INDEX
Sectionum, Partium, Librorum, Capitum & Articulorum hoc Volumine contentorum.
Articulos denotant Cyphræ maiusculæ marginibus appositæ.
PHILOSOPHIÆ EPICVRI SYNTAGMA.
 
De Philosophia vniuersè Epicurus loquitur.
 
Pars prima, quæ est Canonica, seu de Criterÿs.
 
CAP. 1. DE Veritate illiusque Criteriis.
4
CAP. 2. Canones de Sensu Criteriorum primo.
5
CAN. 1. Sensus nunquam fallitur; ac proinde est omnis sensio, omnisque phantasia; seu apparentiæ perceptio, vera.
 
2. Opinio est consequens Sensum, sensioníque super-adiecta, in quam veritas, & falsitas cadit.
 
3. Opinio illa vera est, cui vel suffragatur, vel non refragatur Sensus euidentia.
 
4. Opinio illa falsa est, cui vel refragatur, vel non suffragatur Sensus euidentia.
 
CAP. 3. Canones de Prænotione, Anticipatione-ve Criteriorum altero.
8
CAN. 1. Omnis, quæ in mente est, Anticipatio dependet à Sensibus; idque vel incursione, vel proportione, vel similitudine, vel compositione.
 
2. Antiçipatio est ipsa rei notio, & quasi Definitio, sine qua quicquam quærere, dubitare, opinari, imò & nominare non licet.
 
3. Est Anticipatio in omni Ratiocinatione principium, quasi nempe id, ad quod attendentes, inferimus vnum esse idem, aut diuersum; coniunctum, aut disiunctum ab alio.
 
4. Quod ineuidens est, ex rei euidentis Anticipatione demonstrari debet.
 
CAP. 4. Canones de Affectione, Passione-ve Criteriorum postremo.
9
CAN. 1. Ea Voluptas, quæ nullam habet annexam Molestiam, amplectenda est.
 
2. Ea Molestia, quæ nullam habet Voluptatem annexam, fugienda.
 
3. Ea Voluptas, quæ aut maiorem Voluptatem impedit, aut grauiorem Molestiam parit, fugienda.
 
4. Ea Molestia, quæ aut maiorem auertit Molestiam, aut Voluptatem vberiorem creat, amplectenda.
 
CAP. 5. Canones circa vsum Vocum.
10
CAN. 1. Dum loqueris, delige Voces communeis, & perspicuas; ne aut ignoretur quid velis, aut interpretando tempus frustrà teras.
 
2. Dum audis, id enitere, vt vim subiectam vocibus teneas, ne te, vel præ obscuritate lateant, vel præ ambignitate deludant.
 
Pars Philosophiæ secunda, quæ est Physica, seu de Natura.
 
SECTIO I.
 
De Vniuerso seu Natura Rerum.
 
CAP. 1. COnstare Vniuersum ex corpore & inani seu loco.
11
2. Esse Vniuersum infinitum, immobile, immutabile.
12
3. De Diuina in Vniuerso natura.
13
4. De Prima materia siue de Principiis concretar in Vniuerso rerum.
15
5. Dari in natura Rerum Atomos, quæ sint concretorum corporum principia.
15
6. De Atomorum proprietatibus, magnitudinéque imprimis.
16
7. De Atomorum figura.
17
8. De grauitate seu pondere, ac multiplici motu Atomorum.
17
9. Atomos non item vulgaria Elementa, aut Homæomera esse prima principia rerum.
18
10. De prima & radicali Concretionum causa, hoc est de agente & efficiente.
19
11. De Motu, qui idem cum actione, effectione-ve est, ac de fortuna, fato, Fine & Sympatheticis Antipatheticisque causis.
20
12. De rerum concretarum qualitatibus generatim.
20
13. Qualitates ex Atomis spectatis secundum substantiam ac inanis interceptionem.
21
14. Qualitates ex Atomis spectatis secundum proprietates singulatim sumptas.
22
15. Qualitates ex Atomis spectatis secundum proprietates coniunctim acceptas.
22
16. De eis qualitatibus, quæ habentur rerum euenta, ac præsertim de Tempore.
24
17. De ortu & interitu, seu generatione & corruptione rerum concretarum.
24
18. De iis, ob quæ genitum corpus in ccrto rerum genere est, & discernitur à cæteris rebus.
26
SECTIO II.
 
De Mundo.
 
CAP. 1. DE forma & figura Mundi.
26
2. De nouitate Mundi.
27
3. De causa Mundi.
28
4. De exortu Mundi.
28
5. De obeunte suas vices Mundo.
30
6. Obiter de Geniis, seu Dæmonibus.
30
7. De sine seu interitu Mundi.
31
8. De infinitis Mundis.
32
SECTIO III.
 
De Rebus bumilibus, seu Terrenis.
 
CAP. 1. DE Terra in medio Mundi consistente.
33
2. De Terræ-motu, ac obiter de Ætnæo incendio.
34
3. De Mari fluuiis, fontibus, & de innundatione Nili.
35
4. De aquarum quarumdam proprietatibus & de Glacie.
36
5. De Terrenis rebus inanimis.
36
6. De Magnete specialiter.
37
7. De Animalium generatione.
38
8. De vsu partium in Animalibus.
39
9. De Anima, quæ Animalium interna est forma, seu nota.
39
10. De Sensu qui est Animæ quasi Anima, vniuersè.
41
11. De Visu, deque simulacris in ipsum incurrentibus.
42
12. Peragi Visionem intercedentibus huiuscemodi simulacris.
43
13. De Auditu.
44
14. De Olfactu.
45
15. De Gustatu.
45
16. De Tactu.
46
17. De Animo, seu Intellectu, Mente Ratione, illiusque sede.
46
18. Non cogitare Animum nisi per simulacra incurrentia.
47
19. De Affectibus seu Passionibus Animæ.
47
20. De motu voluntario, ac speciatim de loquutione, nominum que impositione.
49
21. De Somno & Insomniis.
50
22. De Morte.
51
SECTIO IV.
 
De Rebus sublimibus tam Cælestibus quàm Aëreis.
 
CAP. 1. DE Substantia & varietate Siderum.
53
2. De Magnitudine & figura Siderum.
54
3. De Motu & anteuersione, conuersioneque Siderum.
54
4. De Ortu & occasu Siderum, deque Dierum & Noctium longitudine alternante.
55
5. De Siderum luce & de Phasibus ac maculis Lunæ.
56
6. De Siderum Eclipsibus, periodisque ipsarum statis.
57
7. De Præsignificationibus Siderum.
57
8. De Cometis seu Stellis crinitis & de vocatis cadentibus.
58
9. De Nube.
58
10. De Vento ac Prestere.
58
11. De Fulmine.
59
12. De Fulgure & Tonitru.
60
13. De Pluuia & Rore.
60
14. De Grandine, Niue & Pruina.
61
15. De Iride & Halone.
61
16. De Auernis.
62
17. De Pestilentia.
62
Pars Phtlosophtæ tertia, quæ est Ehtca, seu de Moribus.
 
CAP. 1. DE Felicitate seu sine Bonorum, quatenus illius homo capax est.
64
2. Voluptatem sine qua notio selicitatis nulla est, rem bonam suapte natura esse.
65
3. Felicitatem vniuersè in Voluptate consistere.
65
4. Voluptatem in qua sita Voluptas est, esse indolentiam corporis & tranquillitatem mentis.
66
5. De iis qui hanc Felicitatem seu Voluptatem pariunt, vt cumprimis Virtutes sunt.
68
6. De recta Ratione ac libero Arbitrio, à quo laus omnis Virtutum est.
68
7. De Virtutibus ipsis generatim.
69
8. De Prudentia vniuersè.
71
9. De Prudentia priuata.
71
10. De Prudentia domestica.
72
11. De Prudentia ciuili.
73
12. De Temperantia.
74
13. De Sobrietate aduersus Gulam.
75
14. De Continentia aduersus libidinem.
76
15. De Lenitate aduersus Iram.
78
16. De Modestia aduersus Ambitionem.
78
17. De Moderatione aduersus Auaritiam.
79
18. De Mediocritate inter Spem, desperationémque futuri.
80
19. De Fortitudine vniuersè.
81
20. De Fortitudine circa metum Numinis.
82
21. De Fortitudine circa metum Mortis.
83
22. De Fortitudine aduersus corporis dolorem.
84
23. De Fortitudine aduersus Animi ægritudinem.
85
24. De Iustitia vniuersè.
86
25. De lure seu iusto, à quo Iustitia dicta.
87
26. De origine Iuris ac Iustitiæ.
88
27. Quos inter Ius ac Iustitia versetur.
89
28. Quàm merito iure Iustitia colatur.
91
29. De Benesicentia, Gratitudine, Pietate, Obseruantia.
92
30. De Amicitia.
93
Hactenus Epicurus.
 
EXERCITATIONES PERIPATETICÆ
 
aduersus Aristoteleos.
 
PRæsatiuncula ad Baronem Oppidæ.
97
Operis Præsatio ad Priorem Valletæ.
98
LIBER PRIMVS
 
In Doctrinam Aristoteleorum vniuersè.
 
EXERCITATIO I.
 
Quòd homines Aristotelei ex germana Philosophia Sophisticen effecerint.
 
ART. 1. PHilosophiam haud debitè tractant homines Aristotelei.
105
2. Non ver enim, sed spuriam agnoscunt Sapientiæ speciem.
105
3. Ex quo Philosophiæ scopum detorserunt ad altercationes.
106
4. Quæ excogitari non potest histrionia ineptior.
106
5. Propterea enim eiecerunt graues quosque è Scholis Auctores.
106
6. Partésque etiam Philosophiæ non rixosas veluti Mathematicas.
107
7. Imò & ex cæteris, velut Physica, reiectls melioribus, Chymærica solùm retinuerunt.
107
8. Præsertim propter quæstiones illas, quas instituunt de possibili.
108
9. Interserunt verò & prorsus extranea, veluti Theologica.
108
10. Magna interea confusione, pertractatis cæteris.
108
11. Et ne quidem ipsa Philosophiæ partitione declinante obscuritat.
109
12. Vt taceatur ipsum quoque Philosophiæ organum mirificè intricari.
109
13. Admirandáque sermonis barbarie occupari omnia apud illos.
110
14. Qui tamen ex Philosophia effecere meram Philologiam.
110
EXERCITATIO II.
 
Quod immeritò Aristotelei libertatem sibi Phtlosophandi ademerint.
 
ART. 1. IGnaua prorsus diffidentia occupauit Aristoreleos.
111
2. Ex quo ipsum Aristotelem tantopere suspexerunt.
111
3. Vt & ipsi penitus facti sint dedititij.
111
4. Et nonnulli etiam quibusdam illius ex præcipuis Sectatoribus.
112
5. Quasi Philosophus non debeat per sese incedere.
112
6. Vt etiam inter cæteros primores fecit Aristoteles, quem tamen isti in hoc non sequuntur.
112
7. Nimirum Animi libertas, quam Philosophia pollicetur, res pretiosa suauisque non est.
113
8. Quam ita commendant & colunt generosa ingenia.
113
9. Vt isti credentes omnia vni Aristoteli.
114
10. Detractantesque aliud nosse quàm quod ipse peruiderit.
114
11. Excutere iugum nolint tyrannidis Aristoteleæ
114
12. Sicque sibi præcidere spem optimorum inuentorum.
115
13. Dum aliis plus fidunt, ac tribuunt, sibi verò minus quàm par sit.
115
EXERCITATIO III.
 
Quòd rationes nullæ sint, quibus Secta Aristotelis videri potest præferenda.
 
ART. 1. ARistotelem præferend n suadet ipsius Religio.
116
2. Non morum integritas.
116
3. Non ingenij præstantia.
116
4. Quantumcumque commendetur à Peripateticis.
117
5. Túque à doctis creditis audieris semper commendari.
117
6. Quin & quamuis ab aliis, quàm à Peripateticis laudetur.
117
7. Ille tamen vt plurimum alios etiam magis commendarunt.
118
8. Non suadet porrò etiam Philippi, aut Alexandri præiudicium.
118
9. Non item Philosophantium consensus & approbatio.
118
10. Etsi enim iam plures illustres Sectatores habeat.
119
11. Non ita tamen iam pridem & ante Commentatorem.
119
12. Qui lgè admodum abfuit à mente Aristotelis.
119
13. Vt proinde etsi multa suadere videantur audiendum Aristotelem.
120
14. Audiendi tamen potiùs sint antiquiores Patres damnantes Aristotelem.
120
15. Cùm ex iunioribus Doctoribus minimè desint, qui ipsum interdum reiiciant.
120
EXERCITATIO IV.
 
Quòd maxima sit incertitudo librorum, doctrinæque Aristoteleæ.
 
ART. 1. INcertum extet ne liber Aristotelis ex dubitatione ipsa Aristoteleorum circa eos qui habentur.
121
2. Confirmatur & quòd Laërtio præsertim non respondeant, & quòd supponi potuerint in Bibliotheca Alexandrina.
121
3. Itémque quòd fuerint multi Aristoteles, & multi Aristotelei, quorum opera vni Stagyritæ adscribi potuerint.
121
4. Extent, ac incertum est quid sit in illis Aristotelis ob varias & temporum & correctorum iniurias.
122
5. Itémque ob exscribentium, transferentiúmque vitia, vnde innumeri næui.
122
6. Sint ipsius omnia, incertitudo tamen est ex stylo truncato & ambiguo.
122
7. Proptereà Dæmon meritò dicitur; at immeritò vbi est apertè loquutus minimè prælegitur.
123
8. Id nihil sit, incertum tamen quando Aristotelis alius Philosophus loquitur.
123
9. Quin & sæpenumero ab Aristotele ipso incertitudo proditur.
124
10. Hæc prætereantur; at incertitudo restat ex perpetuis Aristoteleorum dissidiis.
124
11. Adeò vt indifferens studiosus discernere nequeat vbi tutò collocet.
124
12. Cessent hæc omnia maxima adhuc restat incertitudo ex demonstrandis innumeris circa Textum defectibus.
125
13. Etsi neque omnes obseruati sunt; neque tam Aristoteli, quàm ipsis Aristoteleis imputandi videantur.
125
EXERCITATIO V.
 
Quòdapud Aristotelem innumera deficiant.
 
ART.1. OMissio & insufficientia Doctrinæ Aristotelæ arguitur primùm ex desectibus generalibus Organi.
125
2. Itemque specialiùs ex libro Categoriarum.
125
3. Ex libris de Interpretatione.
126
4. Ex vtraque Analysi.
126
5. Ex Topicis & Elenchis.
127
6. Ex Acroasi Physica.
127
7. Ex libris de Cælo.
128
8. Ex libris de Ortu & Interitu.
129
9. Ex Meteorologicis.
130
10. Ex libris de Anima.
130
11. Ex libris Metaphysicis.
131
12. Denique ex Nicomachiis.
131
EXERCITATIO VI.
 
Quòd apud Aristotelem innumera superfluant.
 
ART.1. TAntologicis, alienisque scatent Aristotelis Categoriæ.
132
2. Interpretatio.
132
3. Analysis vtraque.
133
4. Topica & Elenchi.
133
5. Itemque libri Acroaseos.
134
6. Libri de Cælo & Mundo.
135
7. Libri de Generatione & Corruptione.
135
8. Libri Meteorologici.
136
9. Libri Animastici.
136
10. Libri Metaphysici.
136
11. Libri Moralium Nicomachiorum.
137
EXERCITATIO VII.
 
Quòd apud Aristotelem innumera fallant.
 
ART. 1. FAlsitates, impietates, calumniæ complent Aristotelis Categorias.
137
2. Interpretationem.
137
3. Vtramque Analysin.
138
4. Topica & Elenchos.
138
5. Auscultationem.
138
6. Physicam.
139
7. Libros de Cælo.
140
8. Libros de Gencratione.
141
9. Libros Meteorologicos.
141
10. Libros Animasticos.
142
11. Libros Metaphysicos.
142
12. Libros Nicomachios.
143
EXERCITATIO VIII.
 
Quòd upud Aristotelem innumera contradicant.
 
ART. 1. CRebras in Aristotele contradictiones arguit lectio Categoriarum & Interpretationis.
143
2. Analyticorum, Topicorum, Elenchorum.
144
3. Physicæ Acroaseos.
144
4. Librorum Cæli & Mundi.
145
5. Ortus & Interitus.
145
6. Meteororum.
146
7. Animæ.
146
8. Metaphysicorum.
146
9. Moralium.
147
10. Vt prætereantur quæ possunt tum ex præcitatis libris.
147
11. Tum ex aliis colligi.
148
LIBER SECVNDVS
 
In Dialecticam Aristoteleorum.
 
EXERCITATIO I.
 
Quòd nulla sit necessitas, vtilitasque Dialecticæ.
 
ART.1. DIalecticam artificial nec absolutè nec secundum quid fore necessariam.
149
2. Nec Vtilem.
149
3. Ab eius Definitione.
150
4. Similiter à Diuisione.
151
5. In Disserendo verum & falsum nihil conferre.
151
6. Nec ostendere posse quid sequatur vel non sequatur ex quolibet.
153
7. Nec inuenire argumenta ad omnem quæstionem, sed singularum esse scientiarum ad quas quæstiones attinent.
154
8. Dialecticam totam inutilium farragine intricari.
155
9. Non esse Instrumenta ad scientias parandas vtilia, friuola illa cmenta, deliriáque Dialecticorum.
156
EXERCITATIO II.
 
Quòd in Vniuersalibus, seu Prædicabilibus tradendis variè peccetur.
 
ART.1. IIsagogen Porphyrianam de Vniuersalibus iisdem næuis maculari, quibus ipse Textus Aristoteleus.
157
2. Impium in Deum, cùm Animal facit, vultque accidens extra subiectum nunquam reperiri.
158
3. Abs recontentiones tot excitari in Vniuersalibus noscendis, cùm nihil aliud sint quàm quæ Grmatici nomina Appellatiua vocant.
158
4. Siquidem Intellectus nil nisi singulare in rebus agnoscit.
159
5. Fore naturam human vnam eandemque in similitudine, non verò in vnitate.
160
6. Alios esse prædicandi modos quàm quinque vulgares, pluráque Prædicabilia.
161
7. Generis & Speciei definitiones non esse validas.
161
8. Itemque Differentiæ & Proprij.
162
9. Similiter Accidentis.
164
EXERCITATIO III.
 
Quòd ineptè decem Categoriæ vt Rerum Classes dictinguantur.
 
ART. 1. DEnarium Categoriarum numerum nulla ratione fulciri.
165
2. Aristoteleos quosdam illum respuere velle nisi Magistri teneret eos Auctoritas cùm videant interrogationes plures quàm decem de Rebus fieri posse.
165
3. Diuisionem Substantiæ & Accidentis non congruere.
166
4. Substantiam ipsam meritò posse queri, sterilem quòd faciant vt cæteras Categorias quas extendi non permittunt.
167
5. Plærasque de Rebus interrogationes non posse in Categoriis stabulari vulgaribus.
168
6. Immeritò Deum à Substantiæ Categoria excludi.
168
7. Temerè Categorias vt carceres imaginari, in quos nihil possit sine iactura libertatis ingredi.
169
8. Propterea Infinitat Diuinam contractionem vel limitationem pati nullam.
170
9. Posse Deo conuenire conceptum, qui Creaturarum sit etiam communis & Analogus.
170
10. Quantitatis essentiam esse extensionem externam.
171
11. Species Eucharisticas non item fore Fides nos Orthodoxa docet.
171
12. Relationem esse tantum Denominationem extrinsecam.
173
13. Non potiùs videri Qualitatem magis & minus suscipere posse quàm cætera Prædicamenta.
173
14. Nec potiori iure aliquid sex postremis Categoriis cmune tribui.
175
EXERCITATIO IV.
 
Quòd futiliter multa proponantur de Propositionibus.
 
ART 1. MVlta tradi superflua in Propositionibus.
175
2. Resolutionis est nullam esse necessitatem, esseque ridiculam.
176
3. Item quod de subiecto & attributo garriunt, ridiculum videri:
177
4. Item quod de Propositionibus, quas vocant sempiterna veritatis.
177
5. Iiisque quas appellant de futuro contingenti.
178
6. Similiter quod de Propositionum accidentibus, Oppositione, Æquipollentia, Conuersione, habent.
180
7. Aliisque accidentibus Modalibus attributis.
181
EXERCITATIO V.
 
Quòd Demonstratio non exstet qualis vulgò depingitur.
 
ART.1. DArinon posse Demonstrationem Aristoteleam.
182
2. Nullamque Definitionem qualem Peripatetici volunt,
183
3. Nullum item Genus,
184
4. Nullam similiter Differentiam.
184
5. Nullam haberi posse Propositionem vniuersalem.
187
6. Form Demonstrationis Syllogistic nullo modo necessariam esse.
190
7. Conclusionem Demonstrationis scientificam nec à priori, nec à posteriori.
191
EXERCITATIO VI.
 
Quòd nulla sit Scientia & maximè Aristotelea.
 
ART.1. HAberi non posse Scientiam qual pingit Aristoteles.
192
2. Id probari rebus ex sensibilibus, ipsisque Animalibus.
192
3. Etiam ex ipsomet Homine.
195
4. Itemque ex variis variarum gentium moribus.
196
5. Itidem ex variis hominum iisdem de rebus iudiciis.
197
6. Sciri tantum posse quale his aut illis appareat.
203
7. Naturæ non iniurios Pyrrhoneos cùm Nihil Sciri profitentur.
206
8. Quanquam variarum existentia Scientiarum adiiciatur.
207
EXAMEN PHILOSOPHIÆ
 
ROBERTI FLVDDI MEDICI,
 
Jn quo & ad illius libros aduersus R.P. Mersennum scriptos respondetur. Quod idem aliàs titulo Exercitationis Epistolicæ prodijt.
 
PRæfatiò ad R P. Marinum Mersennum.
213
PARS PRIMA.
 
Quænam sint Fluddanæ Philosophiæ Principia.
 
ART.1. AC primùm in genere spectata hæc Principia statuuntur Lax & Tenebræ, seu forma & materia; materia, inquam, quintuplex per Chymicam Artem obseruata.
217
2. Quæ quidem si considerentur ante Creationem, hoc est abstractè & in se, tunc increata dicuntur, & lux ipsa Deus latens, &c.
217
3. Si in Creatione, hoc est qualibet pròductione rerum, tum creata fiunt, & lux ipsa est Deus patens, magnum, &c.
218
4. Quanqu nomine Creationis intelligitur etiam operatio Alchymistica, ad quam referuntur Regna Tenebrarum descripta in Genesi.
218
5. Si post Creationem, seu in rebus ipsis, tum ex varia adinuicem contemperatione (vnde Pyramides) varietas rerum existit, cognoscenda potissimum per proprietates Elementorum, atque Ætheris.
218
6. Qui, cùm sit proprium vehiculum Lucis, est quid medium inter formam & cætera quatuor dicta propriè Materiam.
219
7. Spectatis Secundo Principiis, vt varios Mundos constituunt, primum seu Archetypicum constituit vnica lux, quæ essentiâ quidem vna, est tamen proprietate trina, vnde Trinitas.
219
8. Ex quo declaratur cur Triunæ Luci tribuatur ineffabile nomen Tetragrammaton.
219
9. Itemque cur Mundus hic dicatur præterea Idealis, Intelligibilis, Formalis, Superesscntialis, &c.
220
10. Secundus magnus ex vtroque principio constans, in tres Cælos distinguitur, Empyreum, Æthereum, Elementare.
220
11. In quibus cùm Lux per Sephirotas emanans sit præcipuum omnium Agens.
221
12. Vnio tamen eius cum Æthereo spiritu constituit propriè Animam Mundi.
221
13. Cuius Animæ omnes singulares sint particulæ, & quæ sit Angelus Mitattron, Christus lapis Philosophorum.
221
14. Cælum porrò Empyreum est ipsa natura Angelica, flos scilicet ac purior portio spiritus Ætherei diuina luce illustrati.
222
15. Sunt autem Angeli cùm boni, distincti in tres Hierarchias, siue nouem Ordines.
222
16. Tum mali, qui & ipsi in nouem Classes distinguuntur.
222
17. Cælum verô Æthereum describitur quidem in nouem sphæras distributum.
223
18. At cùm illud vix intelligi possit de Cælo visibili.
223
19. Declaratur id quoque spectare ad Quintam illam Essentiam & Philosophicum Lapidem.
224
20. Cælum quoque Elementare in nouem Regiones distribuitur, factas ex quadruplici illa Essentia, residua, in omnibus Mixtis obseruata.
224
21. Ac nominatim in Mineralibus, quorum declaratur generatio, & vita.
225
22. Itemque in Vegetabilibus & Animalibus, quorum & ortus declaratur, & multiplicationis Ratio.
225
23. Tertius paruus & ipse in tres distinguitur Cælos, quæstio heic præsertim de interno est.
226
24. Vnum est Empyreum, scilicet pars Intellectualis, in qua Mens, Intellectus, Ratio, residens in Capite.
226
25. Alterum Æthereum, scilicet facultas vitalis, in qua situm liberum Arbitrium, residens in pectore, seu in medio Pectoris, Corde.
226
26. Postremum Elementare seu facultas Naturalis, ad quam Sensitiua, siue Animalis refertur, in imo Ventre residens.
227
27. Spectatis Tertiò principiis provt Harmoniam faciunt, formalis & materialis Pyramides concipiendæ sunt, æquè altæ & æqualium basium ac sese mutuò basibus oppositis intersecantes.
227
28. Sic enim communis axis erit Chorda Mundani Monochordi, quæ diuisa in intersectione, vbi Sol seu seu Sphæra æqualitatis, Diapasontem vtrimque faciet, diuisione facta per sesqui-octauas & tredecupartientes 243as.
228
29. Cúmque Diapason superior seu formalis Harmonicè diuidatur à Sole in summam Hierarchiam; inferior seu materialis diuidetur Arithmeticè à Terra in Sol.
228
30. Et cùm sit ipsa lux, quæ à sua radice in Quadratum & Cubum proceds harmonicos sonos elicit.
229
31. Hinc reserantur præcipua Fluddani Monochordi mysteria.
229
PARS SECVNDA.
 
Quodnam illud in Mersennum Opus, quod Sophiæ cum Moria Certamen inscribitur.
 
ART.1. IAm ad argumentum & quidem operis prioris, seu Sophiæ cum Moria certaminis, dicitur primùm de Titulo, totaque prima Operis facie.
230
2. Hinc ad Caput primum libri primi, examinatur querela de suppresso inter citandum opiniones Fluddi nomine.
230
3. Quasi Mersennus à nullo alio haurire ipsas valuerit.
231
4. Ad Caput secundum, eius Physica in Scripturæ textu fundata.
231
5. Ac nominatim quod ad materi.
232
6. Agentisque actionem spectat.
232
7. Ad Caput tertium Mundana Harmonia.
233
8. Tum quod attinet ad specialia trium Regionum interualla.
233
9. Tum quod ad Scalam Musicam.
234
10. Ad Caput quartum, pondus tributum doctrinæ Aristotelis.
234
11. Cæterorumque Ethnicorum.
235
12. Ad libri secundi seriem vniuersam, Mundi Anima.
236
13. Quam & Theologi improbt.
236
14. Et incommoda varia consequantur.
237
15. Cum tribus Mersenno propositis Problematibus.
237
16. De quorum secundo, circa Arterialem sanguinem.
238
17. Vbi, occasione Haruei & de septo Cordis intermedio.
238
18. Itemque de primo, circa respirandi necessitatem.
239
19. Ac de tertio tandem, circa vasa seminaria, dicitur.
240
20. Ad libri tertij Caput primum, depulsa Fluddo Atheïsmi Hæreseos & Cacomagiæ præsertim, suspicio.
240
21. Cum Rationibus prima & secunda ob assertos Antonio, Octauio & cæteris Genios.
241
22. Itemque tertia, ob præscriptum modum adinueniendi proprium Genium.
242
23. Et quarta, ob tres Dæmones, siue Angelos cuique homini assignatos.
242
24. Præsertim verò propter loca Scripturæ Sacræ aliqua.
243
25. Et denique quinta & sexta, ob attributos illos Patriarchis, Prophetisque Veteribus à Cabbalistis Angelos.
244
26. Ad Caput secundum, notata Animi immortalitas.
245
27. Ad Caput tertium, Microcosmica Harmonia.
245
28. Musicæ Cælestis perceptio.
246
29. Ad Caput quartum, Chiromantia excogitata.
247
30. Ad librum quartum, non intellecta Cabbala.
248
PARS TERTIA.
 
Quodnam aliad in Mersennum opus, cui Titulus est Summum Bonum.
 
ART.1. TVm ad argumentum Operis alterius, quod est de Summo Bono, seu subiecto Magiæ, Cabbalæ, Alchymiæ, Fraternitatis Cruci-Roseæ.
249
2. Expenditur ad librum primum qui est de Magia.
250
3. Distinctio Magiæ in Bonam & Malam.
250
4. Magia Mersenno damnata, Fluddo visa intelligi.
251
5. Et tandem Apologia pro nonnullis creditis Magis.
252
6. Ad librum secundum, qui de Cabbala.
253
7. Ipsius Cabbalæ origo.
253
8. Quæ de Alchymia intelligatur.
254
9. Et lahacobeo illo lapide.
255
10. Ad librum tertium qui de Alchymia.
256
11. Alchymiæ cùm veræ, tum spuriæ descriptio.
257
12. Affectata per ambages Arcani occultatio.
258
13. Idque abutendo præsertim Scripturæ, Religionisque mysteriis.
259
14. Ad librum quartum, qui de fraternitate Roseæ Crucis.
260
15. Ratio euadendi in fratrem Cruci-Roseum.
261
16. Quæstiones de Fratribus variæ.
262
17. Epistolaque ab ipsis missa, cum Fluddanæ Epilogo.
263
Conclusio totius Fluddanæ Philosophiæ Examinis.
264
Francisci Lanouij de Fluddo iudicium ad Mersennum.
267
Disquisitio Metaphysica seu Dubitationes & Instantiæ aduersus RENATI CARTESII Metaphysicam & Responsa.
 
PRæfatio ad Sorberium.
271
Scribendi occasio Eximio Viro RENATO CARTESIO.
273
Responsio.
273
Instantia.
274
Articulus 1. Instandi necessitas.
274
2. Non agi heic de rerum Veritate, sed de ratiociniorum vi.
275
3. Si Demonstrationes fuerunt, nihil fuisse necesse implorare Sorbonæ decretum.
275
4. Non vituperandos, qui iactatas Demonstrationes non suspiciunt, aliisque viis ad Dei, Animæque naturam assurgunt.
276
5. Demonstrationum vim non ex sui iactatione, neque ex aliorum ignoratione æstimandam esse.
277
In Meditationem I. quæ est, De iis, quæ in dubium reuocart possunt.
 
DVbitatio 1. De Methodo, qua omnis cognitio, seu vera; seu falsa, etiam adhibitis machinis, iubetur extrudi.
278
Responsio.
278
Instantia.
278
Articulus 1. Philosophum esse non iactatorem, sed studiosum Sapientiæ.
278
2. Falssò supponi omnia præiudicia posse exui, ac deinceps certissima euidentissimáque principia haberi.
479
3. Itemque omnia præiudicia ita has beri aliquandiu dubia, ac falsa, vt deinceps praua consuetudo non detorqueat ampliùs mentem à recta rerum perceptione.
280
4. In purganda ab opinionibus mente habendum delectum, vt in purgandis humoribus; nempe vt non omnes etiam laudabiles egerantur.
280
5. Esse quidem omnem sensum fallacem; at non omnem sensionem falsam; neque eum, qui vigilat non certiorem esse, quòd vigilet, quàm quòd dormiat.
281
6. Immeritò haberi Deum, quasi deceptorem, vt dubium faciamus, an-non fortè in iis, quæ euidentissima, ac certissima nobis videntur decipiamur.
282
7. Mentem perperàm in falsitatem coniici, ea spe, vt faciliùs ad veritatem assurgat.
283
8. Iniuriâ recurri ad malum Genium, vt persuadeamur nos decipi, dum esse cælum, nos habere manus, cæteráque existimamus, aut plusquàm pro insomniis habemus.
283
9. Non concludi legitimè propositam Methodum legitimam esse.
284.
In Meditationem II. quæ est, De Natura Mentis humanæ Quod ipsa sit notior, quàm Corpus.
 
DVbitatio 1. De Inutilitate superioris apparatus, vt quis inferat, se esse, quia cogitat; & ex isto, quasi principio omnia certò deducat; ac specialiter se non esse corpus.
284
Responsio.
285
Instantia.
285
Articulus 1. Fuisse omnia bona fide obiecta: etiam circa Ludificationem.
285
2. Scepticos abs re suggilari, qui meliùs & actiones vitæ, & reliquerunt: ac solùm de rebus reuerâ obscuris, incertisque controuersiam fecerunt.
286
3. Vt quis in quirat, Quid ipse sit? Non esse necessarium, vt fictione, & operosa molitione esse se, seu exsistere probet.
286
4. Quæ summa, ac series istius, residuarumque Meditationum.
287
5. Frustrà desudari in stabiliendo, tanquam inconcussum principium, illud Ego sum; ac illi præsertim, qui spoliatus sit omni præiudicio.
288
6. Vanitas apparatus ad illam consequutionem Ego cogito, igitur exsisto.
289
7. Ex hoc constituto principio cætera, quæ noscuntur omnia, connexione necessaria deduci, falsum.
290
Dubitatio 2. De non demonstrata Anima incorporea, ex eo, quòd quispiam deceptus, & tamen aduertens, affirmat se nihil corporeum in se reperire; & ne quidpiam quidem, quod sit, quasi spiritus, ventus, aut aliud corpus tenue.
290
Responsio.
291
Instantia.
291
Articulus 1. Eum, qui se nihil corporeum, sed puram esse Mentem dicit, stomachari immeritò, si quis cum ipso agens, alloquatur vt solam mentem.
291
2. Non probari Animam non esse corpus tenue, si nihil aliud, quàm supponatur nullum planè esse corpus in Mundo. Et varia quidem, sed vana effugia.
291
3. Demonstrationem non esse, si quis, vt probet non habere se aliquid, quod ad corporis naturam pertineat, nihil aliud afferat, quàm se à malo Genio delusum, attendere tamen, & nihil tale posse affirmare.
292
Dubitatio 3. De non demonstratata Anima incorporea, ex eo, quòd idem affirmet se pari modo delusum non deprehendere, quòd nutriatur, incedat, sentiat; ac deprehendat interim sese cogitare.
293
Responsio.
294
Instantia.
294
Articulus 1. Nihil-ne impugnatum, ac propositum, quod fuerit responsione dignum.
294
2. Illum non demonstrare, sed quæsitum petere, qui probaturus Animam non adolescere, debilitari, aut turbari cum corpore, nihil aliud dicat, quàm vti Animam corpore, tanquam instrumento.
295
3. Postulari iure Demonstrationes ab eo, qui se demonstrare gloriatur; & malè remitti probandum in Meditationem VI. quod illeic supponitur in ista probatum, vbi tamen probatum non est.
295
4. Illum, qui dicit non habere se rationem, quare Animam dicat corpus tenue; non idcircò demonstrare, quòd anima tenue corpus non sit.
296
5. Non ex eo, quòd cogitationis, & corporeitatis distincti conceptus sunt, probari res esse reipsâ distinctas; ac non debuisse dissimulari, quod obiectum fuerat de Brutorum ratiocinio, déque cerebri ad ratiocinandum necessitate.
297
Dubitatio 4. De non probata consequutione illa, Sum igitur præcisè res cogitans, id est Mens, Animus, intellectus, ratio.
297
Responsio.
298
Instantia.
298
Articulus 1. De vsurpatione vocum Animæ, ac Mentis; deque cogitatione in vtero, & per Lethargum.
298
2. Responsionem de ineptitudine cerebri in infante, aut lethargico ad rerum vestigia recipienda, nullam esse.
299
3. Iterùm non præstari heic, quod in Meditatione sexta supponitur præstitum, ac vitiosam esse consequutionem, Cognosco me præcisè tantùm rem cogitantem; ergo sum tantùm res cogitans.
299
Dubitatio 5. De non probata Intellelectus, & Imaginationis distinctione quasi Intellectio sine imaginatione sit.
300
Responsio.
301
Instantia.
301
Articulus 1. Eum, qui cognoscit aliquid sui non proptereà se cognoscere totum. Et qui dicit se nihil agnoscere in se, quod in imaginationem cadat, non eum proptereà suam naturam distinctissimè percipere.
301
2. Declinatam fuisse difficultatem de corporea imagine, sine qua mens intelligere non possit.
302
3. Declinatam quoque illam de criterio, quo discernatur, quandonam imaginatione, quæ intellectio non sit, aut intellectione, quæ non sit imaginatio, quidpiam concipiamus.
302
Dubitatio 6. De Mente Brutis visa asserenda, si Mens sit res sentiens, imaginans, &c.
303
Responsio.
304
Instantia.
304
Articulus 1. Difficultatem de Brutorum ratiocinatione declinatam immeritò fuisse.
304
2. Esse non criterium, sed petitionem principij circa distinctionem Mentis, & corporis. Quòd illa dicatur Res cogitans, istud extensa: falsúmque esse, quòd tota illius natura in cogitatione, huius in extensione consistat.
305
3. Iterùm longè abesse, vt qui perspectum habet mentem cogitare, totam proptereà, seu intimam mentis naturam perspectam habeat.
306
4. Non fuisse probatum intelligere mentem independenter à cerebro; etiam cùm inter somniandum se somniare aduertit.
307
Dubitatio 7. De exemplo Ceræ: Quòd detractis mente omnibus illius accidentibus, non proptereà intima illius natura clarè, distinctéque; & intellectu quidem absque imaginatione noscatur.
307
Responsio.
308
Instantia.
308
Articulus 1. Nihil non fuisse iure obiectum ex ipsa verborum commemoratione.
308
2. Dissimulatas interim difficultates præcipuas de substantia ceræ manente occulta; ac substantia Mentis similiter, quantum cumque cognitis, detractisque nonnullis accidentibus spectentur.
309
Dubitatio 8. De Natura mentis non declarata; tantùm abest, vt probatum sit, eam esse notiorem, quàm corpus.
310
Gassendi alia philosophica.
 
Responsio.
311
Instantia.
311
Articulus 1. Difficultates præcipuas dissimulatas fuisse.
311
2. Quicquid de rebus cognoscimus, non esse intimam illarum naturam; quam voluit Deus latere nos; vt eius notitiâ non perinde nobis, ac accidentium necessaria.
312
3. Effugium esse lepidum; tot proprietates mentis agnosci, quot res singulares possunt ab ea cognosci; vt inde arguatur pleniorem illius, quàm vllius alterius rei haberi notitiam.
313
4. Tota secunda Meditatio in Syllogismum cogitur, vt ratiocinationis imbecillitas magis pateat; ac varia notantur cir ca id quod Mens dicitur esse notior, quàm corpus.
314
In Meditationem III. quæ est De Deo, quòd exsistat.
 
DVbitatio 1. De habenda Regula, non qua statuatur id esse verum, quod clarè, distinctéque percipimus; sed qua cognoscamus nos ita clarè, & distinctè percipere, vt non fallamur.
314
Responsio.
315
Instantia.
315
Articulus 1. De connexione Meditationum, & quæ pugnantia consequantur ex Regula heic supposita, & non habitâ, quæ supponitur futura, de Deo notitia.
315
2. Declinatam fuisse, dissimulatám que difficultatem præcipuam quæ fuit aduersus Regulam, applicationémve illius obiecta.
316
3. Desiderari adhuc Regulam, siue Methodum, qua putantes nos aliquid clarè, distinctéque percipere, certi simus omnia esse circumspecta, vt nihil possit suboriri, vnde errasse deprehendamur.
317
Dubitatio 2. De aduentitia omnium Idearum origine, etiam Chimærarum; etiam Rei, Veritatis, Cogitationis.
318
Responsio.
318
Instantia.
319
Articulus 1. Declinatas fuisse difficultates præcipuas, quibus efficitur non esse ideas, nisi aduentitias; & quo ærtificio aliæ ideæ in exemplum assumptæ, aliæ prætermissæ.
319
2. Declinatum specialiter quod obiectum fuerat circa Ideam Rei non formatam, nisi ex perspectis singularibus, præhabitísque illorum ideis: Et, Eum, qui postquam affectauit exuere omnia præiudicia, deprehendit in se aliquas ideas, dicere non posse eas esse innatas.
319
Dubitatio 1. De aduentitia Idearum origine, ex iis, quæ cæco & surdo desunt comprobata: Et de Idea vnica Solis, quæ sensu habita, ratione ampliatur.
320
Responsio.
321
Instantia.
321
Articulus 1. Obiectionem factam de cæco, & surdo esse infolutam. Neque ex quibusdam solùm propositis, id quod intenditur, legitimè concludi.
321
2. Difficultatem præcipuam de Idea Solis dissimulatam. Ideam propriè imaginem esse. Aliqua per veram ideam percipi, aliqua vi consequutionis.
322
Dubitatio 4. De Idea substantiæ non propria, & per accidentia, ac instar ipsorum: Déque idea Dei desumpta ex rebus, eatúmve perfectionibus.
323
Responsio.
324
Instantia.
324
Articulus 1. Videri intellectionem non posse ab imaginatione seiungi; & candem esse, siue obuersari in vtraque imaginem.
324
2. Falsum videri substantiam non imaginatione, sed intellectu solo percipi; & quam habemus illius ideam, non pendere ab iis, quas habemus accidentium.
325
3. Qua ratione videantur primi homines Dei Ideam habere potuisse, si non habuerunt ingenitam; & vt ratiocinetur, qui habere se ingenitam putat.
326
4. Dei, cùm infinitus sit, non haberi veram ideam. Infinitum negatione sola cognosci. Vnde sit ideæ ampliatio. Iniuriâ negari fore perpusillum Deum, si maior non sit, quàm à nobis intelligatur.
327
Dubitatio 5. De illo Effato, Nihil est in effectu, quod non sit in causa, intelligendo de causa materiali. Et, quatenus verum esse possit, tantum saltem esse debere realitatis formalis in causæ Ideæ, quantum obiectinæ in idea est.
328
Responsio.
329
Instantia.
329
Articulus 1. Haud iure relinqui regiam viam, qua Dei exsistentia probatur ex effectibus in Vniuerso manifestis; vt per vocatam obiectiuam ideæ realitatis probetur. Realitatis vocem impropriè vsurpari.
329
2. Videri Ideam cum sua realitate obiectiua sese habere vt figuram ceræ impressam cum sua sigilli repræsentatione; adeò vt, quemadmodum figura repræsentatiua est, sigillum repræsentabile; sic idea habeat realitatem obiectiuam, seu repræsentationem causæ, ipsa causa realitatem formalem, seu repræsentabilitatem.
330
3. Dissimulatas difficultates fuisse: Et quatenus verum, aut non verum sit præexsistere effectum in causa, vt de obiectiua ideæ realitate concludatur.
331
Dubitatio 6. De non habente ex sui ipsius ideam mente (quæ non videatur posse seipsam magis intelligere, quàm oculus seipsum videre) & neque Dei, neque Angelorum, neque corporearum potissimùm rerum.
332
Responsio.
333
Instantia.
333
Articulus 1. Non ineptiendum. Difficultates declinatas fuisse. Omnem ideam esse imaginem: quare in intellectu, non minùs, quàm in imaginatrice imaginem esse.
333
2. Probatum non fuisse, idem non agere in seipsum, suggillari immeritò, & retorqueri in doctorem culpam. In circumductione turbinis non agere idem in seipsum.
334
3. Nihil confictum fuisse, cùm obiectum est, dictam esse mentem posse deducere ex se ideas rerum corporearum: neque responsum fuisse ad difficultatem, quæ proposita fuerat ea de re.
334
Dubitatio 7. De Capitali demonstratione pro Dei exsistentia ex præcedente apparatu; ad cuius imitationem conficiatur exsistere reipsâ infinitos Mundos, quorum habita est idea ab antiquis Philosophis.
335
Responsio.
336
Instantia.
336
Articulus 1. Capitalis illa Demonstratio proponitur forma Syllogistica; eiúsque imbecillitas vniuersè primùm, ac variè monstratur.
336
2. Monstratur deinde speciatim, ac variè in maiore Prosyllogismi, propositione.
337
3. Similitérque in Minore, siue Assumptione.
338
4. Ac rursùs in Sub-assumptione; vbi & de Consequutione pro exsistentia insinitorum Mundorum.
339
5. Falsum, quam habemus ideam Entis infiniti repræsentare reuerâ non partem, sed totum infinitum. Et quî differat idea, quam Deus habet sui, ab ea, quam homo habet de Deo.
340
Dubitatio 8. Desubsidiaria Demonstratione, ex eo, quod, Qui sibi deesse sentit aliquid, inferre debeat dari Ens, quòd sit infinitè perfectius.
341
Responsio.
342
Instantia.
342
Articulus 1. Dissimulatam difficultatem fuisse circa illam consequutionem, Si vnum alio perfectius est, igitur illud est infinitum.
342
2. Committi semper Paralogismos, quibus, Ex esse actuali ideæ colligitur esse actuale rei; ex finitudine cognitionis, quæ possit adhuc crescere, infinitudo cogniti; ex co, quod aliquid in idea est, exsistentia illius, vt causæ.
343
Dubitatio 9. De alia subsidiaria Demonstratione, ex eo, quòd aliquid fieri, aut exsistere non posset, si Ens infinitum non exsisteret; quodque partes temporis sint inter se independentes.
344
Responsio.
345
Instantia.
345
Articulus 1. Non fuisse demonstratum in antecedentibus esse Deum creatorem; vt neque, esse Deum causam rerum, eo modo, quo Sol lucis causa est.
345
2. Remanere Paralogismum ex assumpta Temporis conditione, seu natura alia, quam sit.
346
3. Variè peccare demonstrationem, ex independentia partium temporis inter se, deductam.
347
4. Non agi heic de veritate Rei ipsius, sed de vi Ratiocinij, aduersus quam quæ obiecta præ sertim fuerant, aut insoluta sunt, aut intacta.
349
5. Prauè detortum, quod obiectum fuerat de progressu infinito in causis essentialiter, & accidentaliter subordinatis.
349
6. Non ex eo, quòd perfectio aliqua mente ampliatur, illam ampliatam reipsâ dari.
350
Dubitatio 10. De modo impressionis ideæ Dei in mente, vt notæ impressæ ab Artifice, cuius similitudinem mens gerit.
350
Responsio.
351
Instantia.
351
Articulus 1. Quæ conclusa ad calcem Meditationis 3. Syllogisticâ formâ exhibentur, vt quid virium habeant, vno prospectu pateat.
351
2. Falsum, ideis, quas de rebus habemus, nihil posse addi, aut adimi.
352
3. Falsum, nihil addi posse ideæ, quam de Deo semel habemus. Quo sensu rerum essentiæ sint indiuisibiles; etiam diuina: Et de diuinis attributis.
353
4. Declaratur variè, vt habita semel de Deo idea amplietur.
354
5. Difficultatem lepidè elusam; quasi agatur de idea, quæ sit non similitudo artificis, sed nota peritiæ illius.
355
6. Debere in imagine non omnimodam quidem, sed saltem tamen aliquam esse similitudinem cum eo, cuius est imago.
356
7. Prætextu comparationis Trianguli non appositæ, declinatam difficultatem de iis, qui ideam Dei vel nullam habent, vel eandem non habent.
357
In Meditationem IV. quæ est De vero & falso.
 
DVbitatio 1. De creata à Deo facultate iudicandi erroris non immuni; déque reiecta à Physica causarum finalium consideratione.
358
Rèsponsio.
359
Instantia.
359
Articulus 1. Difficultatem pro more dissimulatam circa creationem facultatis errori obnoxiæ. Id statui tanquam principium, quod inferiùs probandum sit:ac supponi demonstratum; quod demonstratum tamen non fuit.
359
2. Necessariam maximè finium considerationem in Physica; vt Deus tum Rector, tum Author Vniuersi agnoscatur.
360
3. Non esse incompertos hominibus omneis fineis Dei;id que vel ex variarum partium corporis humani finibus constare.
361
4. Inexplicabileis esse difficultates propositas de causa efficiente valuularum cordis; cùm tamen finis, siue vsus videatur perspectissimus.
361
5. Falsum, Si quis ab vtero absque omni sensuum vsu maneret, habiturum casdem (ac etiam puriores) rerum ideas, quàm habeat vsus sensibus.
362
Dubitatio 2. De iudicandi facultate errori obnoxia homini tributa à Deo, qui tamen immunem tribuere illi potuerit.
363
Responsio.
364
Instantia.
364
Artisulus 1. Difficultatem declinatam fuisse. Comparationem Mundi cum Republica, in qua præstet neminem esse ciuem malum, fuisse appositam; non item illam cum homine, cuius nulla pars oculus non sit.
364
2. Difficultatem iterùm dissimulatam aduersus imbecillicitatem Ratiocinij, quo facultas iudicandi, quæ est in homine, concluditur esse perfecta.
365
Dubitatio 3. De causa erroris, vel falsitatis: Sit-ne ex eo, quòd voluntas, aut iudicandi facultas latiùs pateat, quàm intellectus.
365
Responsio.
366
Instantia.
367
Articulus 1. Vitandæ confusionis gratiâ debere intellectum, & voluntatem ita distingui, vt quicquid cognitionis, & iudicij est, ad Intellectum pertineat; quicquid appetitionis, electionisque ad Voluntatem.
367
2. Progressus Intellectus à prima operatione in secundam, & ab hac in tertiam, eámque in multiplicem; absque vlla actionum voluntatis intermistione.
367
3. Omnem actionem voluntatis supponere intellectus de re expetenda, aut non expetenda, iudicium; etiam cùm ipsi intellectui imperat, vt diiudicet aliquid.
367
4. Non patere latiùs Voluntatem, quàm Intellectum (imò nec tam latè) & obiéctus - ne meritò propriæ sententiæ amor fuerit.
368
5. Non nasci errores ex eo, quòd Voluntas, aut etiam Iudicium, latiùs pateat, quam Intellectus, aut simplex apprehensio.
369
6. Indifferentiam intellectus videri radicem indifferentiæ voluntatis, in qua est libertas; & hanc ab illo determinari; ac non tam libertatem; quàm libentiam esse, cùm voluntas hæret summo bono clarè perspecto.
370
7. Vt Voluntas corrigatur, corrigendum priùs Intellectus iudicium, ex correcta apprehensione rerum: Et Voluntatem non imperare Intellectui, nisi ipsomet prælucente.
371
8. Quatenus falsitas in rebus sit; cùm non sit propriè, nisi in intellectu.
372
Dubitatio 4. De desiderata adhuc Methodo, qua agnoscamus nos ita clarè, distinctéque aliquid percipere, vt periculum ne erremus, non subsit.
372
Responsio.
372
Instantia.
372
Articulus 1. Vt agnosci posset, an promissa Methodus foret tradita, fuisse præcipuas Meditationum particulas sigillatim expendendas.
372
2. Circulum commissum, probando, esse Deum, ipsúmque veracem, quia clara, distinctáque est eius notitia; &, Notitiam Dei esse claram, distinctámque, quia Deus est, ipséque verax. Desideratam denique Methodum adhuc desiderari.
373
In Meditationem V. quæ est, De essentia rerum Materialium; & iterùm de Deo, quòd exsistat.
 
DVbitatio 1. De cognita ex sola quantitate, sigura, &c. rerum Materialium essentia; déque attributa ideis, ac Vniuersalibus æterna, immutabilique natura.
374
Responsio.
375
Instantia.
376
Articulus 1. Visam haud immeritò fuisse tractationem de essentia rerum materialium admodum ieiunam.
376
2. Naturas rer æternas, ac realeis nullas esse; & quas, vt ideas, habemus in mente, ab ipsa mente ex inspectis rebus singularibus fieri.
377
3. Falsum, ideas figurarum Geometricarum non esse haustas à sensibus: ac dari in Mundo taleis posse, quales à Geometris considerantur, hoc est indiuisibileis.
378
4. Falsum, experiri puerum habere se Trianguli ideam, priusquam triangulum, aliámve figuram, ex cuius analogia ratiocinetur, viderit.
378
5. Animalis, aut alterius rei, quæ sensu percepta non fuerit, nullam esse in Mente ideam, experientiâ ipsâ conuinci.
379
Dubitatio 2. De probata Dei exsistentia ex eo, quòd Ens summè perfectum exsistentiam sic exigat, vt Triangulus æqualitatem trium angulorum cum duobus rectis.
379
Responsio.
380
Instantia.
380
Articulus 1. Exsistentiam non esse proprietatem, neque esse vllius deterterminati generis rerum.
380
2. Paralogismum fuisse, ac perseuerare, ob mutatam suppositionem ex statu ideali in statum realem.
381
3. Non alia ratione fuisse probatum Deum exsistere, quàm quia Deus exsistit.
382
Dubitatio 4. De certitudine, ac veritate omnis cognitionis, quatenus asseritur pendere à clara, euidentéque notitia, quòd Deus sit, & quòd sit verax.
383
Responsio.
383
Instantia.
384
Articulus 1. Scepticos non disputasse aduersus apparentia (in quibus habuere propositiones Geometricas) sed aduersus hypotheseis, & arrogantiam Dogmaticorum.
384
2. Res diuinas esse magis necessarias; at non magis notas, quàm Geometricas, neque proinde harum euidentiam ab illarum euidentia pendere.
384
In Meditationem VI. quæ est, De rerum Materialium exsistentia, & reali Mentis à corpore distinctione.
 
DVbitatio 1. De distinctione Intellectionis, & Imaginationis.
385
Responsio.
386
Instantia.
386
Articulus 1. Difficultates diffimulatas. Falsum esse Chiliagonum clarè, distinctéque sine imaginatione intelligi, & Trigonum non clariùs, distinctiúsque intelligi, cum imaginatione.
386
2. Nullam Intellectionem sine imagine corporea esse. Difficultatem dissimulatam. Intelligi etiã Deum, Angelum Mentem sub aliqua specie corporea.
387
Dubitatio 2. De sensu non semper fallente.
388
Responsio.
388
Instantia.
388
Articulus 1. Quis à præiudiciis cauere præsertim dicendus.
388
2. Etsi fallamur aliquando, dum turrim eminùs spectatam iudicamus teretem; posse tamen non falli nos, dum eam cominùs exploramus.
389
Dubitatio 3. De Capitali demonstratione pro Mentis exsistentia separatim à corpore, ex eo, quòd ipsa sit Res cogitans, & corpus res extensa.
390
Responsio.
391
Instantia.
391
Articulus 1. Sponte reuelari dissimulatum Paralogismum de separatione rerum ex separatione conceptuum. Falsò assumi vt demonstratum, posse Deum quicquid à quoquam clarè, distinctéque intelligitur.
391
2. Verè obiectum fuisse demonstrationis verba intelligi de corpore crasso, & ex membris constante; non de corporetenui, aut quolibet.
392
3. Etsi ex 11. Meditatione colligatur Mentem concipi, vt substantiam, seu rem exsistentem per se; non colligi tamen, esse proptereà substantiam, fiue rem per se exsistentem.
393
4. Demonstratio perturbatè proposita, reducitur in Syllogisticam formam.
393
5. Vitiosus demonstrandi modus, ex eo, quòd quis dicit se in seipso experiri. Paralogismum heic repeti, qui fuit inculcatus in Meditatione 11. de separabiliate rerum ex separabilitate conceptuum.
394
6. Ex responsis ad alios, colligi quid ad obiectum de duabus Trianguli proprietatibus, quæ concipi quidem, sed existere tamen separatim non possint; responderi potuerit.
395
7. Quæstionem malè institutam. Non quæri, an duæ completæ substantiæ sint separabiles; sed, an duo quædum separatim intellecta sint duæ completæ substantiæ.
395
8. Frustrà recurri ad distinctionem adæquatæ, & inadæquatæ cognitionis; cùm nulla adæquata sit, aut cognosci adæquata possit.
396
9. Quæstionem esse de speciali cogitatione, & extensione; ac probatum adhuc non esse, repugnare rei extensæ, corporeæve, vt cogitet.
397
10. Licèt esse extensio sine cogitatione, & cogitatio sine extensione possit; nondum tamen esse probatum non posse simul vtrumque esse in eodem tenui corpore, quale esse possit anima; ídque etiam ex retortis exemplis.
398
11. Ex præcisione conceptuum proposita tam inferri mentem esse corpoream, imò confici potiùs inseparabilem, quàm separabilem esse.
398
Dubitatio 4. De specie rei corporeæ, quæ non videatur recipi posse in mente incorporea; & de mente, quæ si coëxsistat corpori, seu rei extensæ, non videatur esse posse inextensa.
399
Responsio.
401
Instantia.
401
Articulus 1. Artificiosa euasio. Ad intellectionem quoque requiri speciem, seu imaginem; & imaginem rei extensæ sine extensione non esse.
401
2. Non infirmari comparationem eius, qui dicit, se clurè nosse naturam Mentis, quia dicere potest, Est res cogitans, cum Cæco, qui dicit se clarè nosse naturam Solis, quia dicere potest, Est res calefaciens.
402
3. Ex eo, quòd quis dicere non possit, quid aliud sit Mens, quàm res cogitans, colligi non posse illam igitur nihil esse prætereà.
403
4. Remanere difficultatem, quòd dicere Mentem rem non extensam, sit dicere non quid sit, sed quid non sit:vt si dicatur de Bucephalo, quòd non sit musca. Peti Principium. Authoritatem propriam assumi pro demonstratione. Difficultates præcipuas dissimulari.
404
Dubitatio 5. De commistione Mentis cum corpore, déque doloris sensu: Quòd scilicet fieri posse non videatur, si Mens inextensa, & incorcorporea sit.
404
Responsio.
405
Instantia.
405
Articulus 1. Difficultates, quæ videntur in conclusiones obiici, impetere ipsas rationes, seu principia, quæ debitæ firmitatis non sunt.
405
2. Petitum fuisse principium, & declinatas difficultates circa obiecta aduersus commistionem Mentis, & sensum doloris, si mens quidem sit inextensa.
406
3. Etsi species extensa sit, non sequi proptereà eam esse tantam, quantum obiectum, quod repræsentat.
406
4. Qua ratione imago rei visibilis magna in parua oculi capacitate imprimitur, eadem videri imprimi in longè minore cerebri, aut mentis.
407
Præteritio. De quibusdam capitibus superstitibus ex postrema meditatione.
408
Responsio.
408
Instantia.
408
Articulus vnicus. Fuisse occasionem insultandi abs re, & præposterè(sed de industria tamen) captatam.
408
Conclusio.
409
Responsio.
409
Instantia.
409
Articulus vnicus. Fuisse obiectiones absque duplicitate. Actum non de rerum Veritate, sed de Ratiociniorum vi. Beneuolentiæ testatio gratè excipitur, ac refertur.
409
AD LIBRVM D. EDOARDI HERBERTI, De Veritate.
 
EPISTOLA SINGVLARIS
 
ad ipsummet Herbertum.
 
ART. 1. DOnatum Opusculum de Veritate cmendat gratias referens, & n sine excusatione ferre iudicium aggreditur.
411
2. Diuision Veritatis quadruplicem, puta Rei, Apparentiæ, Conceptus, Intellectus eti antiquis not fuisse declarat, ipsamque Veritatem planè spectabilem non ideò fieri.
411
3. Traditam Veritatis definitionem obcuram, quòd omnibus membris rei definitæ non congruat.
412
4. Quis scopus libri de Veritate præcipuus sit, exponitur.
412
5. Facultates nostras quidditates rerum intimas non penetrare, &c.
413
6. Methodum in Zeteticis operosam dari, quâ res ex differentiis quidditatiuè cognoscantur, &c.
414
7. Zetetica clauim omnis doctrinæ esse non posse, cùm illa vt Methodi cæteræ tantùm inseruiant vt quod didicerimus certâ ratione explicecemus, non verò vt incognitum aliquid discamus.
414
8. Quæstiones decem generales, An, quid, quale, quantum, ad quid, quomodo, quando, vbi, cuius gratiâ, non omnes complecti posse nec ab antiquis ignoratas fuisse.
415
9. Quanquam tot in homine facultates distinguantur, quot rerum differentiæ sunt, &c.
416
10. Et infinitus facultatum numerus reducatur ad Capita quatuor, puta Instinctum naturalem, Sensum internum, Sensum externum & Discursum.
416
11. Sensum externumimmeritò à quæstione qualis res sit, excludi.
416
12. Assignatum Instinctum naturalem obscurum esse, nec communes notitias principia Sacro-sancta, contra quæ disputare nefas, &c.
417
13. Quòd consensus inter homines nusquam reperiatur.
417
14. Idem dicendum circa Sensum internum.
418
15. Id fermè circa Sens extern.
418
EPISTOLÆ IV. DE APPARENTE
 
magnitudine Solis humilis & sublimis.
 
Jn quibus complura Physica, Opticáque Problemata proponuntur & explicantur.
 
EPISTOLA I.
 
In qua difficultas breuiter proponitur & explicatur, ad Gabrielem Naudæum.
 
ART. 1. OCcasio scribendi de Problemate, Cur Sol humilis, seu prope horizontem, cùm maior appareat, non creat tamen minorem vmbram, quàm sublimis, seu altum clatus.
420
2. Per maiorem vmbram, non longior, sed latior intelligitur, acceptâ eadem ab opaco distantia.
420
3. Proponitur instrumentum, & declaratur modus, quo diuersitas vmbræ fuit obseruata.
421
4. Supponuntur ex Physicis quædam circa Solis radios, contexturam vaporum, tunicam retinam, & oculi pupillam.
421
5. Explicatur causa, cur Sol humilis appareat maior, quàm sublimis: & cur humilis creet latiorem, sublimis contractiorem vmbram.
421
6. Memoratur obseruatio facta in Luna circa eius diametrum maiorem minoremque, pro variis vmbræ, lucisque gradibus apparentem.
422
7. Offcruntur obseruationes, epistoláque concluditur.
422
EPISTOLA II.
 
In qua rationes superiore propositæ vberiùs dicuntur, ad Fortunium Licetum.
 
ART. 1. OCcasio scribendi, ex superiore Epistola in librum de Quæsitis à Cl. Liceto inserta; & excusatio, quòd ratiocinia plusqu verisimilia futura non sint.
pag. 422
2. Modus obseruandi varietatem vmbræ tam in Sole quàm in Luna rerepetitur, diciturque vberiùs, & exemplo in Sole humili, sublimique declaratur.
423
3. Dicendæ separatim causæ & variæ apparentiæ in oculo, & variæ magnitudinis in vmbra.
423
4. Circa priorem, dicitur primùm de oculi parte, in qua visio elicitur, eamque esse tunicam retinam, potiusquàm crystallinum humorem probatur.
424
5. Dicitur secundò de speciebus visibilibus (intentionaleis etiam appellant) quæ esse videtur non mera accidentia, sed substantialia quædam effluuia.
425
6. Specierum, quasi membranularum ex corporum superficiebus continenter dereptarum tenuitas ineffabilis; & per exempla apposita possibilitas huius tenuitatis.
425
7. Specierum facilis effluxio, & incomprehensa celeritas. Non videntur tamen absque lucis quasi sollicitatione auolare. Quamobrem lux in aëre, lucido subducto statim euanescat.
426
8. Non sunt species formæ sine materia, neque se instar rerum in corporearum habent.
427
9. Nulla corporis vllius superficies exquisitè polita; nulla sensibilis eius particula, cuius non sint variæ, & aliò, alióque spectantes facieculæ, ex quibus species, tanquam radij aliò, alióque dirigantur.
427
10. Nulla tota species alicuius rei est in qualibet parte medij; sed sunt diuersæ, & quasi partiales in singulis; adeò vt ex pluribus eandem rem simul spectantibus nemo eadem in illa videat, quæ quilibet alius. Sunt etiam plurium rerum species in medio inconfusæ, neque vbi vna, ibi alia est.
428
11. Dicitur tertiò de speciei, seu imaginis receptione in retina, & traiectione per pupillam. Pro conditione imaginis in retina; tanquam in speculo concauo, fit visibilis apparentia. Ex hemisphærio visibili non ampliùs videtur, si in cæli fornicem, quàm si in cameram respicias.
429
12. Cur res propinquæ, aut visæ specillo conuexo, distinctiores, maioresque: remotæ verò, aut visæ specillo concauo, confusiores, minoresque appareant.
429
13. Per pupillam in vmbra ampliatam (non agitur autem de ampliata conformationis, aut morbi vitio) maior species transmittitur, quàm per eandem in luce contractam. Omnia manè, ac vespere, maiora apparent, quàm in meridie.
430
14. Id manifestum speciatim fit in stellis, flammisque noctu, & interdiu spectatis. Specialis obseruatio circa Lunam facta. Cuius diametri Sol, & Luna tam in Apogeio, quàm in Perigeio appareant. Res obseruanda ex vmbris; non oculis in ipsa Luminaria conuersis.
431
15. Concluditur Solem humil apparere maiorem propter ampliorem ex pupillæ dilatatione imaginem: sublimem minorem, ob restrictiorem ex contractione. Cur immoratis, aut expergefactis in luce penè nulla, res quæ sunt alioquin aduenientibus inconspicuæ, videantur? Cur lux pura oculos lædat? Nix cur alba? Lux, & vmbra colorum causæ.
431
16. Res eadem potest vni maior, alij minor apparere. Quæcumque rei magnitudo appareat, est vera. Sol, & Luna an, & quomodo pedales aliquibus. An iusta rei magnitudo possit designari? Eadem distantia in perpendiculari situ maior, in parallelo ad horizontem minor apparet.
432
17. Potest quis vno oculo rem videre maiorem, quàm alio. Non videmus quicquam distinctè, neque proinde legimus librum, nisi oculo altero, tametsi vtroque aperto. Non verè sentiunt Optici axeis vtriusque oculi coire in angulum.
433
18. Circa posteriorem, causa dicitur, quòd vmbra manè, ac vespere, ob vaporis corpuscula ipsam promouentia cuadat adauctior.
434
19. Non omnia respersa per aërem corpuscula diaphana sunt, sed plurima opaca. Cur ad horizontem confertiora sint? Crepusculum ex luce Solis diuersimodè ab ipsis reflexa creatur.
435
20. Lux corporea est, & lucidi radij tenuissima corpuscula. Lux nihil aliud, quàm flammula summè dilatata. Cur aliqua sint lucida, & calida tamen non sentiantur.
436
21. Datur in rerum natura Inane, seu Vacuum, sed corporibus interspersum. Inde est raritas, & motus licentia in rebus.
437
22. Diaphanum constat raritate (siue meatulis inanibus) & situ partium. Obiter de formatione foetus. De Salium secretione, & conformatione in suas figuras. Cur papyri folium, cùm sit vitro rarius, diaphanum non sit? Aqua vno sale vnâ tincturâ saturatur, & plurium tamen remanet capax, ob inania spatiola, seu inania loculamenta diucrsimodè figurata. Nec vitrum, nec diaphanum aliud transmittit omneis radios; sed magnam partem necessariò remittit.
437
23. Cur radij traiecti vitro conuexo, reflexique ex concauo in perpendicularem coëant: traiecti hoc, reflexi ex illo, ab eodem discedant? Vnde varietas apparentiæ in speculis planis, concauis, conuexis? Cur species traiecta specillo conuexo, aut concauo aliter oculo appareat, aliter exhibeatur in charta oculi loco posita? Obiter, vt eædem partes in embryone exprimtur, quæ in animali adulto.
438
24. Quomodo phiala vitrea aquæ plena crystallus vstoria, &c. traiectos radios illustreis reddant, tametsi non omneis appulsos transmittant? Quomodo etiam aqua res vltra positas maiores, etsi minùs claras, ostendat?
439
25. Corpuscula vaporis etiam diaphana constant ex particulis non diaphanis, quæ radiusculos reuibrare valeant aliis per inaneis porulos traiectis. Specula vstoria non perinde manè, vesperéque accendunt tomenta, acsublimi Sole.
440
27. Maculæ Solares spectari innoxiè, nisi Sole in decliui situ exsistente, non possunt. De Maculis aliàs sine Telescopio visis. De Mercurio in disco Solis viso, obseruatoque, anno 1631.
441
28. Expenditur causa tertia à Cl. Liceto proposita. Solis sublimis lux viuidior, quàm humilis esse videtur, non quòd maiore reflexione roboretur, aut minore refractione debilitetur: sed quòd per pauciores vapores, à quibus radij retundantur, transeat.
442
29. Reflexio ex solo aëre contermino insensilis est. Quæ lux reflectitur à corporibus vltra aërem constitutis, splendoris est causa. Cur lumen secund sit debilius primo, tertium secundo, &c. Lumen in aëre non tam continuum, & simplex quid, quàm textura ex radiis variè, continuó que discurrentibus mista.
443
30. De exemplo Soni, qui sit etiam corpus, tametsi crassius, & segnius luce. Eius reflexio, siue Echo sensibilis fit non ab aëre, sed à corporibus vltra aërem sitis. Obiter, nullus idem sonus à pluribus simul potest percipi: neque plures auditores eiusdem Oratoris eandem vocem audiunt.
444
31. De exemplo lucis secundariæ, quæ in Luna corniculata. Ea non videtur esse posse ex reflexione lucis Solaris ab æthere Lunæ contermino facta. Quæ lux apud nos est serena nocte, & Luna silente, est ab igniculis stellarum.
445
32. Lux illa secundaria Lunæ videtur esse ex facta à Terra Solaris lucis reflexione. Quæ in eadem variè apparet, dum Eclipsin patitur, videtur esse ex refractione ab aëre terram ambiente, adiutante lucula stellarum oppositarum.
445
33. Proponitur breuiter quid difficultatis habeant rationes octo, quibus Cl. Licetus contendit lucem Lunæ secundari ex reflexione non à terra, sed ab aëre contermino esse.
446
34. Dicitur paucis de Litheosphoro, seu Cl. Liceti opere de lapide Bononiensi, qui ita in luce lucem concipit, vt illam in tenebris aliquandiu retineat. Epistolæ cclusio.
447
EPISTOLA III.
 
In qua aliquot scrupuli ex præcedente subnati eximuntur, ad Ismaëlem Bullialdum.
 
ART. 1. SCribendi occasio ex adnotatis duobus in superiore Epistola capitibus, quæ pugnare cum Opticorum demonstrationibus videantur.
448
2. Prius est circa causam allatam articulo XII. cur res propinquæ distinctiores, maioresque: remotæ confusiores, minoresque appareant? nempe ob plureis radios pupillâ traiectos, amplioremque imaginem in oculi fundo depictam.
448
3. Radij lucidi, & visibiles (seu ex quibus species, vel imago constat) iidem. Vtrorumvis plures incidunt in oculum, ex eodem propinquo, quàm remoto obiecto.
449
4. Obiectum visibile respectu spatij circumfusi radios vt à centro in circumferentiam diffundit: respectu oculi, vt à circumferentia in centrum.
449
5. Radiorum obiecti, quatenus, lucidi, diffusio est vt à centro respectu illustrati maioris; vt à circumferentia respectu minoris: At quatenus visibilis, est vt à circumferentia respectu oculi vnius; vt à centro respectu oculorum circum quaque plurium.
450
6. Ostenditur plureis (quippe ex pluribus partibus) accidenteis radios coire in oculum, dum obiectum propè, quàm dum procul est. Radij ex vllo obiecto procedentes non sunt infiniti. Qui angulus acutior est, etiam ex paucioribus radiis constat.
450
7. Superficies assumpta à Cl. Bullialdo, concipienda non est exquisitè polita: punctáque in ea designata non sunt accipienda vt Mathematica, sed vt physica, & semiglobulorum, seu verrucularum instar.
451
8. Ex quolibet horum quasi semiglobulorum prodeunt directè varij radij, qui ob diuaricationem radiosam, seu in orbem factam incidere omnes in eundem oculum non possint.
452
9. Vniuscuiusque semiglobuli superficiecula pluribus adhuc aliis minutioribus asperatur, quorum diametri, seu subtensæ, propiori oculo obuersæ, si in vnam componantur, sint exhibituræ ampliorem, quam sit composita ex iis, quæ remotiori obuertuntur.
452
10. Non ampliùs vno prospectu videtur, quàm alio (compensatione notabili) etsi, vt iam dictum, nunc in cælum, nunc in cameram, aut cauam manum respicias; idque ob res minores quidem, atque pauciores in paruo hemisphærio; sed ex quibus tamen tot radij perueniant in oculum, quot ex maioribus, pluribusve in magno. Argumentum ex speculis planis, & decurtationibus perspectiuæ.
453
11. Quò superficies habita plana spectatur obliquiùs, eò apparet contractior, seu pauciorum partium; quòd inter radios extremos continenteis angulum, pauciores intercipiantur ex iis, qui ob semiglobulorum deuexitates aliò, quàm in oculum tendunt. Iterùm arguitur ex speculis planis, & decurtationibus picturæ.
454
12. Distantia obiecti apprehenditur ex interceptione rerum, quæ inter ipsum, & oculum. Quæ radiis contiguis videntur, etsi distantissima inter se sint, apparent contigua. Cur canes Lunæ allatrent? Mentis opus est apparentiæ correctio. Cur vltra speculum videatur imago?
455
13. Res per Telescopium, specillumve conuexum ideò cernitur maior, & distinctior, quòd vitro exsistente ampliore, quàm sit pupilla, plures earundem, partium particulæ immittant in ipsum radios; qui refracti, perueniant proinde plures, in pupillam, quàm in eandem oculo nudo peruenit. Idem, cùm pupilla est dilatata, contingit.
456
14. Exemplo acari (cuius radij in totam pupillam, & conuexum vitrum microscopicum funduntur, coituri per refractionem intra oculum) docetur radit visibileis diffundi non tantum vt à circumferentia ad centrum; sed etiam vt à centro ad circumferentiam.
456
15. Posterius est circa Paradoxum artic. XVII. de visione distincta, & lectione per vnicum oculum, déque negata axium coitione. Dicitur id repugnare Opticorum non demonstrationi, sed suppositioni. Repetitur quod dictum est de ocurum parallaxi.
457
16. Parallaxis quæ est ab vtroque oculo, non fit coitione axium oculo vtroque simul spectante obiectum propinquum; sed alternatione solùm, hoc est nunc vno oculo spectante, nunc alio.
458
17. Idem rursùs defenditur etiam de parallaxi, quæ fit in re visa visione confusa.
459
18. Non admittuntur axes ita tendere, vt coëant; sed ita vt parallelismo constanter seruato ferantur.
459
19. Si qui moueant oculos non coniugatos, & vtramque pupillam conducere in nasum possint, non ipsis perinde parallelismus competer; sed agitur de dispositione oculorum vt communissima, ita naturali.
460
20. Probatur non fieri axium coitionem, dum obiecto magis, magisque admoto obseruatur situs, & deflexio oculi vtriusque.
461
21. Probatur rursùs esse potiùs parallelismum; sed cum intensione axis eius oculi, quo res distinctè videtur, aut legitur; & relaxatione axis alterius, quo res non-nisi confusè videtur.
461
22. Cùm, aperto licet oculo vtroque, vnicum videatur obiectum, id non videtur nisi in vno parallaxeos termino: at si axes in illo coirent, videri deberet in medio parallaxeos; quod ostenditur repugnare. Heinc nihil subest sagittariis, bombardariisque periculi, tametsi oculum vtrumqué, dum collineant; apertum habeant.
462
23. Relaxatio vnius axis, dum alter intenditur, tum à simili ex aliis partibus geminis, tum ex instituto naturæ probatur. Quomodo neruorum opticorum nexus ad id muneneris comparetur.
463
24. Ex partibus geminis valentior sponte, & indeliberatò agit. Argumentum inæqualitatis oculorum à conformatione, qua nihil non aliquatenus dissimile elaboratur; ab arborum foliis, ab ouis, à lacte, à dissimilibus eiusdem rei per eundem pictorem imaginibus, à varietate facierum in hominibus, à gemellorum diuersitate.
463
25. Res viderentur potiùs geminæ, si axes coirent, quàm dum paralleli feruntur. Cur res appareant geminæ, cùm geminæ partes sentientes in præter-naturali sunt situ, vt dum globulus medio, indicéque digitis transpositis attrectatur.
464
26. Cur speciatim detorto vno, vel vtroque oculo res simplex gemina appareat? Si pupillâ detortâ velimus obiectum distinctè spectare, reliqua vidente confusè; id licet. Experimenta ludicra circa oculorum detorsionem. In speculo concauo duæ ex lucerna flammulæ videntur, ob duos oculos, quorum vno clauso, altera euanescit.
465
27. Cur altero oculo clauso nonnihil laboriosiùs, & obscuriùs quidpiam videmus? Cur interdum quoque vt distinctiùs videamus, alterum sponte claudimus? Epistolæ conclusio.
465
EPISTOLA IV.
 
In qua ad aliquot quæsita circa secundam facta respondetur, ad loannem Capellanum.
 
ART. 1. OCcasio scribendi ex propositis aliquot circa secundam Epistolarum præmissarum quæstionibus.
466
2. Vt Democritus, & Epicurus atomos concipiant: vt illas rerum materiam statuant: vt materiam non inertem, sed actuosam faciant, vt omnem rerum exsolutionem ex motu atomis ingenito ducant; vt formam esse modum materiæ, aut spirituosioris saltem partis, velint.
466
3. Vt iuxta eosdem omnis rerum motus referatur ad atomos (referendus tamen ad Deum, qui ipsum illis indiderit) vtque & initio Mundi coeperit, & fuerit deinceps in corporibus coelestibus, viuentibus, cæterisque propagatus.
467
4. Visio ex Aristotele non fit obiecto visibili transmittente imaginem, sed mouente sensorium, intercedente substantia tenui, seu diaphano actu, tanquam baculo. Iuxta Stoicosipse aër est quasi baculus. Quid iuxta Platonem, Pythagoram, Empedoclem, Hipparchum.
467
5. Quî Aristoteles à Democrito circa visionem dissentiat? An exsistente vacuo formica videri in cælo non posset ob illã, quam affert rationem, Quomodo Solis globus videri motione ab eointroductæ n possit?
468
6. Atomorum Authores præter magnitudinem, figuram, & pondus, seu motum, non tribuuntipsis qualitates sensibileis, colorem, odorem, saporem, calorem, &c. sed volunt istas ex illis, & ex certo situ, ordineque gigni, ac detractione, additione, transpositionéque variari.
469
7. Non sunt, iuxta eosdem, corpora actu colorata in tenebris; sed lux superuenis ipsa variè colorat, pro variis sui gradibus, próque dispositione ipsorum ad refringdum, reflectendumque lucem versus oculum.
470
8. Vt veri sint colores, qui in collo columbæ, & cauda pauonis: qui in iride, & halone; qui in pariete ob traiectam vitro colorato lucem: qui per trigonum vitreum appinguntur extremis rerum. Quot, & quo ordine hi colores appingantur, quotuplici, & quanta refractione.
470
9. Colores variantur provt lux varia ferit sensorium. Vnde albus? Niger an sit aliud ab vmbra? Colorum fympathia, & antipathia. Vmbellarum intermistio necessaria. De coloribus per Trigon. Rerum colores istorum instar. Cur tales, n alij. De traiectione radior prope Trigoni basin, vel sastigium. De his nihil aliud, quàm balbutimus.
471
10. Visus apprehdit solùm colores, n diiudicat. Sensus nunquam sallitur, cuius est sola apparentiæ perceptio sed sola mens, cuius est opinio.
472
11. Qualis fiat impressio in cerebro per speci in ocul transmissam. Quomodo ex hac impressione cogitare recordari, obliuisci, reminisci, & somniare liceat. Hæc somnia.
472
12. Causa physica, cur natura patiatur in aëre (ex.gr.) vacu interspersum, minutissimumque, non separatum, & grandiusculum. De aceruo granorum, qui cum cparatio instituitur. Quomodo aër vi cprimatur; & distendatur cum impetu?
473
13. Ex iis, quæ in aceruo granorum libero, conclusóque contingunt, declaratur quatenus aër admittat, aut refugiat vacuum. Qua vi impediatur vacuum circa exempla vulgaria in folle, in clepsydra, phiala, cyatho, &c.
474
14. Quo sensu intelligatur penetrari vitrum quoquoversùm à radio perpendiculari. Tenuitas radij lucidi, & corpusculorum, meatulorumque vitri. Superficies vitri alternis plena, vnde radiorum reflexio, & inanis, vnde transmissio. Radij reflexi desunt luci transmissæ, & transmissi reflexæ.
475
15. Radius corpusculum est. Nullum in vitro sensibile punctum, quod non complectatur innumera corpuscula, inaniaque insen sibilia. Patere ex vna superficie vitri in aliam quoquoversùm, n modò obliqua, verùm etiam recta traiiciendis radiis itinerula, declaratur à simili ex nebula, qua null vitrum non est opacius Idem declaratur in aqua.
476
16. De Liceti Responsione. Epistola concluditur.
477
EPISTOLÆ TRES DE MOTV IMPRESSO
 
à Motore translato.
 
Jn quibus aliquot præcipuæ tum de Motu vniuersè, tum speciatim de Motu Terræ attributo difficultates explicantur.
 
EPISTOLA PRIMA
 
ad Petrum Puteanum.
 
ART. 1. REcensentur compendiosè experimenta ex equo, curru, & naui facta, quibus comprobatur, si id corpus, cui insistimus, transferatur, motum rei à nobis proiectæ perinde & fieri, & apparere nobis, ac fi illud quiesceret.
478
2. Proponuntur experimenta facienda de pila, quæ inter ambulandum dimissa semper procurrit; & iacta retrorsùm, vel segniùs mouetur, vel ad perpendiculum cadit, vel etiam sequitur, promota antrorsùm. Causa dicitur ex motu, quem manus (seu habeat, seu non habeat proprium) accipit à corpore, imprimitque contactæ pilæ.
478
3. Dum manus inter ambulandum liberè pendent, non nisi prorsùm mouentur; & cùm videntur retrorsum flecti, reipsâ quiescunt. Ex quo dimissa pila, dum manus prorsùm porrigitur, mouetur duplò velociùs (veluti & manus) quàm corporis truncus; & dum manus apparet retrorsùm ire, cadit ad perpendiculum.
479
4. Experimenta de pila è curru, aut equo (etiam citatissimè moto) directè sursùm proiecta, recidentéque in manum, & complura alia, ideò contingere, quòd motus currus, aut equi impressus manui, componatur cum motu ipsius manus proprio, fiatque motus reipsâ mistus, licet ad oculum non alius quàm manus proprius appareat.
480
5. Experimenta varia de pila, aut alio proiectili, quod dum nauis mouetur, proiectum sursùm, in eandem nauis partem recidit: dimissum ex fastigio mali, decidit ad eiusdem pedem; & seu in proram, seu in puppim pari vi adactum, æquale supra nauim spatium conficit, licet inæquale aëris respectu. Causa dicitur ex cpositione motus nauis, & motus manus proprij, oculo intereà n alium, quàm manus proprium obseruante, ob motum nauis, qui sit tam ipsi quàm proiectili communis.
481
6. Ad inuestigandum causam motus tam naturalis, cuius impetus continuò crescit, quàm proiectorij, cuius decrescit; præmittitur acceleration grauis decidentis sic fieri, vt acquisita spatia sint in duplicata tporum, quibus acquiruntur, ratione; & lineam, quam proiectum obliquè describit per aërem, esse parabolicam, resque monstratur ex schemate ad vtrumque præmissum intelligendum comparato.
483
7. Ex eo elicitur lapidem è naui mota proiectum secundum altitudinem mali, & recidentem secundum eandem, describere lineam, ad visum quidem rectam, sed reipsâ tamen parabolicam; vt & dimissum è summo malo semiparabolicam; composito motu ex perpendiculari, qui à manu, aut grauitate, & horizontali, qui à naui. Nihil ex vtrovis motu ob compositionem deperdi, sed tantundem spatij & perpendiculariter, & horizontaliter peruadi, quantum si motus seiuncti forent. Tempora ascensus, & descensus esse æqualia, & velocitatem qua proportione in ascensu decrescit, in descensu increscere; idque perinde, ac dum motus translatitius est nullus. Proportionem velocitatis crescentis, & descrescentis secundum lineam parabolicam, esse eandem, quæ secundum perpendicularem. In motu composito spatia quidem sursùm, aut deorsùm acquiri inæqualiter per momenta æqualia; at prorsùm, seu secundum horizontem, penitùs æqualiter. Quantumcumque apertæ, aut contractæ sint parabolicæ, semiparabolicæve lineæ, modò altitudo eadem sit, ipsas tempore æquali describi. Denique quod vis proiectile, etiam globum bombardicum, directè sursum è pede mali; dum nauis mouetur, emissum, ad pedem mali recidere.
483
8. Declaratur etiam, cur ex duobus intra nauim motam colludentibus, pilamque vi pari ex prora, ac puppi remittentibus, non aut ille propiùs, aut hic remotiùs pilæ occurrat. Nempe quòd motus nauis vtrique communis quantum virtutis addit pilæ ab hoc proiectæ, tantumdem illum semouet: & quantum adimit reiecta ab illo, tantumdum istum promouet, mirabili compensatione.
487
9. Nullus motus non naturalis, vt nullus non est à naturalibus principiis: Nullus non violentus, vt nullus (secluso primæuo) non ab alio est. Is naturalis est, qui aut sponte, aut sine repugnantia fit; is violentus, qui præter naturam, aut cum repugnantia. Æquabilitas character motus naturalis; inæquabilitas violenti. Naturalis ergo propriè solus circularis, maximéque cælestis; violentus autem rectus, qualis est non modò rei proiectæ sursùm, verùm etiam rei cadentis deorsùm.
487
10. Cùm motus lapidis tam dimissi, quàm recidentis ex mali translati altitudine, compositus sit ex perpdiculari, & horizontali, horizontalis potiùs, quàm perpendicularis habendus naturalis est, ob iam memoratam æquabilitatem. Videtur omnis motus horizontalis suapte natura æquabilis, atque perpetuus; vt vel intelligitur exemplo globi vniformis materiæ, qui semel motus supra terræ superficiem exquisitè rotundam, politamque suppositam, videatur vt æquabiliter, ita perpetuò reuoluendus.
488
11. Si motus lapidis deorsum violentus est, & ab externo principio; debet hoc proinde esse vel impellens, vel attra hens, vel vtrumque. Impellens aliud esse non potest, quàm aër supernè incumbens, qui vt lapidi sursùm, nitenti resistit, ita deorsùm tendentem insectatur. Quanta sit aëris, fluxi licet, in impellendo vis, probatur ex variis effectibus, ac præsertim in pyriis, pneumaticisque catapultis. Non sufficit tamen sola aëris vis ad motum illum deorsùm præstandum.
489
12. Attrahens causa alia esse non potest, quàm ipsamet Terra, cui sit insita (vt & cui vis toti) vis continendi, retrahendique partes sui omneis, quales enumerantur heic. Explicatur paucis analogia, vel eadem potiùs natura Magnetis, ac Terræ. Non videtur vtriusque actio in res attractas fieri, nisi emissis corpusculis subtilissimis, quæ ipsas pelliciant: quòd nulla actio Physica sine contactu, & organi saltem interuentu sit. Declaratur res exemplo halitus è re odora in nareis transmissi.
491
13. Idem sit circa alios sensus. Corpuscula, quæ sensus permulcent, alia ratione figurata, quàm quæ exasperant. Arguitur id rursùs ex odore. Subtilitas corpusculorum ineffabilis probabilis fit. Sympathia, & Antipathia nisi per ipsa, quasi organula, non est. Debent in re excipiente respondere particule analogice; vti sunt, quæ in naribus (non in partibus aliis respectu corpusculorum odoris. Debent & poruli analogici in iis, quæ ab ipsis peruaduntur re bus; vt exemplis ostenditur.
492
14. Difficultas præcipua; quomodo attractio ferri à Magnete per emissa corpuscula fiat: fieri fortè radiis iugi illorum corpusculorum emissione creatis, refractisque in re attracta versus perpendicularem: vnde & factis angulis, quasi cubitis, in ferro, compressio, & attractio in magnet sequatur. Rationem quorundam effectuum heinc reddi, & actionem electricorum posse exinde intelligi.
493
15. Vis Terræ attractrix, perinde ac vis magnetis exseritur. Propè, quàm procul, maior. Lapis in spatiis imaginariis constitutus tam constante Mundo, quàm non exstante, ibi quiesceret. Eti in medio aëris spatio, si fieret penitùs inane. Mouetur iam, quia trahitur, Ingens saxum, cohibita attractione, facillimè mobile. Motus deorsùm initio lentissimus. Vis proiecto impressa ideò debilitatur, quòd attractio à Terra facta ipsa continenter refringat. Quare pondera seu magna, seu parua (eiusdem præsertim materiæ) æqua velocitate cadant.
494
16. Impressus semel motus illi lapidi in imaginariis spatiis constituto foret æquabilis, & perpetuus, attractionis refringentis defectu. Comprobatur ex dictis de æquabilitate motus horizontalis, & ex constantia motus rei pensilis, cuius excursus, & recursus præcipuè ob solam ipsius chordæ, partiumve eius quasi sarcinulas sensim refringuntur, ac denique cessant.
495
17. Potest simplex Terræ attractio & emouere lapidem à quiete in aëre, & superare resistentiam suppositi aëris. Si mobile vno ictu pulsum, pluribus similibus continter pulsetur, ipsius velocitas continenter augebitur. Lapis in aëre, seu à Terra, seu ab aëre, seu ab vtroque continenter ictus accipiat, non potest continuò non accelerari. Si ab altera, simplicive tantum causa moueretur, velocitas eius incresceret secundum seriem vnitatum. Atqui increscit secundum seriem numerorum ab vnitate imparium.
496
18. Coniungenda vtraque causa: vt sit in primo momento vnus ictus à Terra attrahente: in secundo sint duo, vnus à Terra attrahente, alius ab aëre impellente, & consequenter singulis momentis duo: sicque, cùm impetus omnes maneant, sint in primo momento, 1. in sec. 3. in tertio 5. &c. quæ est progressio numerorum imparium. Heinc sequitur spatia in fine cuiusque momenti ab vsque initio quæsita esse 1. 4. 9. &c. quæ sunt quadrata momentor. Declaratur res schemate. Cur graue proiectum tanto ascdat tempore, quanto deinceps descendit. Eadem proporrtio seruatur in rebus obliquè decidentibus: & in excursibus, recursibusque rerum pensilium. An casurus fuerit eadem incrementi velocitatis proportione demissus in centrum lapis à Terræ superficie, à Luna, à Sole, à Fixis?
497
19. Vis motrix in re proiecta non aliud, quàm impressus motus, qui ex se in eo perseueraret perpetuò, nisi facta à Terra attractione labefactaretur. Imprimitur, dum mouens iunctum mobili ipsum sec mouet, & aliquo vsque in viam tenendam comitatur. Motus reflexus cum directo continuatus, ab eadem causa cum illo est. Reflexio, & in cidentia ad angulos pareis, eadem lege, qua emersio, & procidentia in re pensili.
498
20. Differtur tractatio de argumto ex motu rerum sursum proiectarum recidentiumque ad quietem Terræ asserendam assumpto, in occasion aliam. Epistola concluditur.
499
EPISTOLA SECVNDA
 
ad eundem Petrum Puteanum.
 
ART. 1. PRoponitur agendum de imbecillitate argumenti, quo ab Aristotele vsque probatur Terram quiescere. Seneca rem disquisitione non indignam censuit, moueatur-ne Terra, an-non. Plato eam moueri opinatus est. Argumentum vulgare pro quiete, quòd lapis sursùm directè proiectus è puppi, dum nauis mouetur, non recidat in puppim intereà subductam. Cùm exemplum hoc falsum sit, videtur argumentum posse retorqueri.
500
2. Declaratur schemate, quomodo lapis sursum proiectus secundum altitudinem Turris, non possit deseri à Turri, tametsi Terra eam transferat; quoniam lapis vnà transfertur, propter motum, quo Terra mouens horizontaliter manum proiicientem, mouet simul lapidem: quanquam hic motus quòd sit tam oculo, quàm turri, lapidique communis, obseruabilis non sit, sed solus ille, qui sursùm, ac deorsùm, seu perpendicularis est.
500
3. Motus Terræinobseruabilis, nisi quis illo non abripiatur. Aër idem est Terræ globo, quod lanugo malo cotoneo. Ob fluiditatem non-nihil retardatur; vnde & apparet in occasum moueri. Inde nauigatio in occasum, quàm in ort facilior. Quomodo motus horizontalis imprimatur lapîdi, quatenus Terra transfert proiectorem? Quomodo volucri, dum trãsfert rem, à qua illa auolat, & aërem, cui deinceps alis innititur? Quomodo nubi, aut plumæ? vento, igneæve traiectioni?
501
4. Discrimen inter aërem, & Mundanum spatium, in quo aër. Spatium immotum, aër cum Terra mobilis. Heinc lapis videri potest describere rectam lineam tam ascendendo, quàm exscendendo per aërem, & intereà tamen describere lineam parabolicam per spatium Mundanum. Potest videri viam exiguam conficere per aërem, & cficere tamen per spatium Mundanum prolixam. Quid sit discriminis in motu proiecti sursùm lapidis. provt spectatur cum motu nauis, aut cum motu Terræ coniunctus.
502
5. Declaratur non concludere, quod obiicitur de globorum explosione in ortum, in occasum, in austrum, in boream, & sursùm, ex dictis à simili de proiectis è naui: cùm motus Terræ globo impressus imprimatur etiã machinæ, ac proinde motu eodem communi exsistente Terræ, machinæ, ipsi globo, solus explosionis motus supersit, cuius occasione globus perinde recedat à machina, seu quiescat, seu moueatur Terra.
503
6. Neque quod obiicitur de apparente Solis motu, & Terræ quiete, ob visus fallaciam. Vt enim maris inexpertus, si non cogitans constituatur in naui translata, iurabit ipsam quiescere, aliam anchoris firmatam moueri; ita nos non cogitantes nati in Terra, possumus, si ea circa Solem in Mundano spatio quiescentem transferatur, existimare ipsam immotam, Solem circa ipsam moueri. Neque licebit illum hortari, vt sensum ratione corrigat, quin nos pari iure moneamur.
504
7. Idem dicendum, quod attinet ad cætera sidera exoriri visa-, & occidere ex conuersione Terræ in ortum. Sic apparet attolli Polus ex solo nostri versus ipsum progressu. Argumenta aliquot à simili. Violentia ex raptu primi mobilis sublata ex simplici Terræ conuersione in ort. Soliditas vrbium cælestium cum obseruatis, & ratione pugnans, Argumtum ex apparente Cometar & omnium sublimi in occasum motu. Ex rapiditate, quinquagies millies in cælo, quàm in Terra vt maiore, sic absurdiore. Distractio partium Terræ non timenda. Argumentum ex figura Terræ suapte natura volubili.
505
8. Grauitas est partium Terræ propria, vt vniantur; non totius, vt tendat in centrum. In Mundo nihil est ex se supremum, aut infimum, sed solùm extremum, aut medium. Non tendunt grauia in centrum seu Terræ, seu Mundi, nisi ex accidenti. Grauitas est vis non tam grauibus insita, quàm magneticè à Telluris mole impressa. Leuitas nihil aliud, quàm grauitas minor. Comprobatur variis exemplis, ac in igne potissimum, qui sursum, non vt sphæram petens, sed vt ab aëre abactus contendit. Motus recti sursum, & deorsùm, tanquam partium proprij, motui circulari, tãquam proprio totius non obstant. Idem iuris potest & Lunæ, & aliis globis competere. Terra non minùs mobilis per ætherem, quàm Luna. Cùm nihil pendat, haud inepta Archimedea sponsio fuit.
507
9. Ordo partium Mundi Pythagoricus, seu Copernicanus. Sol in centro, Fixæ in circumferentia immotæ. Medio in spatio Planetæ mobiles, ac in ipsis Terra inter Venerem, & Martem. Distantia Fixarum tanta, vt magnus orbis, cuius semidiameter sit à Sole ad Terram, pro puncto habeatur, comparatus ad ipsam. Duplex Terræ Motus, Diurnus circa proprium axem, annuus sub Zodiaci signis, in quorum vno dum est, apparet Sol in opposito esse. Continetur semper axis Terræ in sui parallelismo, & duci in Firmamentum conceptus, describit quidem circulum tantum circa polum Mundi, quantus circulus magni orbis est, sed qui heinc tamen appareat vt punctum. Continentia hæc non omninò assequuta motum centri, retrahit sensim Æquinoctialia puncta in signorum antecedentia.
509
10. Translatâ per Eclipticam Terrâ, Sol perinde videbitur Eclipticam percurrere, & Eclipses haud secùs contingent, quàm si in centro quiesceret. Si Terra habetur Planetarum vnus, omnes tam motu, quàm magnitudine congruunt; si non habetur, dissonant. Luna videtur altera Terra. Licet Terra extra centrum Firmamenti sit, videtur tamen hemisphærium, quod duæ parallelæ, vna per centrum, alia per Terræ superficiem traductæ, ad sensum tandem coëant. Axis Terræ continentia, & Fixarum distantia facit, vt vbicumque in Zodiaco Terra sit, eædem stellæ verticales, eadem altitudo polaris appareat. Eadem axis, ac simul æquatoris continentia, & dierum, noctium que inæqualitatem, & æstatis, ac hiemis vicissitudinem parit. Stellæ Fixæ apparent promoueri, iuxta signorum seriem, quòd sectiones Æquinoctiales regrediantur aduersus easdem. Sol apogeius, ac perigeius apparet, quòd Terra aphelia, & perihelia fiat Motus Planetarum circa Solem ellipticus, non circularis.
512
11. Translatâ per Zodiacum Terrâ, nullus est Planetarum, qui non vno tenore, ac suam semper viam procedat. Regressiones illæ, Stationesque, quæ in vulgari sententia tantæ inconcinnitatis sunt, non-nisi apparenter fiunt. Res declaratur in Mercurio, & Venere; itemque in Marte, Ioue, ac Saturno. Sol in medio omnium congruè collocatus. Constitutus in centro Sol, & nihilominùs sibi ipsi motu circiter menstruo circumductus (quod monstrant eius Maculæ) videtur Planetas omneis suis veluti magneticis radiis circumagere, propiores rapidiùs, remotiores segniùs.
515
12. Ex motu Terræ attributo æstus maris deducitur, & exemplo nauiculæ aqua semiplenæ declaratur. Ex motu diurno, & annuo coniunctis oritur bis in die inæqualitas, ob quam mare quotidie bis fluat, ac refluat. Res Mediterraneo mari applicatur. In ora Prouinciæ attollitur mare, ac deprimitur adsesqui pedem. Creata speciali inæqualitate circa Solstitia, & Æquinoctia fit æstus vehementior, sed circa Æquinoctia præsertim. Creatâ aliâ ob constitutam in coniunctione, aut oppositione Lunam, fit quoque æstus in Nouiluniis, ac in Pleniluniis maior. Ex motu Terræ æstus maris, ex æstu maris motus Terræ efficitur probabilis. Declaratur res iterum nauiculæ comparatione.
517
13. Statur decreto Cardinalium de Terra quiescente, non mota. Epistola concluditur.
519
Postscriptum. Explicatur Problema; quam ob causam fiat, vt res flexilis, veluti virga, aut lamina, vbi manu deflexa est, dimittente manu moueatur, suum situm repetat?
519
EPISTOLA TERTIA, (qæ aliàs Apologiæ titulo prodÿt) ad Josephum Galterium Valletæ Briorem in librum, qui à Joanne Baptista Morino conscriptus est aduersus duas priores Epistolas & inscriptus Alæ Telluris fractæ.
 
ART. 1. FEcisse Morinum pro suo genio, cùm se offensum inoffensus gessit.
520
2. Qua occasione & quomodo scriptæ de Motu impresso à Motore translato Epistolæ à Morino impetitæ.
421
3. Non videri Morinum attendisse quid ageret cùm librum inscripsit Alas Telluris fractas.
522
PARS I. De expostulatione & stylo Morini aduersus Auctorem
 
4. Queri Morinum immeritò quod Auctor ipsum coëgerit ad scribend quartò pro quiete Telluris.
523
5. Immeritò etiam quòd Auctor ipsum crebrò se inuisentem instituti sui non fecerit conscium.
524
6. Immeritò rursus quòd Auctor in eum scribens exiguam testatus fuerit sinceritatem.
525
7. Immeritò præterea quod Auctor aliqua ex ipsius libro priùs conscripto desumpserit.
526
8. Immeritò demum quòd Auctor arma damnatæ ab Ecclesia opinioni subministrârit.
527
9. Ac Romam proinde pctere non debeat.
528
10. Morinum nequicquam de Auctoritate Ecclesiæ violata fudisse querelas.
529
PARS II. De æstu Maris, déque defensa à Morino titubatione Telluris.
 
11. Qualem sententiam de æstu maris vt nouam ac suam Morinus describat.
531
12. Talem opinionem neque esse nouam, aut Morini propriam, neque cohærenter ab illo defendi.
532
13. Causam à Morino assignatam cur Mare dietim bis fluat ac refluat, multis nominibus falsam esse.
532
14. Itemque cur æstus maiores in Nouiluniis, Pleniluniisque & Æquinoctialibus præsertim, ac de mari Caspio.
534
15. Velle Morinum æstum Maris causam esse Terræ vt bis in die titubet, ac id probari experimento geminatæ in singulos dies reciprocationis perpendiculorum.
535
16. Et pugnare Morinum secum, quod præsertim spectat ad Sacram Scripturam, & tueri rem diuersimodè repugnantem.
536
17. Quæ sequantur incommoda si centrum magnitudinis Terræ à centro rerum grauium continenter diuaricetur.
537
18. Quæstionem non fuisse an Terræ competeret motus: sed an ex illius hypothesi congrua æstus causa à Galileo redderetur.
538
19. Causam retardationis æstus in dies singulos insinuatos fuisse ex aquæ lentore, quem experimenta ctiam comprobent.
539
20. Retardari æstum pro retardatione Lunæ, declarari ex motu menstruo, si esse idem, aut ex eadem causa cum diurno Terræ supponatur.
540
PARS III. De allatis à Morino pro quiete Terræ demonstrationibus, deque nonnullis circa Motum præludÿs.
 
21. Non quæri moueatur-ne Terra, sed an quiescere demonstretur, neque per Theologiam vetari id disquirere.
541
22. Iactantem Morinum suas Demonstrationes, non videri satis intelligere quid sit Demonstratio.
542
23. Enumerantur XIV. quas ille in soluendo famoso Problemate Demonstrationes contexuit.
543
24. Insinuatur quî peccent priores XI. de duabus sequentibus inferiùs dicendum.
545
25. Occasione postremæ quæ ex Astrologicis vna est, enarratur Astrologicum ipsius Morini experimentum.
546
26. Qua ratione Auctor declarauerit cur motus grauium, & proportione quidem obseruata, acceleretur.
547
27. Vt Morinus dum iactat se idem dixisse, impingatur in cidatque in repugnantiam.
548
28. Vt varia nequicquam moueat circa id, quod Auctor dixit casum grauium censendum esse violentum, potiusquam naturalem.
549
29. Vt rursus circa id, quod Auctor dixit motum lapidis è mali Carchesio naue mota decidentis, non qua perpendicularis, sed qua horizontalis est, esse præcipuè natural.
549
30. Vtetiam circa id quod Auctor dixit facto intra Mundum diuinitùs vacuo, lapidem in eo constitutum, non magis iri motum quàm constitutum in spatiis imaginariis.
550
31. Declaratur exinde quænam grauiuitatis & leuitatis natura sit, ac vana ratio ostenditur, quâ Morinus iactat probatum à se pridem fuisse qualitates esse absolutas non respectiuas.
551
32. Itemque illa quâ idem recens comprobare adnititur.
552
PARS IV. De centro versus quem tendunt grauia & de Magnetismo Telluris.
 
33. Frustra ac falsò demonstrari, quod superiùs dilatum est, grauia per se contendere in centrum non Terræ sed Mundi.
553
34. Nihil iam addi præter conuitium & ridiculam probationem.
554
35. Frustra quoque & falso demonstrari, quod huc etiam dilatum fuit, non esse in Terra Magneticam vim grauium attractricem.
556
36. Responsum fuisse ad experimentum de Magnetulo adducente ferr à magno Magnete Tellure.
557
37. Vanam esse & Magneticis experimentis repugnantem Instantiã.
558
38. Declaratur experimentis esse Magneti non cum Cælo, verùm cum Terra sympathiam.
559
39. Declaratur quoque præter istum Terræ quasi corticem subesse interiùs quemdam veluti Magneticum nucleum.
560
De Physica Demonstratione, qua Morinus librum concludit.
 
40. Expenditur paucis & vana ac nulla arguitur esse Demonstratio.
561
41. Cum Morini peroratione Disquisitio concluditur.
563
EPISTOLÆ TRES DE PROPORTIONE
 
qua grauia decidentia accelerantur, ad R.P.CAZRÆVM.
 
Quibus ad totidem Epistolas Reuerendi Patris respondetur.
 
EPISTOLA PRIMA.
 
ART. 1. Scribendi Occasio.
564.
CVm enim Author iam edidisset duas superiores Epistolas De Motu impresso à Motore translato inscriptas, R.P.Cazræus Societatis IE SV tum Diuionensis Collegij Rector scripsit ad ipsum Epistolã, quæ reprehendit capita varia tam circa cætera de Motu confcripta, quàm circa disputata speciatim de Motu Terræ attributo. ltaque Author ad illum rescripsit eâ Epistolâ, que heic habetur ordine tertia, quámque primam legere si libet, licet, imò & non incongruum est. Quia verò R.P.cætera inter obiecerat, non fuisse Authorem probaturum Galilei sententiam circa Proportionem, qua grauia decidentia accelerantur, si commissum à Galileo Paralogismum animaduertisset; & Author responderat se nec potuisse necdum posse Paralogismum vllum videre; ac optare adeò, vt R.P.tum illum retegeret, tum proportionem quam crederet esse veriorem manifestaret; idcircò R.P. cscripsit, ediditque nuper Epistolam aliam hocce Titulo, Physica Demonstratio, qua ratio, mensura, modus, ac potentia accelerationis motus in