Lunam.
72
6. Que sit distantia reliquorum planetarum à Sole.
72
7. Fixas non posse supponi nimis remotas.
72
8. Terram è coelo conspectam non apparituram esse nisi ut Planetam, love aut Saturno minorem.
72
9. Solem & Fixas propriâ luce fulgere.
73
10. Lunam & alios Planetas lucem à Sole mutuari.
73
11. Terram ratione luminis à Planetis non differre.
73
12. Lunam, cùm nova est, à Terrâ illuminari.
74
13. Solem inter Fixas, & Terrain inter Planetas posse numerari.
74
14. Fixas eandem semper à se mutuò distantiam retinere; non autem Planetas.
74
15. Easdem Planetarum apparentias per varias hypotheses posse explicari.
74
16. Hypothesim Ptolemaei apparentiis non satisfacere.
75
17. Hypotheses Copernici & Tychonis non differre, in quantum hypotheses.
75
18. Tychonem verbo minus, sed re plus motús Terrae tribuere, quàm Copernicum.
75
19. e accuratiùs quàm Copernitum; & veriùs quàm Tychonem, Terrae motum negare.
75
20. Fixas supponendas esse à Saturne quam maximè distantes.
76
21. Solem instar flammae, ex materiâ quidem valde mobili constare, scd non ideò ex uno loco in alium migrare.
76
22. Solem à flammâ differre, quòd non ita egeat alimento.
76
23. Fixas omnes in eadem sphaerâ non versari; sed unamquamque vastum spatium circa se habere, aliis fixis destitutum.
77
24. Coelos esse fluidos.
79
25. Coelos omnia corpora in se contenta secum deferre.
79
26. Terram in coelo suo quiescere, sed nihilominus ab eo deferri.
79
27. Idemque sentiendum esse de omnibus Planetis.
79
28. Terram, propriè loquendo, non moveri, nec ullos Planetas, quamvis à coelo transferantur.
80
29. Nullum etiam motum Terrae esse tribuendum, quamvis motus impropriè juxta usum vulgi sumatur; sed tunc rectè dici alios Planetas moveri
80
30. Planetas omnes circa Solem à coelo deferri.
81
31. Quomodo Singuli Planetae deferantur.
82
32. Quomodo etiam Solis maculae.
83
33. Quomodo etiam Terra circa proprium centrum, & Luna circa Terram vehatur.
83
34. Motus coelorum non esse perfectè circulares.
84
35. De aberratione Planetarum in latitudinem.
84
36. De motu in longitudinem.
85
37. Phaenomena omnia per hanc hypothesin facillimè intelligi.
85
38. luxta Tychonis hypothesim discendum esse, Terram moveri circa proprium centrum.
85
39. Ac etiam illam moveri circa Solem motu annuo.
86
40. Terrae traslationem nullam efficere adspectûs diversitatem in Fixis, propter maximan ipsarum distantiam.
87
41. Hanc etiam fixarum distantiam requiri ad motus Cometarum, quos jam constat esse in coelo.
87
42. Omnia quae hîc in Terra videmus ad phaenomena etiam pertincre; sed non opus esse initio ad cuncta respicere.
88
43. Vix fieri posse quin caussae, ex quibus omnia phaenomena clarè deducuntur, sint verae.
88
44. Me tamen eas, quas hîc exponam, pro bypothesibus tantùm habere velle.
89
45. Meque etiam hic nonnullas assumturum, quas constat falsas esse.
89
46. Quaenam sint ea, quae hic assumo ad phaenomena omnia explicanda
90
47. Harum suppositionum falsitatem non impedire, quò minùs ea qua ex ipsis deducentur, vera & certa esse possint.
91
48. Quomodo omnis coelestis materiae particulae facta sint sphaericae.
93
49. Circa istas particulas sphaerica aliam esse debere materiam subtiliorem.
93
50. Hujus subtilioris materiae particulas facillimè dividi.
94
51. Easdem celerrimè moveri.
94
52. Tria esse hujus mundi adspectabilis elementa.
94
53. Tres etiam in illo coelos distingui posse.
95
54. Quomodo Sol & fixae formatae sint.
95
55. Quid sit lux.
97
56. Quis conatus ad motum in rebus inanimatis sit intelligendus.
97
57. Quomodo in eodem corpore conatus ad diversos motus simul esse possint.
97
58. Quomodo ea, quae circulariter moventur, conentur recedere à centre sui motûs.
99
59. Quanta sit vis istius conatus.
100
60. Hunc conatum reperiri an materià coelorum.
101
61. Ipsum efficere, ut corpora Solis & Fixarum sint rotunda.
102
62. Eudem efficere, ut materia coelestis ab omnibus punctis cirumferentia cujusque stella vel Solis, recedere conetur.
103
63. Globulos materia coelestis, se mutuò non impedire in isto conatu.
104
64. Omnes lucis proprietates in isto conatu invenirs; adeò ut lux ejus opecerni posset tanquam ex stellis manans, essi nulla vis effet in ipsis stellis.
104
65. Cujusque vorticis coelorum polos tangere partes aliorum vorticum abeorum polis remotas.
105
66. Motus istorum vorticum aliquo modo inflecti, ut inter se consentiant.
107
67. Duorum vorticum polos se mutuò tangere non posse.
108
68. Vortices istos esse magnitudine inaquales.
108
69. Materiam primi elementi, ex polis cujusque vorticis fluere versus centrum, & ex centro versus alias partes.
109
70. Idem de materiâ secundi elementi non posse intelligi.
109
71. Que sit ratio hujus diversitatis.
111
72. Quomodo moveatur materia, quae Solem componit.
113
73. Varias esse inaequalitates in situ corporis Solis.
115
74. Varias etiam esse in ejus materiae motu.
117
75. Eas tame non impedire, ne cjus figura sit rotunda.
119
76. De motu primi elementi dum versatur inter globulos sencundi.
119
77. Quomodo Solis lumen non modò versus Eclipticam, sed etiam versus polos se diffundat.
121
78. Quomodo versus Eclipticam se diffundat.
121
79. Quàm facilè ad motum unius exigui corporis, alia quam-maximè abeo remota moveantur.
123
80. Quomodo lumen Solis tendat versus polos
123
81. An aequalis sit ejus vis in polis & in eclipicâ.
125
82. Globulos secundi elementi Soli vicinos mino es esse, ac celeriùs moveri quàm remotiores, usque ad certam distantiam; ultra quam sunt omnes magnitudine aequales, & eò celeriùs moventur, quò sunt à Sole remotiores.
127
83. Cur remotissimi celeriùs moveantur quàm aliquantò minùs remoti.
127
84. Cur Solis proximi, celeriùs etiam ferantur, quàm paulò remotiores.
128
85. Cur iidem Solis proximi, sint remotioribus minores.
130
86. Globulos sencundi elementi variis modis simul moveri, quo fit ut planè sphaerici reddantur.
132
87. Varios esse gradus celeritatis in minutiis primi elementi.
132
88. Eas ejus minutias quae minimùm habent celeritatis, facilè id ipsum quod habent aliis transferre, ac sibi mutuò adhaerere.
133
89. Tales minutias sibi mutuò adhjaerentes, praecipiè inveniri eâmmateriâ primi elementi, quae à polis ad centra vorticum fertur.
134
90. Qualis sit figura istarum minutiarum, quae particulae striatae deinceps vocabuntur.
134
91. Istas particulas ab oppositis polis venientes, contrario modo esse intortas.
135
92. Tres tantùm strias in ipsis esse.
135
93. Inter particulas striatas, & omnium minutissimas, varias esse aliarum magnitudines in primo elemento.
136
94. Quomodo ex iis maculae in Solis vel stellarum superficie generentur.
137
95. Hinc cognosci praecipuas harum macularum proprietates.
137
96. Quomodo istae maculae dissolvantur, ac novae generentur.
138
97. Cur in quarundam extremitate colores iridis appareant.
138
98. Quomodo maculae in faculas vertantur, vel contrà.
139
99. In quales particulas maculae dissolvantur.
139
100. Quomodo ex ipsis ather circa Solem & stellas generetur. Huncque aetherem & istas maculas ad tertium elementum referri.
140
101. Macularum productionem & dissolutionem à caussis valde incertis pendere.
140
102. Quomodo eadem macula totum aliquod sidus tegere possit.
140
103. Cur Sol aliquando visus sit obscurior; & cur quarundam stellarum magnitudines apparentes mutentur.
141
104. Cur aliquae fixae dispareant, vel ex improviso appareant.
141
105. Multos esse meatus in maculis, per quos liberè transcunt particulae striatae.
142
106. Quae sit dispositio istorum meatuum: & cur particulae striatae per illos retrogredi non possint.
143
107. Cur etiam quae veniunt ab uno polo, non transeant per eosdem meatus, quàm quae veniunt ab alio.
144
108. Quomodo materia primi elementi, per istos meatus fluat.
144
109. Quòd alu etiam meatus illos decussatum intersecent.
146
110. Quòd lumen stellae per maculam vix possit transire.
146
111. Descriptio Stellae ex improviso apparentis.
146
112. Descriptio Stellae paulatim disparentis.
149
113. In omnibus maculis multos meatus à particulis striatis excaevari,
150
114. Eandem stellam posse per vices apparere ac disparerre
151
115. Totum aliquando vorticem, in cujus centro est stella, destrui posse.
151
116. Quomodo destrui possit, antequam multa maculae circa ejus stellam sint congregatae.
152
117. Quomodo permultae maculae circae aliquam stellam esse possint, antequam ejus vortex destruatur.
154
118. Quomodo istae multae maculae generentur.
155
119. Quomodo Stella fixa mutetur in Cometam, vel in Planetam.
156
120. Quò feratur talis Stella, cùm primùm desinit fixa esse.
157
121. Quid per corporum soliditatem. & quid per eorum agitationem intelligamus.
159
122. Soliditatem non à solâ materià, sed etiam à magnitudine ac figurâ pendere.
159
123. Quomodo globuli coelestes, integro aliquo sidere solidiores esse possint.
160
124. Quomodo etiam esse possint minùs solidi.
161
125. Quomodo quidam sint aliquo sidere magis solidi; alii minùs.
162
126. De principio motus Cometae.
162
127. De continuatione motûs Cometae per diversos vortioes.
164
128. Phaenomena Cometarum.
166
129. Horum Phaenomenun explicatio.
166
130. Quomodo Fixarum lumen ad Terram vsque perveniat.
168
131. An Fixae in veris locis videantur & quid sit Firmamentum.
170
132. Cur Cometae à nobis non videantur, cùm sunt extra nostrum coelum; & obiter cur carbones sint nigri, & cineres albi.
170
133. De Cometarum comâ, & variis ejus phaenomenis.
173
134. De quadam refractione, à quâ ista comae dependet.
174
135. Explicatio istius refractionis.
174
136. Explicatio apparitionis comae.
176
137. Quomodo etiam trabes appareant.
178
138. Cur Cometarum cauda, non semper in parte à Sole directè aversa, nec semper recta videntur.
178
139. Cur tales comae circa Fixas aut Planetas non appareant.
179
140. De principio motûs Planeta.
180
141. Caussae, à quibus ejus errores pendent. Prima.
181
142. Secunda.
181
143. Tertia.
181
144. Quarta.
181
145. Quinta.
182
146. De prima productione omnium Planetarum.
182
147. Cur quidam Planetae sint aliis à Sole remotiores: idque ab eorum magnitudine solâ non pendere.
183
148. Cur Soli viciniores celeriùs aliis moveantur; & tamen ejus maculae sint tardissimae.
183
149. Cur Luna circa Terram gyret.
184
150. Cur Terra circa suum axem vertatur.
185
151. Cur Luna celeriùs feratur, quàm Terra.
186
152. Cur semper Lunae facies, quamproximè eadem sit Terrae obversa.
186
153. Cur Luna celeriùs incedat, & à suo motu medio minùs aberret in conjunctionibus, quàm in quadris: & cur ejus coelum non sit rotundum.
186
154. Cur secundarii Planetae qui sunt circa lovem, tam celeriter; qui verò sunt circa Saturnum, tam tardè vel nullo modo moveantur.
187
155. Cur poli AEquatoris & Eclipticae multùm distent ab invicem.
188
156. Cur paullatim ad invicem accedant.
189
157. Vltima & maximè generalis causa omnium inaequalitatum, quae in motibus corporum mundanorum reperiuntur.
189
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
Pars quarta.
De Terrâ.
1. Falsam hypothesim quâ jam antèusi sumus, esse retinendam, ad verus rerum naturas explicandas.
190
2. Quae sit generatio Terrae, secundùm istam hypothesim.
190
3. Distinctio Terrae in très regiones: & primae descriptio.
191
4. Descriptio secundae.
192
5. Descriptio tertiae.
192
6. Particulas tertii elementi, quae sunt in hac tertiâ regione, esse debere satis magnas.
192
7. Ipsas à primo & secundo elemento posse immutari.
193
8. Esse majores globulis secundi elementi, sed iisdem esse minùs solidas & minùs agitatas.
193
9. Eas ab initio sibi mutuò incubuisse circa Terram.
193
10. Varia circa ipsas intervalla materiae primi & secundi elementi relictae esse.
194
11. Globulos secundi elementi, eò minonores initio fuisse, quò centro Terrae viciniores.
194
12. Meatusque inter ipsas habuisse angustiores.
195
13. Non semper crassiores, tonuioribus inferiores fuisse.
195
14. De primà formatione diversorum corporum in tertiâ Terrae regione.
195
15. De actionibus, quarum ope istae corpora genita sunt; ac primò de generali globulorum coelestium motu.
195
16. De primo hujus prima actionis effectu, quòd reddat corporae pellucida.
196
17. Quomodo corpus solidum & durum, satis multos meatus hab repossit, ad radios luminis transmittendos.
197
18. De secundo illius primae actionis effectu, quòd una corporae ab aliis secernat, & liqures expurget.
197
19. De tertio effectu; quòd liquorum guttas redat rotundas.
198
20. Explicatio secundae actionis, quae gravitas vocatur.
199
21. Omnes Terrae partes, si solae spectentur, non esse graves, sed leves,
199
22. In quo consistat levitas materiae coelestis.
200
23. Quomodo partes omnes terrae, ab istâ materiâ coelesti deor um pellantur, & ita fiant graves.
200
24. Quanta sit in quoque corpore gravitas.
201
25. Ejus quantitatem non respondere quantitati materiae cujusque corporis.
202
26. Cur corpora non gravitent in locis suis naturalibus.
202
27. Gravitatem corpora deprimere versus centrum Terrae.
203
28. De tertiâ actione, quae est lumen; quomodo particulas aëris commoveat.
204
29. De quartâ quae est calor: quid sit, & quomodo sublato lumine perseveret.
205
30. Cur altiùs penetret, quàm lumen.
205
31. Cur corpora ferè omnia rarefaciat.
205
32. Quomodo suprema Terrae regio, in duo diversa corpora fuerit primùm divisa.
206
33. Distinctio particularum terrestrium in tria summa genera.
207
34. Quomodo tertium corpus inter duo priora factum sit.
207
35. Particulas tantùm unius generis in isto corpore contineri.
208
36. Duas tantùm in eo esse species istarum particularum.
209
37. Quomodo infimum corpus C, in plura alix fuerit div sum.
210
38. De formatione alterius quarti corporis supra tertium.
211
39. De hujus quarti corporis accretione. & tertii expurgatione.
211
40. Quomodo hoc tertium corpus fuerit mole imminutum, & spatium aliquod inter se & quartum reliquerit.
212
41. Quomodo multae fissurae in quarto factae sint.
214
42. Quomodo ipsum in varias partes sit confractum.
215
43. Quomodo tertium corpus supra quartum ex parte ascenderit, & ex parte infra remanserit.
216
44. Inde in superficie Terrae ortos esse montes, campos, maria, &c.
216
45. Quae sit aëris natura.
217
46. Cur facilè rarefiat, & densetur.
218
47. De violentâ ejus compressione in quibusdam machinis.
218
48. De aquae naturâ: & cur facilè modò in aërem, modò in glaciem vertatur.
218
49. De fluxu & refluxu maris.
219
50. Cur aqua horis 6 1/5 ascendat, & horis 6 1/5 descendat.
221
51. Cur astus maris sint majores, cùm Luna plen est vel nova.
221
52. Cur in aequinoctiis sint maximi.
221
53. Cur aër & aqua semper ab Oriente in Occidentem fluant.
222
54. Cur in eâdem poli altitudine, regiones quae mare habent ad Orientem, sint aliis magis temperatae.
223
55. Cur nullus sit fluxus nec refluxus in lacubus aut stagnis: & cu, invariis litoribus variis horis fiat.
223
56. Quomodo ejus caussae particulares, in singulis litoribus sint investigandae.
223
57. De natura Terrae interioris.
224
58. De naturâ argenti vivi.
225
59. De inaequalitate caloris interiorem Terram pervadentis.
225
60. De istius caloris actione.
226
61. De succis acribus & acidis, ex quibus siunt atramentum sutorium, alumen, &c.
227
62. De materia oleagineae bituminis, sulphuris, &c.
227
63. De Chymicorum Principiis, & quomodo metalla in fodinas aescendant.
228
64. De Terrâ exteriore; & de origine fontium.
228
65. Cur mare non augeatur ex eo, quòd flumina in illud fluant.
229
66. Cur fontes non sint salsi, nec mare dulcescat.
229
67. Cur-in quibusdam puteis aqua sit salsa.
230
68. Cur etiam ex quibusdam montibus sal effodiatur.
230
69. De nitro aliisque salibus, à sa le marino diversis.
230
70. De vaporibus, spiritibus, & exhalationibus à terrâ interiore ad exteriorem ascendentibus.
231
71. Quomodo ex variâ eorum misturâ, varia lapidum, aliorumque fossilium generae oriantur.
231
72. Quomodo metalla ex terrâ interiore ad exteriorem perveniant; & quomodo minium fiat.
232
73. Cur non in omnibus terrae locis metalla inveniantur.
232
74. Cur potissimùm inveniantur in radicibus montium, versus Meridiem & Orientem.
232
75. Fodinas omnes esse in terrâ exteriore; nec posse unquam ad interiorem fodiendo perveniri.
232
76. De sulphure, bitumine, argillâ, oleo.
233
77. Quomodo fiat terrae motus.
233
78. Cur ex quibusdam montibus ignis erumpat.
233
79. Cur plures concussiones fieri soleant in terrae motu: Sicque per aliquot horas aut dies interdum duret.
234
80. De naturâ ignis, ejusque ab aëre diversitate.
234
81. Quomodo primùm excitetur.
235
82. Quomodo conservetur.
235
83. Cur egeat al mento.
236
84. Quomodo ex silicibus excutiatur.
236
85. Quomodo ex lignis siccis.
237
86. Quomodo ex collectione radiorum Solis.
238
87. Quomodo à solo motu valde violento.
238
88. Quomodo à diversorum corporum misturâ.
239
89. In fulmine, in stellis trajicientibus.
239
90. In iis quae lucent & non urunt: ut in stellis cadentibus.
240
91. In guttis aquae marinae, in lignis putridis, & similibus.
240
92. In iis quae incalescunt & non lucent: ut in foeno incluso.
241
93. In calce aquâ aspersâ, & reliquis.
242
94. Quomodo in caevitatibus terrae ignis accendatur.
243
95. Quomodo candela ardeat.
243
96. Quomodo ignis in eâ conservetur.
244
97. Cur ejus flamma sit acuminata; & fumus ex eâ egrediatur.
244
98. Quomodo aër & alia corpora flammam alant.
244
99. De motu aëris versus ignem.
245
100. De iis quae ignem exstinguunt.
245
101. Quid requiratur, ut aliquod corpus alendo igni aptum sit.
245
102. Cur flamma ex spiritu vini linteum non urat.
246
103. Cur spiritus vini facillimè ardeat.
246
104. Cur aqua difficillimè.
246
105. Cur vis magnorum ignium, ab aquâ aut salibus injectis augeatur.
246
106. Qualia sint corpora quae facilè uruntur.
247
107. Cur quaedam inflammentur; alia non.
247
108. Cur ignis aliquandiu in prunis se conservet.
247
109. De pulvere tormentario ex sulphure, nitro & carbone confecto; ac primo, de sulphure.
248
110. De nitro.
248
111. De sulphuris & nitri conjunctione.
248
112. De motu particularum nitri.
248
113. Cur flamma hujus pulveris valde dilatetur, & praecipuè agat versus superiora.
249
114. De carbone.
249
115. De granis hujus pulveris, & in quo praecipua ipsius vis consistat.
249
116. De lucernis diutissimè ardentibus.
250
117. De reliquis ignis effectibus.
251
118. Quanam corpora illi admota liquescant & bulliant.
252
119. Quanam siccentur & durescant.
252
120. De aquis ardentibus, insipidis, acidis.
252
121. De sublimatis & oleis.
253
122. Quòd mutato ignis gradu, mutetur ejus effectus.
253
123. De calce.
253
124. De vitro, quomodo fiat.
254
125. Quomodo ejus particulae simul jungantur.
254
126. Cur sit liquidum cùm candet, omnesque figuras facilè induat.
255
127. Cur, cùm frigidum est, sit valde durum.
256
128. Cur valde fragile.
256
129. Cur ejus fragilitas minuatur, silentè refrigeretur.
256
130. Cur sit pellucidum.
257
131. Quomodo fiat coloratum.
258
132. Cur sit rigidum instar areûs; & generaliter, cur rigida cùm inflexa sunt, fponte redeant ad priorem figuram.
258
133. De magnete. Repetitio eorum ex antè dictis, quae ad ejus explicationem requiruntur.
259
134. Nullos in aëre, nec in aquâ esse meatus recipiendis particulis striatis idoneos.
260
135. Nullos etiam esse in ullis corporibus terrae exterioris, praeterquam in ferro.
261
136. Cur tales meatus sint in ferro.
261
137. Quâ ratione etiam sint in singulis ejus ramentis.
261
138. Quomodo isti meatus apti reddantur, ad particulas striatas ab utravis parte venientes, admittendas.
262
139. Quae sit natura magnetis.
263
140. Quomodo fusione fiat chalybs, & quodvis ferrum.
263
141. Cur chalybs sit valde aurus, rigiduc, & fragilis.
264
142. Quae sit differentia inter chalybem, & aliud ferrum.
264
143. Quomodo chalybs temperetur.
265
144. Que sit differentia inter meatus magnetis, chalybis, & ferri.
266
145. Enumeratio proprietatum virtutis magnetica.
267
146. Quomodo particulae striatae per Terrae meatus fluant.
270
147. Quod difficilius transeant per aërem, aquam, & terram exteriorem, quàm per interiorem.
271
148. Quod faciliùs transeant per magnetem, quàm per alia corpora hujus terrae exterioris.
272
149. Qui sint poli magnetis.
272
150. Cur isti poli se convertant versus polos Terrae.
272
151. Cur etiam certà ratione versus ejus centrum se inclinent.
273
152. Cur unus magnes ad alium se convertat & inclinet, eodem modo atque ad Terram.
275
153. Cur duo magnetes ad invicern accedant, & quae sit cujusque sphaera activitatis.
275
154. Cur interdum se invicem refugiant.
277
155. Cur segmentorum magnetis partes, quae ante sectionem junctae erant, se mutuò etiam refugiant.
278
156. Cur duo puncta, quae priùs in uno magnete contigua erant, in ejus fragmentis sint poli diversae virtutis.
279
157. Cur eadem sit vis in quavis magnetis parte, ac in toto.
279
158. Cur magnes suam vim ferro sibi admoto communicet.
279
159. Cur ferrum pro variis modis, quibus magneti admovetur, ipsam diversimodè recipiat.
280
160. Cur ferrum oblongum eam non recipiat, nisi secundùm suam longitudinem.
280
161. Cur magnes nihil amittat de suâ vi, quam vis eam ferro communicet
281
162. Cur haec vis celerrimè ferro communicetur, sed diuturnitate temporis in eo confirmetur.
281
163. Cur chalybs ad cam recipiendam aptior fi, quàm vilius ferrum.
281
164. Cur major et communicetur à perfectiore magnete, quàm à minùs perfecto.
281
165. Curipsa etiam terra vim magneticam ferro tribuat.
282
166. Cur vis magnetica in Terrâ debilior sit, quàm in parvis magnetibus.
282
167. Cur acus magnete tactae semper suae virtutis polos in extremitatit us suis habeant.
283
168. Cur poli magneticae virtutis, non semper accuratè versus Terrae polos dirigantur; sed ab iis variè aerlinent.
283
169. Cur etiam interdum ista declinatio cum tempore mutetur.
284
170. Cur in magnete supra unum ex suis polis erecto minor esse possit, quàm cùm ejus poliaequalitor à Terrâ distant.
284
171. Cur magnes trahat ferrum.
285
172. Cur magnes armatus, multò plus ferri sustineat, quàm nudus.
285
173. Cur ejus poli, quamvis contrarii, se invicem juvent ad ferrum sustinendum.
286
174. Cur gyratio rotulae ferreae, à vi magnetis cui appensa est, non impediatur.
287
175. Quomodo & quare vis unius magnetis, augeat vel munuat vim alterius.
287
176. Cur magnes quantumvis fortis, ferrum sibi non contiguum, à magnete debiliore attrahere non possit.
288
177. Cur magnes debilis, aut ferrum, à magnete fortiori ferrum sibi contiguum possit detrahere.
289
178. Cur in his Borealibus regionibus, polus Australis magnetis sit fortior Boreali.
289
179. De iis quae observari possunt in ferri limaturâ circa magnetem sparsâ.
289
180. Cur lamina ferrea polo magnetis conjuncta, ejus vim trahendi vel convertendi ferri impediat.
291
181. Cur eandem nullius alterius corporis interpositio impediat.
292
182. Cur magnetis positio non conveniens, ejus vires paullatim imminuat.
292
183. Cur rubigo, humiditas & situs, eas etiam imminuat, & vehemens ignis planè tollat.
293
184. De vi attractionis in succino, cerà, resinâ, & similibus.
293
185. Quae sit caussa istius attractionis in vitro.
294
186. Eandem ipsius caussam in reliquis etiam videri.
295
187. Ex dictis intelligi, quaenam caussae esse possint reliquorum omnium mirabilium effectuum, qui ad occultas qualitares referri solent.
296
188. De iis, quae ex tractationibus de animali & de homine, ad rerum materialium cognitionem mutuanda sunt.
297
189. Quid sit sensus, & quomodo siat.
297
190. De sensuum distinctione: ac primò de internis, hoc est, de animi affectibus, & de appetitibus naturalibus.
298
191. De sensibus externis: ac primò de tactu.
299
192. De gustu.
300
193. De odoratu.
300
194. De Auditu.
300
195. De Visu.
301
196. Animam non sentire, nisi quatenus est in cerebro.
301
197. Mentem esse talis naturae, ut à solo corporis motu varii sensus in eâ possint excitari.
302
198. Nihil à nobis in objectis externis sensu deprehendi, praeter ipsorum figuras, magnitudines & motus.
303
199. Nulla naturae phaenomena in hac tractatione fuisse praetermissa.
304
200. Nullis me in ea principiis usum esse, quae non ab omnibus recipiantur; hancque Philosophiam non esse novam, sed maximè antiquam & vulgarem.
304
201. Dari particulas corporum insensiles.
305
202. Democriti Philosophiam non minùs differre à nostrâ, quàm à vulgari.
306
203. Quomodo figuras & motus particularum insensilium cognoscamus.
307
204. Sufficere si de insensilibus qualia esse possint, explicuerim, et si fortè non talia sint.
308
205. Ea tamen quae explicui, videri saltem moraliter certa.
309
206. Imò plusquam moraliter.
309
207. Sed me omnia mea Ecclesia auctoritati submittere.
310