INDEX
CAPITVM,
ET PROPOSITIONVM.
Quæ in hac Prima Parte.
De externis animalium motionibus, eorumquc viribus
continentur.
CAP. I.
PRæmissæ Operis. Pagina
1
CAP. II.
Musculi descriptio, & vsus.
4
Prop. 1. Structura musculi indicatur.
4
2. Musculum à carne non differre.
7
3. Musculorum species recensentur.
8
4. Actio musculi est contractio.
9
5. Redargutio Stenonis. pagina
9
6. Musculorum vera figura indicatur.
13
7. Duæ vires eorum propria, & Instrumentalis exponuntur.
14
CAP. III.
Vires musculorum secundùm antiquos.
15
8. Ope machinæ, parua vi musculi, ingentia pondera suspendi secundùm antiquos.
16
CAP. IV.
Theoremata pro immensitate potentiæ musculorum.
18
9. Motus articulorum circularis, conicus &c. circa centrum imaginarium.
18
CAP. V.
Musculi aliquando grandi conatu nil valent.
23
10. Musculi adhærentes cauitatibus articulorum infsexorum laxi redduntur.
24
11. Ijdem debilem, aut nullam vim exercent.
25
CAP. VI.
Lemmata pro vi grandi musculorum.
26
12. Vectis ex centro tracta nil valet.
27
13. Potentia obliqua ad directam eandem proportionem habet, quam distantiæ directionum reciprocè.
28
14. Potentiæ obliquæ eandem proportionem habent, quam distantiæ reciprocè.
29
15. Idem in alio casu.
30
16. Idem in alio casu.
31
CAP. VII.
Tendines colligari debuerant propè capita ossium.
32
17. Articulus, vt Prop. 12.
33
18. Potentia musculi ad resistentiam, eandem proportionem habet, quam vectis ad radium tuberculi.
34
19. Circumductio articuli, quando circulum complet.
35
20. Tendo alligari debet propè centrum articuli.
37
CAP. VIII.
Prima Indago virtutis motiuæ musculorum, cubitum flectentium.
40
21. Potentia cuiuslibet musculi maior esse debet resistentia.
41
22. Vis bicipitis, & brachiei vigecupla est ponderis appensi, & maior libr. 560.
43
23. Erecto humero ad cubibitum horizonti parallelo idipsum inquirere.
44
24. Vis bicipitis lib. 300. bra. chiei lib. 260.
46
25. In alia positura erecta, idem reperire.
47
26, In positura prona idem reperire.
48
CAP. IX.
Prima indago motiua musculorum tibiam flectentium.
50
27. Vis quatuor musculorum tibiam flectentium ter decies ponderis appensi, & maior lib. 949.
52
28. Fæmore, & dorso perpendiculari ad tibiam horizonti parallelam, inquirere, cur minus pondus suspenditur.
53
29. At dorso prono parallelo tibiæ maius.
54
CAP. X.
De duplo incremento potentiæ eorundem musculorum.
56
30. Funis tracti potentia est æqualis potentiæ duoru ponderu trahentium, quibus illa æquilibratur.
57
Schol. Idem in virga dura.
58
31. Funis clauo affixi potentia dupla est ponderis appensi.
58
32. Idem in virga rigida.
59
33. Idem aliter demonstrare.
60
34. At velocitas ponderis dupla est, eiusque funis contrahitur.
62
Schol. cuiuslibet machinæ habentis terminum firmu semper vis dupla est resistentiæ.
63
35. Secunda indago potentie bicipitis maior lib. 600, & brachiei maior libr. 520.
64
36. Secunda indago virium quatuor musculorum tibiam flectentium maior lib. 1898.
65
CAP. XI.
Vires musculorum tibiam extendentium inquiruntur.
66
37. Vis funis arcum colligantis, ad duas potentias constringentes eandem proportione habet, quam duplum distantiæ directionis potentiaru à centro ad duas distantias directionum funium.
67
38. Et si arcus affixus sit, vis funis ad potentiam illam eandem proportionem habet, quam duplum illius distantiæ ad quadrante duarum distantiarum funium.
69
39. Idem quæritur existente arcu ponderoso.
71
40. Indago potentiæ musculorum tibiam extendentium, quæ sexcupla est ponderis prementis, & æqualis lib. 2280.
72
41. Indago potentiæ musculorum solei, quæ tripla est ponderis hominis, & maior vi ponderis lib. 1140.
73
CAP. XII.
De maiori incremento potentiæ, quæ requiritur ad idem pondus sustinendum.
76
42. Vectis discissus, & in directum articulatus, tractus à duabus potentijs ad easdem partes non permanebit directus.
76
43. Ijsdem positis duas potentias applicare, vt regulam directam constituant, & cum pondere æquilibrentur.
78
Corol. Momentum potentiarum duplum est momenti ponderis suspensi.
79
44. In eodem vecte articulato in directum retento; omnes potentiæ ad pondus toties sumptum, quot sunt regulæ, vnà cum duobus ponderibus primæ regulæ semel, secundæ bis, tertiæ ter &c. eandem proportionem habent, quam longitudines omnes regulæ primæ semel, secundæ bis, tertiæ ter &c. ad duas distantias directionum omnium funiu à fulcimentis oportet autem, vt termini consequentes proportionales sint.
79
45. Extenso brachio supino horizontaliter proximè, omnes potentie musculorum brachium flectentiu maiores 209. sunt ponderis in extremis digitis suspensi.
82
46. In arcu trilineo alternè flexo, potentiæ reciprocè proportionales sunt lineis extremis arcus.
86
47. In arcu multilineo alternè inflexo à funibus: potentiæ arcum impellentes erunt inter se reciprocè, vt distantiæ directionum earum à centris.
87
48. Ijsdem positis momenta virium funium æqualia sunt duplo momentorum tot potentiaru impellentium, quot sunt funes.
89
49. Ijsdem positis, data vna potentia arcum impellente; & distantiæ directionum potentiæ, & omnium funium à centris, reperire vires omnium funium.
91
50. Si arcus alternè bis plicatus impellat ad vnicam potentiam, & vnus funis alternis virgis alligetur. Dico, quòd mometa duorum funium æqualia erut duplo momenti potentiæ impellentis radios anguli bis colligati cum quadruplo momenti potentie impellentis radios anguli semel ligati.
92
51. Et si pluries plicatus, similiter alligetur; momenta omnium funium erunt æqualia momento duplo potentiæ impellentis angulum bis ligatum, quadruplo momenti potentie impellentis angulum sequentem, & sexcuplo momenti potentiæ impellentis angulum subsequentem &c.
94
52. Ijsdem positis, data singulari potentia impellente, & datis distantijs directionum potentiæ, distantiæ omnium directionum funium à centris. Reperire vires omnium funium.
95
53. Si baiulus pondere humeris imposito onustus, slexis clune, & genu, pede vnico solo innitatur. Potentia, quam natura exercet in musculis extensoribus trium musculorum, maior quinquagecupla est ponderis sustentati.
97
54. Ijsdem positis vires musculorum recti, & Gastrocnemis reperire, quæ prioribus additæ quinquage. sies maiorem summam efficiunt pondere suspenso.
100
55. In arcu multilineo ad easdem partes cauo. Potentia cuiuslibet funis adpondus incumbens cumpondere portionis arcus incumbentis eandem proportionem habet, quam distantia directionis ponderis ad semidistantiam directionis eiusdem funis à centro.
102
56. Idem arcus sit spina dorsi: momenta omnium musculorum, dorsum dirigentiu, æqualia sunt momento ponderis incumbentis, toties sumpto, quot sunt vertebræ, vnà cum portionibus humani corporis correspondentibus bis infimæ, quater sequenti, sexies tertiæ &c.
104
57. Pondera cylindricarum portionum, vertebris humani corporis adhærentium, proximè conijcere.
106
58. Artificium structuræ spine dorsi inquirere.
108
Schol. Cartilagines vertebras connectentes vim machinæ exercent.
110
59. In libra innixa tribus arcubus, pondera sunt in proportione reciproca distantiarum ab intermedio fulcimento.
112
60. Vis cartilaginum vertebrarum inclinatarum, si ponatur maior vi motiua musculi eiusdem vertebræ, earum momenta æqualia esse possunt.
113
61. In baiulo compresso ab onere libr. 120. potentia musculorum, & cartilaginum æqualis est vi lib. 25585. & musculorum tantum erit lib. 6404.
114
62. Bainli onusti pondere lib. 120. vires omnium musculorum extendentium, dorsum, fæmur, tibiam, & pedem non est minor lib. 13766.
116
Schol. Etiam alij musculi concurrunt ad eandem suspensionem.
118
CAP. XIII.
Lemmata pro musculis, quorum fibræ non sunt parallelæ, & obliquè trahunt.
118
63. Potentiæ æquilibrate, trahentes funem circa punctum fixum, æquales sunt.
118
Schol. Ostenditur disparitas inter hanc operationem, & illam, in qua supponitur innixio super planum inclinatum, cuius demonstratio affertur.
119
64. Si momenta potentiarum filum trahentium, non inclinatis directionibus, fuerint æqualia, & punctum concursus filorum mobile fuerit perpendiculariter ad horizontem, potentia obliquè trahens ad resistentiam erit, vt longitudo directionis obliquæ ad eius fublimitatem.
122
65. Ijsdem positis. Nulla potentia finita subleuabit quamlibet exiguam resistentiam vsque ad situm horizontalem.
124
66. Duæ potentiæ in libra quieuerint, momentum vnius earum exercetur contra portionem fulcimenti, & contra oppositam resistentiam.
125
67. Si terminis cõtiguis duarum librarum, idem pondus appendatur, æquilibreturque cum duobus ponderibus contrapositis; Quodlibet horum æquilibratur cum momento portionis illius.
126
Schol. Valet, quomodocumque libræ diuidantur, & in qualibet proportione ponderum.
127
68. Si duæ potentiæ obliquis filis traxerint, idem pondus æquilibratum, ita vt concursus filorum mobile sit per candem directionem ponderis; momentum vnius potentiæ, obliquè trahentis, æquale est momento portionis ponderis appensi.
129
Schol. Similiter variatis inclinationibus, & proportionibus potentiarum, & ponderis, propositio verisicatur.
130
69. Ijsdem positis, duæ potentiæ obliquè sustinentes, ad resistentiam appensam erunt, vt longitudines funium obliquæ, quæ proportionales sint conterminalibus potentijs ad earum sublimitates.
131
Digressio contra Herrigoniu, & alios.
133
70. Idem ostenditur, existentibus pluribus, quàm duabus filis.
143
Coroll. Si omnes potentiæ sint æquales, & inclinationes æquales, omnes potentiæ simul ad resistentiam erunt, vt vnius fili longitudo ad eiusdem sublimitatem.
144
71. Et plura fila fuerint ad instar pene &c; vt duo fila æqualia vtrimque sumpta ad duas sublimitates eorundem, ita erunt omnes potentiæ ad resistentiam.
144
72. Si virga grauis trahatur obliquis filis parallelis, & decussatis, & qui paralleli sunt, trahantur à potentijs æqualibus; Omnes potentiæ ad resistentiam erunt, vt filorum inclinationes proportionales potentijs ad earundem sublimitates.
147
73. Si idem pondus æqualibus momentis trahatur à potentijs æqualibus, trahentibus fila ad quadrantis circuli periphæriam, extensa; Omnes potentiæ ad resistentiam erunt, vt omnes filorum longitudines æquales ad eorum sublimitates.
149
74. Idem ostendetur, si fila extensa sint ad superficiem sectoris sphæræ minoris.
150
CAP. XIV.
De musculis obliquè trahentibus varia structura, & actione.
150
75. Si radiosi musculi tendo non retineatur in eodem situ; Fibræ partiales le contrahendo nõ per eandem directionem resistentiam mouebunt.
151
76. Si verò vagina in eodem situ tendo retineatur-Resistentia semper per eandem directionem mouebitur, siuè aliquæ, siuè omnes fibræ agant.
152
77. Structuram musculorum penniformium, actionem, & vires eorum indagare.
154
78. Si idem pondus duobus filis trahatur, & horum singuli ramificati à binis potentijs, obliquis tractionibus, & æqualibus momentis sustineatur; Omnes potentiæ ad pondus compositam proportione habebunt ex ratione qua. tuor filorum ramificatorum proportionalium potentijs ad eorum sublimitates, & ex ratione filorum immediatè trahentium, & proportionalium momentis, quibus trahuntur ad eorum sublimitates.
157
79. Musculi radiosi componi non possunt ex fibris ab extremo tendinis termino, tanquam à centro discedentibus.
159
80. Musculi radiosi necessariò componi debent ex pluribus penniformibus se tangentibus, siuè in planis, siuè in solidis.
160
81. Data resistentia, & inclinationibus tendinum, & fibrarum musculorum radiosorum; Vires eorundem reperire.
161
CAP. XV.
Musculorum radiosorum, vires, verò proximiores indagare.
163
82. Vires musculorum tertium, secundum, & primu articulum digitorum, & carpu flectentium, & Deltoidis prop. 45. consideratæ limitare.
163
83. Gluteorum vires limitare.
166
84. Vires totales Deltoidis ferè duplo maiores sunt, quàm prop. 82. determinauimus, quæ æquales sunt lib. 1650.
166
85. Vires totales Gluteorum plusquàm duplæ sunt illis, quæ prop. 83. determinauimus, quæ æquales sunt lib. 6000.
167
86. Vires penniformis tertij articuli flexoris pollicis reperire, quæ æquales sunt lib. 124. ferè.
168
87. Musculorum, mandibulã flectentium, structura, machina, & inquisitio potentiæ motiuæ eorum.
169
88. Vis motiua musculorum temporalium, & mansoriorum ferè æqualis libr. 534.
172
Schol. Coniectura in Canibus, Vrsis &c.
173
89. Musculorum intercostalium operatio, structura mechanica, & inquisitio potentiæ motiuæ eorum.
175
90. Vis motiua musculorum intercostaliu superat pondus lib. 1068.
176
CAP. XVI.
Lemmata mechanica pro exactiori inquisitione potentiæ motiuæ musculorum.
178
91. Potentiæ obliquè trahentes terminos virgæ per directiones ad inuicem perpendiculares æquilibratæ sunt inter se, vt latera conterminalia directionum à virga intercepta.
178
92. Potentiæ obliquè trahentes terminos funis per directionem eiusdem regulæ ad pondus funem prementem à puncto eius intermedio erunt, vt semidistantia terminorum funis ad eius depressionem.
179
Corol. Ergo quælibet potentiæ finitæ non poterunt prorsus in directum funem extendere.
179
93. Ijsdem positis, & datis potentijs, & pondere suspenso, reperire maximam funis inflexionem, quam efficere possunt.
180
94. Si funis circularis trahatur à quatuor potentijs per diametros ad inuicem perpendiculares, quousque in aliqua rhomboidali positura æquilibrentur, potentiæ oppositæ vnius diametri, ad potentias alterius erunt, vt diametri ipsæ.
180
95. Ijsdem positis, sit quarta potentia claui resistentia, erunt potentiæ transuersales ad resistentiam clauo oppositam, vt diameter rhombi transuersa ad semissem diametri directæ.
181
96. Si catenæ non graues ex pluribus circularibus funibus æqualibus compositæ extremi termini distrahantur à clauo, & à pondere infimo, & potentiæ transuersales efficiant rhombos æquales, erunt potentiæ omnes ad pondus, vt omnes diametri dilatationum ad semissem altitudinis vnius rhombi.
182
97. Idem aliter demonstrare.
183
98. Ijsdem positis, multæ potentiæ dilatantes plures rhombos, subleuant resistentiam directè prementem per spatium multiplex eius, quod subleuatur in vnico rhombo à binis potentijs pro multitudine rhomborum.
184
99. Ijsdem positis dilatationes funiculorum eorumque decurtationes in numeris exhibere.
185
100. Si duæ catenæ inæquales compositæ ex filis æquè robustis, & similiter colligatis dilatentur à potentijs æquè validis specie, scilicet, vt omnes rhombi fimiles, & æquales fiant. Duo pondera, quibus æquilibrantur, æqualia erunt interse.
188
101. Ijsdem positis, potentiæ catenas cõtrahentes, sunt inter se, vt illarum longitudines.
189
102. Et si potentiæ fuerint inæqualiter validæ, & catenæ æquales, & æquè contractæ; Erunt potentiæ, vt pondera eleuata.
190
103. Et in fasciculo ex pluribus catenis æqualibus similibus, & tractis à potentijs, & ponderibus æqualibus, erunt omnes catenæ ad vnam, vt omnes potentiæ ad vnã, & omnia pondera ad vnum.
191
104. Potentia totius fasciculi ad pondus. ab eo suspensum æquali momento, est, vt dilatationes omnium rhomborum vnius catenæ ad semissem altitudinis vnius rhombi.
192
105. In duobus fasciculis æquè crassis, & inæqualiter altis si duæ potentie fuerint homogenee, pondera eis æquilibrata, erunt, æqualia, & potentiæ, & subleuationes ponderum erunt, vt longitudines fasciculorum.
192
106. Postea crassities sint inequales, & altitudines æquales. Dico, pondera æquè subleuari, & esse inter se, vt potentiæ fasciculorum.
193
107. Ijsdem positis sint crassities, & altitudines inæquales. Pondera erunt inter se, vt crassities, & eleuationes ponderum, atque potentie erunt inter se, vt altitudines fasciculorum.
195
108. Si catenæ obliquæ clauo alligate, terminus oppositus trahatur perpendiculariter ad horizontem à pondere, & momenta potentiæ catenæ, & ponderis sint æqualia. Absoluta potentia catenæ ad pondus est, vt omnes dilatationes rhomborum ad sublimitatem semissis altitudinis vnius rhombi.
196
109. Si ab angulo acuto rectanguli trianguli recta ducatur, secans cathetum intra triangulum. catheti segmentum ad ductam hypothenusam minorem proportionem habet, quàm differentia hypothenusarum ad reliquum catheti segmentum.
197
110. Catena (Tab. 10. Fig. 4.) directè tracta à potentia XZ suspendat pondus S, & obliquè suspendat pondus R; pondus S maius erit, quàm R; & S eleuatur minùs, quã R; ita vt S ad R minorem proportionem habeat, quam eleuatio R ad ascensum ipsius S.
197
111. Ijsdem positis, & dato angulo inclinationis catenæ, eiusque contractione, exhibere in numeris ponderu inæqualium, eorumque eleuationum proportiones.
198
112. Quare musculis penniformibus Natura vtatur in animalibus, rationem reddere.
199
CAP. XVII.
De Exactiori inquisitione virtutis motiuæ musculorum superiùs expositorum.
201
113. Fila tendinosa, quæ post distractione contrahuntur, necessariò componi debent ex pluribus machinulis, longo ordine inter se connexis, ad instar catenæ, ex arcubus contrahibilibus compositæ.
202
114. Quælibet fibra musculosa similis est catenæ ex pluribus rhombis compositæ, qui contrahi possunt ad instar arcus.
203
115. Machinulæ, seu pori rhomboidales fibrarum carnosarum tam exigui esse debent, vt eorum longitudo non fit maior vigesima parte vnius digiti.
204
116. Musculi textura similis est fasciculo reticulari ex catenis contiguis cõposito.
205
117. Vis motiua contrahens vnicam machinulam fibræ musculosæ ad resistentiam ponderis appensi eandem proportionem habet, quam dilatatio eiusdem rhomboidalis machinulæ ad semialtitudinem eius.
205
Coroll. Ergo quælibet minima vis motiua potest suspendere quamlibet immensam resistentiam.
206
118. Motus potentiæ vnicam machinulam fibrosam contrahentis ad motum eleuationis resistentiæ, erit, vt sinus semianguli dilatationis fibrarum rhombi ad duplum sinus versi eiusdem anguli.
207
119. Vis motiua contrahens seriem machinularum vnius fili carnosi ad resistentiam ponderis appensi, se habet, vt dilatationes omnium machinularum simul sumptæ ad semialtitudinm vnius rhombi.
207
Corol. Patet, quòd idem pondus sustinetur ab vna machinula catenæ, & ab innumeris.
208
120. Vis motiua contrahens omnes machinulas fasciculi carnosi, eleuat idem pondus ad altitudinem tam multiplicem altitudinis ad eleuationem vnicum stratum machinularum, quàm multiplex est illa potentia huius potentiæ, seu, quam multitudo stratorum vnius strati machinularum.
209
121. Si duo musculi sint æquè crassi, sed non æquè alti, suspendent equalia pondera; & potentiæ motiuæ, & altitudines eleuationum erunt, vt longitùdines musculorum.
209
122. Si verò altitudines fuerint, & æquales, & crassities inæquales: potentiæ motiuæ, & pondera suspensa proportionalia erunt crassitiebus musculorum, & pondera ad æquales altitudines ascendent.
210
123. At si tam altitudines, quàm crassities musculorum inæquales fuerint, altitudines eleuationu ponderum erunt, vt longitudines musculorum, at potentiæ compositam proportionem habebunt ex rationibus crassitierum, & longitudinum.
210
Coroll. Hinc percipitur necessitas, quare natura adhibet excedente vim in musculis longioribus.
211
124. Musculorum tertium articulos digitorum manus flectentium maior lib. 7040, & secundi maior lib. 6280, & Deltoidis exactiores maior lib. 61600.
211
125. Musculorum Gluteoru vires exactiores limitare, quæ superant libr. 375420.
213
126. Musculi flexoris tertij articuli pollicis exactiores, sunt proximè libr. 3720.
213
127. Temporalium, & mansoriorum vires exactiores non sunt minores lib. 16020.
214
128. Intercostaliu vires exactiores, non sunt minores lib. 32040.
214
CAP. XVIII.
De statione Animalium.
215
129. Naturalis situatio articulorum non est directa, sed parum inflexa.
215
130. Musculi flexores eiusdem articuli breuiores sunt extensoribus; & vtrique æquè contrahuntur.
216
131. Retentio articuli in directum non fit à tonica actione musculorum antagonistarum.
218
132. Corpus graue, & durum solo innixum quiescit, si linea innixionis, scilicet, recta linea à centro grauitatis eius ad contactum pauimenti extensa perpendicularis fuerit ad horizontem; sin minus, ruet ad partes, vbi talis rectalinea pendet.
219
133. Quot modis impediri possit ruina corporis grauis solo innixi, cuius linea Innixionis inclinata sit ad horizontale planum.
220
134. Corporis humani in directum extensi centrum grauitatis inter nates, & pubim existit.
221
135. Exponitur, quibus posituris, & actionibus homines stare in situ erecto possunt.
222
136. Non conseruantur homines in situ erecto actione tonica à musculis antagonistis omnium articulorum.
223
137. Homines singulari calcaneo, aut apice pedis innixi stare non possunt; difficilè super vnica planta pedis; & facillimè super duobus pedibus innixi stant.
224
138. Gradus virium, quos singuli pedes hominum exercent stando inquirere.
126
139. Vacillatio hominis stantis super plantis pedum innixi, exiguo labore corrigitur.
227
140. Quotiescumque linea propesionis corporis hu. mani cadit extra vnius pedis innixi planctam, aut extra quadrilaterum comprehensum à duabus plantis pedum: impediri ruina à quocumque musculorum conatu non potest.
228
141. Ijsdem positis exponuntur modi, quibus initium ruinæ impediri potest.
229
142. Quomodo homines flexo corpore persistere, erigi, & magis incuruari possunt vno, vel duobus pedibus innixi absque ruina.
231
143. Quare stando alternis pedibus perpendiculariter innixis minùs fatigamur, quàm quando fulcimur à duobus pedibus simul operantibus, ratio indicatur.
233
144. Auium binos pedes aliquo pacto differre à pedibus hominum.
235
145. In auibus musculi extensores pedum longiores sunt suis flexoribus correspondentibus, quã in hominibus.
237
146. Inquiritur modus, quo Aues stant.
238
147. Quæritur, quare Aues vno pede innixe faciliùs stant, quàm homines.
239
148. Quomodo funis à regu. læ inflexione trahi possit.
240
149. Necessitate mechanica digiti pedu strictè complicari debent ab inflexione articulorum pedis.
241
150. Quæritur, quare Aues stando ramis Arborum, comprehensis quiescunt, & dormiunt absque ruina. Tab. 11. Fig. 7.
243
151. Quadrupedia animalia stare non possunt innixa vno, vel binis pedibus.
245
152. Quadrupedia corpore prono stare non possunt, nisi quatuor, aut tribus pedibus innitantur.
246
153. Quæruntur vires, quas exercent singuli pedes quadrupedum in ipso standi actu.
247
154. Sexipedes, & multipedes maiori labore, quàm quadrupedes stant.
248
CAP. XIX.
De Gressu Bipedum.
249
155. Dum homo incidit, non suspenditur à vi musculorum tota eius moles à terra, sed solummodo pars eius minor quadrante.
249
156. Indicatur quomodo ingressu moles humani corporis anteriùs promoueatur.
252
157. Homines incidere non, possunt, præcisè per rectam lineam.
254
158. Énarrantur omnes motus, qui in humano incessu fiunt.
255
159. Incessus in superficie horizontali explanata, facilis, & minimum molesta, & aliquando iucunda esse solet.
256
160. Ostenditur, quare incessus in loco accliui molestus est.
256
161. Descensus per decliuia parum laboriosior est, quàm incessus in plano horizontali.
158
162. Quare in tenebris, aut negligenter scalas ascendendo, vel defcendendo, quando adhuc gradus superesse putamus, grandi concussu pes solo illiditur.
260
163. Incessus Auium aliquo pacto differre ab incessu hominum.
261
164. Exponitur modus quomodo fiat incessus hominum super glaciem.
261
CAP. XX.
De Incessu Quadrupedium.
263
165. Gressus quadrupedium non fieri motis alternatim duobus pedibus diagonaliter oppositis reliquis duobus quiescentibus. Tab. 11. Fig. 8.
263
166. Exponitur modus, quo gressus quadrupedium, efficitur.
265
167. Quomodo quadrupedia duos anteriores pedes, vt manus vsurpare queant obiecta contrectando.
268
168. Animalia sexipedia, quomodo incedant, inquirere.
269
169. Quomodo muscæ, & culices pronis superficiebus vitreis læuigatis pendentes adhæreant, & per eas incedant absque ruina.
270
CAP. XXI.
De saltu.
272
170. Saltus non fit, nisi priùs articuli pedum inflectantur.
272
171. Quare virga, aut arcus erectus, & innixus plano firmo si comprimatur, inflectatur que resilit, & saltat.
272
172. Arcus ex duabus regulis compositus terræ innixus, & à funis contractione velociter distractus saltum efficiet.
274
173. Organa, & mechanicas operationes, quæ in saltu fiunt, expromere.
274
174. Si idem corpus perpendiculariter ad horizontem sursum proiectum, spatia inæqualia percurrat; Vires motiuæ ad impellentes subduplicatam proportionem, quam, spatia habebunt.
277
175. Vis motiua saltum hominis efficiens ad pondus corporis eius subleuati est, vt 2900. ad 1.
277
176. Quò longiores sunt vectes extremi crurum saltus maiores fiunt.
280
177. Animalia minora, & minus ponderosa maiores saltus efficiunt respectu sui corporis, si cætera paria fuerint.
281
178. In saltu ad horizontem obliquo motus fit per lineam parabolicam proximè.
282
179. Quare cursus saltum, longiorem, & altiorem producit, declarare.
283
180. In saltu inflexo capitis, & pectoris flexio commutat directionem motus centri grauitatis.
284
181. Quo artificio euitetur læsio pedum in lapsu post saltum, indicatur.
284
CAP. XXII.
De Volatu.
285
182. Structure alarum, earumque partium expositio.
285
183. Quo ordine, & modo Aues, earumque alæ moueantur in volatu.
288
184. Musculorum alas mouentium magnitudo, dispositio, & modus operandi consideratur.
290
185. Centrum grauitatis Auiu depressum esse debuit.
293
186. Si arcus compositus ex tribus regulis æquè inclinatis, & solo innixis à pondere incumbente comprimatur, & anguli æquales à funibus constringantur: Potentia funes cõtrahens ad pondus incumbens, se habet, vt duplum distantiæ directionum extremorum radiorum ad distantiam directionis funiu à centris.
297
187. Ijsdem positis, si funes constringantur tanta vehementia, vt arcus à terra resiliendo saltum euidentem efficiat, scilicet multò maiorem, quàm, indebili constrictione: Potentia funes contrahens ad pondus incumbens compositam proportionem habet ex ratione dupli (Tab. 12. Fig. 10.) AK ad AO, & ex ratione subduplicata saltuum minimi, & euidentis.
298
188. Aeris portio ab ala in, volatu percussa compre, henditur à sectore solido à radio longitudinis alæ in eius conuersione designato.
299
189. Sector Aeris ab ala in, volatu percussus suam, resistentiam exercet in, centro grauitatis eiusdem sectoris solidi.
300
190. Quomodo aer resistit impulsui alarum indicatur.
301
191. Si in aue volante velocitas flexionis alarum, æqualis fuerit velocitati, qua aer subiectus percussus resistendo retrocedit, Auis consistet in, eodem situ.
302
192. Ijsdem positis, si velocitas alarum maior fuerit velocitate, qua aer percussus resistendo retrocedit, Auis sursum eleuabitur, & ascensus æqualis erit differentiæ illarum velocitatum.
303
193. Potentia musculorum, alas flectentium, plusquam decies millies superat pondus auis volantis.
303
194. Causæ ingentis potentie motiuæ alarum inquiruntur.
306
195. Quomodo impulsus obliqui transuersales directè impellere possunt corpora ad motum indifferentia.
308
196. Si Auis in Aere suspensæ alæ expansæ aerem, subiectum quiescentem percusserint motu perpendiculari ad horizontem excurrat auis transuersali motu parallelo plano horizontis.
308
197. Exponitur modus, quo auium volatus horizontalis efficitur.
310
198. Vsus caudæ Auium est flectere cursus volantiu sursum, & deorsum, non verò ad dexterum, vel sinistrum latus.
311
199. Ostendere, quibus organis, & operationibus aues per aerem volando cursum flectant ad dextrum, & sinistrum latus.
314
200. Si corpus auis ab impetu præconcepto per aerem moueatur secundu directionem longitudinis eius, & in actu cursus collum prolixum, cum capite flectat versus latus sinistrum iter totius auis inclinationem acquiret versus sinistram.
316
201. Non videtur credibile, declinationem velocissimam volatus horizontalis fieri à capitis, & colli auium flexione transuersali.
316
202. Quare aues aliquando absque alarum vibratione per brcue tempus, nedum horizontaliter, fed etiam sursum obliquè per aerem ascendere possunt.
318
203. Quomodo in fine volatus impetus ab aue acquisitus extinguatur.
321
204. Est impossibile, vt homines proprijs viribus volare possint artificiose.
322
CAP. XXIII.
De Natatu.
326
205. Differentia inter volatum, & natatum exponitur.
326
206. Diffcrentiæ natatus exponuntur.
327
207. Quodlibet corpus ætherogeneum quiescens, aut leturn in uido accommodabitur, vt centrum grauitatis cius in situ infimo reducatur.
328
208. Situatio centri grauitatis in animalibus super aquam innatantibus inquiritur.
330
209. Quomodo Pisces in medio profunditatis aquæ æquilibrati quiescere, poffint.
332
210. Quomodo pisces grauitatem specificam immutant, quando necessitas vrget.
333
211. Quibus organis, & operationibus alterato equilibrio Piscium in aqua, denuò ad eandem mensuram æquilibrii reduci possint.
337
212. Pisces non à pinnis alarum per aquam incedunt.
339
213. Pinnæ duplicatæ, quæ in duobus locis infimi ventris pisciu existunt, non inserunmt ad motum, sed ad stationem corum.
340
214. Instrumentum, quo Pisces natant, est canda eorum.
341
215. Ad natatum Piscium requiritur maior vis motiua musculorum, quàm ad Auium volatum efficiendum.
344
216. Quæritur, qua necessitate natura cogatur, tam grandi vi motiua efficere piscium natatum.
345
217. Quare Aues, & animalia quadrupedia naturæ instinctu natant, rationem reddere.
347
218. Quare Homines naturali instinctu natare non possunt, & in quo peritia natandi consistat.
348
219. Homines diù demersi, vt Ranæ, & Pisces cætacei absque respiratione viuere non possunt.
353
220. Machina aliqua artificiosa diù in aqua demersos respirare poffe.
354
221. Homines incluso capite intra vas vndique clausum possunt per plures horas respirare, & viuere, si sæpè os vasis aperiatur, vt nouum aerem excipiat.
356
222. Machinæ constructio, qua homines demersi intra aquam possent per plures horas respirare, & viuere.
359
223. Homines demersi in aquæ profanditate possent supradicto artificio ad sui libitum moueri, & quiescere ad instar piscium.
361
224. Nauis vrinatoriæ fabrica, & vsus exponitur.
363
FINIS.